Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Baptismo

Caput X 第X章

Tertullian · De Baptismo · PL 1, 1210B · 12 sectiones

De Baptismo 10.1

1

Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit, de universis quae Baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum statum ejus, aeque ut potero, progrediar de quaestiunculis quibusdam.

PL 1, 1210B

我々は、我々の乏しい力の許すかぎり、洗礼の聖性を築き上げるすべての事柄について語った。今、なおできるかぎり、いくつかのささやかな問いをめぐって、その残る事情へと進むことにしよう。

De Baptismo 10.2

2

Baptismus ab Joanne denuntiatus jam tunc habuit quaestionem ab ipso quidem Domino propositam Pharisaeis, coelestisne is Baptismus esset, an vero terrenus (Matth. XXI)?

PL 1, 1210B

ヨハネによって告げ知らされた洗礼は、その時すでに、主ご自身によってファリサイ派の人々に投げかけられた問いを持っていた——その洗礼は天からのものであったか、それとも地からのものであったか、という問いである(マタイ21)。

De Baptismo 10.3

3

De quo illi non valuerunt constanter respondere, utpote non intelligentes, quia non credentes (Es. VII).

PL 1, 1210B

この問いについて、彼らは首尾一貫して答えることができなかった。理解していなかったからであり、それは信じていなかったからである(イザヤ7)。

De Baptismo 10.4

4

Nos porro quantula fide sumus, tantulo et intellectu possumus aestimare, divinum quidem eum Baptismum fuisse, mandatu tamen, non et potestate, quod et Joannem a Domino missum legimus in hoc munus caeterum humanum conditione.

PL 1, 1211A

我々はといえば、いかにわずかな信仰しか持たぬにせよ、同じくわずかな理解によってでも、この洗礼が神的なものであったとは判じ得る。ただし、それは委託によってであり、権能によってではない。ヨハネもまた、この務めのために主から遣わされたと我々は読むが、そのほかの点では人間としての境遇にあったからである。

De Baptismo 10.5

5

Nihil enim coeleste praestabat, sed coelestibus praeministrabat, poenitentiae scilicet praepositus, quae est in hominis potestate. Denique legis doctores et Pharisaei, qui credere noluerunt, nec poenitentiam egere.

PL 1, 1211A

なぜなら、彼は何ら天的なものを施したのではなく、天的な事柄に先立って仕えていたのであり、それはすなわち、人間の力の範囲にある悔悛をつかさどる務めであった。げんに、信じることを拒んだ律法学者たちとファリサイ派の人々は、悔悛を行うこともしなかった。

De Baptismo 10.6

6

Quod si poenitentia humanum est, et Baptismus ipsius ejusdem conditionis fuerit necesse est; aut daret et Spiritum Sanctum et remissionem delictorum, si coelestis fuisset. Sed neque peccatum dimittit, neque Spiritum indulget, nisi Deus solus (Marc., V).

PL 1, 1211A

されば、もし悔悛が人間的なものであるなら、その洗礼もまた同じ境遇のものであったに違いない。さもなくば、もしそれが天的なものであったなら、その洗礼は聖なる霊と罪過の赦しとをも与えたはずである。しかし、神おひとりのほかには、誰も罪を赦すことも、霊を授けることもできない(マルコ5)。

De Baptismo 10.7

7

Etiam ipse Dominus, nisi ipse prius ascenderet ad Patrem, aliter negavit (Joan. XVI), Spiritum descensurum. Id quod Dominus nondum conferebat, servus utique praestare non posset.

PL 1, 1211A

主ご自身でさえ、まずご自分が父のもとへ昇らないかぎり、それ以外の仕方で霊が降ることはないと言われた(ヨハネ16)。主がいまだ授けておられなかったものを、僕がそれを施すことなど到底できなかったはずである。

De Baptismo 10.8

8

Adeo postea in Actis apostolorum invenimus (Act., XIX), quoniam qui Joannis Baptismum habebant, non accepissent Spiritum sanctum, quem ne auditu quidem noverant: ergo non erat coeleste, quod coelestia non exhibebat (Joan., I): cum ipsum quod coeleste in Joanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in Dominum translationem usque adeo defecerit, ut quem praedicaverat, quem advenientem designaverat, postmodum, an ipse esset miserit sciscitatum (Matth., II).

PL 1, 1211B

かくして我々は、後に使徒言行録において次のことを見出す(使徒19)——ヨハネの洗礼を受けていた者たちは、聖なる霊を受けてはいなかった、それどころか、聞いたことすらなかった、と。ゆえに、それは天的なものではなかった。天的な事柄を示すことがなかったからである(ヨハネ1)。ヨハネにあった天的なもの、すなわち預言の霊は、霊のすべてが主へと移されたのちには、ついには衰え果て、自らが宣べ伝えていた者、来たるべき者として示していた者について、それがまさにその人であるかどうかを、後になって尋ねさせるまでになったのである(マタイ2)。

De Baptismo 10.9

9

Agebatur itaque Baptismus poenitentiae, quasi candidatus remissionis et sanctificationis in Christo subsecuturae. Nam quod praedicabat Baptismum poenitentiae in remissionem delictorum, in futuram remissionem enuntiatum est.

PL 1, 1211B

かくして、悔悛の洗礼が執り行われていたのであり、それはキリストにおいて後に続く赦しと聖化とを待ち望む候補者のようなものであった。彼が罪過の赦しのために悔悛の洗礼を宣べ伝えていたというのは、来たるべき赦しを見越して告げられていたのである。

De Baptismo 10.10

10

Siquidem poenitentia antecedit, remissio subsequitur, et hoc est viam praeparare: qui autem praeparat, non idem ipse perficit, sed alii perficiendum procurat.

PL 1, 1211C

悔悛が先立ち、赦しがそれに続く。これこそ道を備えるということである。しかし道を備える者は、自らそれを成し遂げるのではなく、他の者に成し遂げさせるべく取り計らうのである。

De Baptismo 10.11

11

Ipse profitetur sua non esse coelestia, sed Christi, dicendo: Qui de terra est, de terra loquitur: qui de supernis venit, super omnes est (Joann., III, 31). Item, in sola poenitentia tinguere; venturum mox, qui tingueret in spiritu et igni (Luc., III, 16).

PL 1, 1212A

彼自身、天的なものはおのれのものではなく、キリストのものであると公言している。「地からの者は地について語り、上より来る者はすべての者の上にある」(ヨハネ3:31)と言って。同様に、彼はただ悔悛においてのみ浸すのだと言い、間もなく、霊と火とにおいて浸す者が来るであろうと言う(ルカ3:16)。

De Baptismo 10.12

12

Scilicet, quia vera et stabilis aquae fides qua tinguitur in salutem; simulata autem et infirma, igni tinguitur in judicium.

PL 1, 1212A

すなわち、真実で確固たる信仰は水に浸されて救いに至り、偽りで弱い信仰は火に浸されて裁きに至るからである。