Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Baptismo

Caput XVII 第XVII章

Tertullian · De Baptismo · PL 1, 1217B · 8 sectiones

De Baptismo 17.1

1

Superest ad concludendam materiolam de observatione quoque dandi et accipiendi Baptismum commonefacere. Dandi quidem habet jus summus sacerdos, qui est episcopus. Dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter Ecclesiae honorem.

PL 1, 1217B

この小さな主題を締めくくるために、洗礼を授けることと受けることの遵守についても、なお注意を促しておかねばならない。授ける権利を持つのは、大祭司すなわち監督である。次いで長老たちと執事たちがそれを持つが、それも教会の名誉のゆえに、監督の権威なしにではない。

De Baptismo 17.2

2

Quo salvo, salva pax est. Alioquin etiam laicis jus est. Quod enim ex aequo accipitur, ex aequo dari potest, nisi episcopi jam aut presbyteri, aut diaconi vocantur, discentes, Domini sermo non debet abscondi ab ullo.

PL 1, 1218A

それが保たれるところには、平和も保たれる。さもなくば、信徒にもその権利がある。等しく受け取られたものは、等しく与えることができるからである——ただし、すでに監督や長老や執事と呼ばれている者たちは別である。〔皆ひとしく〕学ぶ者である以上、主の言葉は誰によっても隠されてはならない。

De Baptismo 17.3

3

Proinde et Baptismus aeque Dei census ab omnibus exerceri potest: sed quanto magis laicis disciplina verecundiae et modestiae incumbit, cum ea majoribus competat, ne sibi assumant dicatum episcopi officium episcopatus. Aemulatio schismatum mater est.

PL 1, 1218A

したがって、洗礼もまた等しく神に属するものであるから、すべての者によって行うことができる。とはいえ、信徒には慎みと慎ましさの規律がいっそう重くのしかかる——それは上位の者たちにこそふさわしいものである以上、監督職に捧げられた監督の務めを、自分のものとして取り上げないためである。張り合いは分裂の母である。

De Baptismo 17.4

4

Omnia licere, dixit sanctissimus Apostolus, sed non omnia expedire (I Cor., VI et X). Sufficiat scilicet in necessitatibus ut utaris, sicubi aut loci, aut temporis, aut personae conditio compellit.

PL 1, 1218A

「すべてのことは許されている、しかしすべてのことが益になるわけではない」(一コリント6章および10章)と、いと聖なる使徒は言った。すなわち、必要に迫られたときには、お前がそれを用いれば十分である——場所であれ時であれ人であれ、その境遇がそれを強いるときには。

De Baptismo 17.5

5

Tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia periclitantis. Quoniam reus erit perditi hominis, si supersederit praestare, quod libere potuit.

PL 1, 1218B

というのは、危機にある者の状況が差し迫るときにこそ、助けに来る者の不動の心が是認されるからである。自由に行えたことを行うのを怠るならば、その者は、滅びた人間について責めを負う者となるであろう。

De Baptismo 17.6

6

Petulantia autem mulieris quae usurpavit docere, utique non etiam tinguendi jus sibi pariet, nisi si quae nova bestia evenerit similis pristinae: ut quemadmodum illa Baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat.

PL 1, 1219A

教えることを僭取した女の厚かましさは、当然、浸す権利までも自分にもたらしはしない——ただし、かの以前のものに似た新たな獣が現れるのでない限りは。すなわち、かの女が洗礼を奪い去っていたのと同じように、ある女がみずからそれを授けるということにでもならない限りは。

De Baptismo 17.7

7

Quod si quae Paulo perperam adscripta sunt, exemplum Theclae ad licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt; sciant in Asia presbyterum, qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, convictum atque confessum id se amore Pauli fecisse, loco decessisse.

PL 1, 1219A

だが、もしパウロに誤って帰せられたある文書によって、テクラの実例を持ち出し、女が教え浸すことの放埓を弁護する者があるなら、彼らは知るがよい——アジアでその文書を作り上げた長老が、あたかもパウロの名目のもとに自分のものを積み増すようにしてそれをなし、パウロへの愛ゆえにそうしたのだと立証されたうえ、自らもそう認めて、その職を退いたということを。

De Baptismo 17.8

8

Quam enim fidei proximum videretur, ut is docendi et tinguendi daret foeminae potestatem, qui ne discere quidem constanter mulieri permisit: Taceant, et domi maritos suos consulant (II Cor., XIV).

PL 1, 1219A

というのも、女に学ぶことすら断固として許さなかった〔使徒〕が、教え浸す権能を女に与えるなどということが、どうして信ずるに足ることと思われようか。「彼女たちは黙し、家で自分の夫に尋ねよ」(二コリント14章)。