De Rebaptismate 9.1
Quibus rebus et hujusmodi compluribus factis ad claritatem ejus pertinentibus consequens esse videbatur ut quemadmodum Judaei de Christo sentiunt, quod tamen de Jesu Christo Domino nostro non credunt, ut etiam ipsi existimarent, ut talis et tantus nulla obita morte in aeternum perseveret, et regnum Israel et totius orbis in perpetuum quod non corriperetur possideret.
PL 3, 1192Dこれらの事柄、また彼〔キリスト〕の栄光にかかわるこの種の数多くの行いによって、次のことが当然のなりゆきであるように思われた。すなわち、ユダヤ人たちがキリストについて抱いている考え——もっとも彼らは、それを我々の主イエス・キリストについては信じていないのだが——それと同じ考えを、彼ら〔弟子たち〕自身もまた抱いていた、ということである。つまり、これほど偉大な方は、いかなる死をも経ることなく永遠に存続し、奪われることのないイスラエルと全世界の王国を、永久に領有するであろう、と。
De Rebaptismate 9.2
Unde etiam Judaei ausi fuerunt eum rapere et in regnum unguere: quod quidem necesse habuit ille superfugere: ac propterea discipuli ejus arbitrabantur quod nulla alia ratione vitam aeternam his praestaturus esset, nisi primum ipse vitam hanc temporalem cum illa aeterna in se ipso continuasset.
PL 3, 1193Aそこから、ユダヤ人たちはあえて彼を捕らえ、王として油を注ごうとした。だが彼はこれを逃れねばならなかった。それゆえ彼の弟子たちは、彼がまずこの現世の命を、自らのうちであの永遠の命へと途切れなく継続させるのでなければ、他のいかなる仕方によっても彼らに永遠の命を与えることはできないだろう、と考えていた。
De Rebaptismate 9.3
Denique cum conversarentur in Galilaea, dixit eis Jesus: Incipit Filius hominis tradi in manus hominum, et interficient eum, et post triduum resurget (Marc. IX, 30) . Et contristati sunt nimis, quia, sicuti diximus, longe diversum prius animis ac mente conceperant.
PL 3, 1193A実に、彼らがガリラヤに滞在していたとき、イエスは彼らにこう言った。「人の子は人々の手に引き渡されようとしている。彼らは彼を殺すであろう。そして三日の後に彼はよみがえるであろう」(マルコ9:30)。すると彼らは甚だしく悲しんだ。なぜなら、我々が述べたとおり、彼らは以前、心と思いのうちにこれとは大きく異なることを抱いていたからである。
De Rebaptismate 9.4
Denique hic fuit etiam Judaeorum sermo contradictionis adversus eum, cum se ipse quidem doceret eos et futura annuntiaret; illi autem dicerent: Nos audivimus a lege quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis quia exaltari oportet filium hominis (Joan. XII, 34) ?
PL 3, 1193B実に、これもまた、彼に対するユダヤ人たちの反論の言葉であった。彼自身は彼らに教え、来たるべきことを告げ知らせていたのに、彼らはこう言った。「我々は律法から、キリストは永遠にとどまると聞いている。それなのに、あなたはどうして人の子は上げられねばならないと言うのか」(ヨハネ12:34)。
De Rebaptismate 9.5
Itaque fuit discipulorum eadem haec praesumptio de Christo, prorumpente in istum sermonem incredulitatis suae Petro ipso duce ac principe Apostolorum.
PL 3, 1193Bそれゆえ弟子たちもまた、キリストについてこれと同じ思い込みを抱いていたのであって、使徒たちの指導者にして首座であるペトロ自身が、その不信の言葉を突如として口にしたことがこれを示している。
De Rebaptismate 9.6
Cum enim a Domino simul cum caeteris fuisset interrogatus quidnam sentiret de ipso, id est quem esse eum existimaret; et primo veritatem confessus fuisset, dicens esse eum Christum Filium Dei vivi (Matth. XVI, 16 et seq.) ; et propterea beatus ab illo judicatus esset quod hoc non carnaliter, sed per Patris coelestis revelationem assecutus esset: idem tamen, ubit coepit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum Hierosolymam ire, et multa pati a senioribus et sacerdotibus et scribis, et interfici et post diem tertium resurgere; nihilominus ille verus Christi confessor post pauculos dies assumpto eo coepit illum corripere dicens: Propitius sis tibi, non erit istud (Ibid. 22, 23) ; ita ut propterea audire a Domino commeruerit, Vade post me, Satanas, scandalum mihi es; ob hoc quod non saperet ea quae sunt Dei, sed ea quae sunt hominum.
PL 3, 1193Bペトロは他の者たちと共に主から、この方について何を思うか、すなわちこの方を何者と考えるかと問われたとき、初め真理を告白し、彼こそ生ける神の子キリストであると言った(マタイ16:16以下)。そしてそれゆえ、彼はこれを肉によってではなく、天の父の啓示によって得たがゆえに、主から祝福された者と判じられた。しかし、その同じ人物が、イエスが弟子たちに、御自らエルサレムへ行き、長老たちや祭司たち、律法学者たちから多くの苦しみを受け、殺され、三日目によみがえらねばならないことを示し始められたときには、この真のキリストの告白者は、ごくわずかな日数の後、イエスを連れて行き、彼を叱り始めてこう言った。「ご自身に慈悲深くあってください。そのようなことはあってはなりません」(マタイ16:22、23)。それゆえ彼は、主から「私の後ろに退け、サタンよ、お前は私にとって躓きとなる」と言われるに値することとなった。神のことを思わず、人のことを思っていたためである。
De Rebaptismate 9.7
Quae increpatio adversus Petrum magis magisque eluxit apprehenso Domino, cum a muliercula conterritus diceret: (Matth. XXVI, 70 et seq.) Nescio quid dicas, neque novi te.
PL 3, 1193Cこの叱責は、主が捕らえられたとき、ペトロに対してますますはっきりと現れた。彼は一人のか弱い女に怯えて、こう言ったのである。「お前が何を言っているのか、私には分からない。お前のことなど知らない」(マタイ26:70以下)。
De Rebaptismate 9.8
Et iterum cum hoc idem diceret adhibito jurejurando, et tertio devotans et jurans affirmaret, quoniam non nosset hominem, et non semel, sed saepius eum negasset: quod consilium ei quoniam usque ad passionem Domini perseveraturum erat, multo prius a Domino palam factum est, ut nos quoque id non ignoremus.
PL 3, 1193Cそして再び、彼が誓いを用いてこの同じことを言い、三度目には呪いをかけて誓いを立て、その人を知らないと断言し、一度だけでなく幾度もこれを否んだとき——この決意が主の受難に至るまで彼のうちに続くことになっていたことを、主はずっと以前に公然と明らかにされていた。それは我々もまたこれを知らずにいることのないようにするためである。
De Rebaptismate 9.9
Denique post resurrectionem Domini unus e discipulis ejus Cleopas, cum esset moestus secundum errorem omnium condiscipulorum suorum, ipsi Domino tamquam alicui ignoto referens quod contigerat, sic locutus est dicens de Jesu Nazareno, qui fuit propheta potens in factis et dictis in conspectu Dei et universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et cruci eum fixerunt: nos autem sperabamus quod ipse erat redempturus Israel (Luc. XXIV) .
PL 3, 1194A実に、主の復活の後、弟子の一人であるクレオパは、すべての同門の弟子たちと同様の思い違いのゆえに悲しみに沈んでおり、主御自身に対して、あたかも見知らぬ誰かにするかのように、起こった出来事を語って、こう言った。「ナザレのイエスについて言えば、この方は神と全民衆の前で、行いにも言葉にも力ある預言者であった。ところが、我々の祭司たちや指導者たちは、いかにしてこの方を死の断罪へ引き渡し、十字架につけたことか。しかし我々は、この方こそイスラエルを贖う者であろうと望みをかけていた」(ルカ24)。
De Rebaptismate 9.10
Juxta quae, omnes quoque discipuli asseverationem quoque mulierum quae post resurrectionem viderant Dominum, judicaverunt deliramenta; et quidam ipsorum viso eo non crediderunt, sed dubitaverunt; quique tunc non interfuerunt omnino non crediderunt, nisi postmodum ab ipso Domino omnibus modis fuissent objurgati atque increpati: quoniam mors eos ita offenderat, ut putarent eum non resurrexisse, quem crediderant mori non debuisse; quia contra opinionem ipsorum semel mortuus fuisset.
PL 3, 1194Aこれと同様に、すべての弟子たちもまた、復活の後に主を見た女たちの言い分をたわ言と判じた。そして彼らのうちのある者たちは、主を見ても信じず、疑った。またその場に居合わせなかった者たちは、後に主御自身によってあらゆる仕方で咎められ、叱責されるまで、まったく信じなかった。というのも、死が彼らをひどく躓かせたので、死ぬはずがないと信じていたこの方が、よみがえらなかったのだと彼らは考えたからである。彼らの見立てに反して、この方はすでに一度死んでしまっていたのである。
De Rebaptismate 9.11
Itaque quod ad ipsos discipulos pertinet, neque integram neque perfectam fidem habuisse his modis quibus retulimus inveniuntur; et quod multo gravius est, sicut in Evangelio cata Joannem scriptum est, etiam alios baptizabant (Joan., III, 22) .
PL 3, 1194Bそれゆえ、弟子たち自身について言えば、我々がこれまで語ってきたこれらの仕方によって、彼らが十全な信仰も完全な信仰も持っていなかったことが知られる。そして、さらに重大なことに、ヨハネによる福音書に記されているとおり、彼らは他の者たちに洗礼を授けてすらいたのである(ヨハネ3:22)。