De Baptismo 13.1
Hic ergo scelestissimi illi provocant quaestiones. Adeo, dicunt, Baptismus non est necessarius, quibus fides satis est, nam et Abraham nullius aquae nisi fidei sacramento Deo placuit (Gen., XV).
PL 1, 1214Cここでかの極めて邪悪な者たちは、論争を引き起こす。「洗礼は、信仰だけで足りる者たちには必要ではない」と彼らは言う。なぜなら、アブラハムもまた、いかなる水によってでもなく、ただ信仰の秘跡によって神に喜ばれたからである(創世記15)。
De Baptismo 13.2
Sed in omnibus posteriora concludunt, et sequentia antecedentibus praevalent. Fuerit salus retro per fidem nudam ante Domini passionem et resurrectionem.
PL 1, 1215Aしかし、すべてにおいて後のものが締めくくり、後に続くものが先立つものに優る。たしかに、主の受難と復活の前には、裸の信仰だけによる救いがあったとしよう。
De Baptismo 13.3
At ubi fides aucta est credendi in nativitatem, passionem, resurrectionemque ejus, addita est ampliatio sacramento, obsignatio Baptismi vestimentum quodammodo fidei, quae retro erat nuda, nec potentiam habuit sine sua lege.
PL 1, 1215Aしかし、その方の誕生と受難と復活とを信じることによって信仰が増し加わったとき、秘跡には拡充が加えられた。洗礼の証印は、かつて裸であった信仰にいわば衣を着せるものであり、信仰はおのれの律法なしには力を持たなかったのである。
De Baptismo 13.4
Lex enim tinguendi imposita est, et forma praescripta. Ite, inquit, docete nationes, tinguentes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 19).
PL 1, 1215Aというのも、浸す律法が課せられ、その方式が定められたからである。「行け」と主は言われる、「もろもろの国民を教え、父と子と聖なる霊との名において彼らを浸せ」(マタイ28:19)。
De Baptismo 13.5
Huic legi collata definitio illa: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan., III, 5), obstrinxit fidem ad Baptismi necessitatem. Itaque omnes exinde credentes tinguebantur.
PL 1, 1215Aこの律法に、かの定義——「人は水と霊とから生まれ変わるのでなければ、天の国に入ることはない」(ヨハネ3:5)——が結び合わされ、信仰を洗礼の必要へと縛りつけた。それゆえ、それ以来、信じる者は皆、浸されるようになった。
De Baptismo 13.6
Tunc et Paulus ubi credidit, tinctus est (Act., IX, 6). Et hoc est quod Dominus in illa plaga orbationis praeceperat: Exsurge, dicens, et introi Damascum (Ibidem), illic tibi demonstrabitur quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. Alioquin satis didicerat atque crediderat Nazarenum esse Dominum Dei Filium.
PL 1, 1215Bそのとき、パウロもまた、信じるや浸された(使徒9:6)。これこそ、視力を奪われたあの打撃のなかで主が命じられたことである。「立て」と言われ、「ダマスコに入れ。そこでお前がなすべきことが示されるであろう」(同所)——すなわち浸されることであり、それだけが彼に欠けていたものであった。それ以外の点では、彼はナザレの人こそ主であり神の子であることを、十分に学び、また信じていたのである。