Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Baptismo

Caput II 第II章

Tertullian · De Baptismo · PL 1, 1201A · 7 sectiones

De Baptismo 2.1

1

Sed enim quanta vis est perversitatis ad fidem labefactandam, vel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet, ex quibus constat.

PL 1, 1201A

しかし実に、倒錯した心の力とは、信仰を揺るがし、あるいはまるごと拒ませるために、いかに大きなものであることか――信仰が拠って立つまさにそのものによって、信仰を攻撃するほどに。

De Baptismo 2.2

2

Nihil adeo est quod tam obduret mentes hominum, quam simplicitas divinorum operum quae in actu videtur, et magnificentia quae in effectu repromittitur: ut hic quoque, quoniam tanta simplicitate sine pompa, sine apparatu novo aliquo, denique sine sumptu homo in aqua demissus, et inter pauca verba tinctus, non multo vel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur consecutio aeternitatis.

PL 1, 1201A

人々の心をこれほどまでに頑なにするものはほかにない、行いにおいて目に見える神の業の単純さと、その結果として約束される壮大さほどには。ここでもまた同様であって、これほどの単純さのうちに――行列もなく、何ら新奇な設えもなく、ついには費用さえなく――人が水に下ろされ、わずかな言葉のうちに浸されて、さして清くもならず、あるいは全く清くならずに立ち上がるがゆえに、永遠の獲得は信じ難いものと見なされるのである。

De Baptismo 2.3

3

Mentior, si non e contrario idolorum solemnia vel arcana, de suggestu et apparatu, deque sumptu, fidem et auctoritatem sibi exstruunt. Pro! misera incredulitas, quae denegas Deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem.

PL 1, 1201A

私は偽りを言っていることになろう――もしこれとは逆に、偶像の祝祭や密儀が、壇と設え、そして費用によって、自らに信頼性と権威とを築き上げているのでなければ。ああ、哀れな不信仰よ――神からその固有のもの、単純さと力とを拒んでいる。

De Baptismo 2.4

4

Quid ergo? nonne mirandum et lavacro dilui mortem? Atquin eo magis credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur. Qualia enim decet esse opera divina, nisi super omnem admirationem? Nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus.

PL 1, 1201B

それでは、どうなのか。洗いの水によって死が洗い流されるということも、驚くべきことではないか。しかるに、驚くべきことであるからこそ信じられないのだとすれば、それだけ一層信じられるべきである。そもそも神の業とは、あらゆる驚嘆を超えたものでなければ、いったいどのようなものであるべきなのか。我々もまた驚嘆する、しかし信じているからこそ驚嘆するのである。

De Baptismo 2.5

5

Caeterum incredulitas miratur, non credit. Miratur enim simplicia quasi vana, magnifica quasi impossibilia.

PL 1, 1201B

しかし不信仰は驚嘆するが、信じることはない。単純な事柄は空しいものであるかのように、壮大な事柄は不可能であるかのように、驚嘆するのである。

De Baptismo 2.6

6

Et sit plane ut putas, satis ad utrumque divina pronuntiatio praecucurrit: Stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientiam ejus (I Cor., I, 27), et Praedifficilia penes homines, facilia penes Deum (Matth., XIX, 26).

PL 1, 1201B

そして、お前が思うとおりであるとしよう。両方に対して、神の宣告は十分にあらかじめ先んじている――「神は世の愚かなものどもを選び、その知恵を辱めるようになさった」(一コリント1:27)、そして「人間にあっては至難なことも、神にあっては容易である」(マタイ19:26)と。

De Baptismo 2.7

7

Nam si Deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant, merito in adversariis sapientiae potentiaeque, id est in stultitia et impossibilitate materias operationis suae instituit. Quoniam virtus omnis ex his caussam accipit, a quibus provocatur.

PL 1, 1201B

なぜなら、神は知恵ある方であり、また力ある方でもある――それは神を素通りする者たちでさえ否定しないことである――のだから、当然にも、知恵と力とに対立するもの、すなわち愚かさと不可能性とのうちにこそ、御業の材料を据えたのである。あらゆる力は、それを挑発するものから、その原因を受け取るのだから。