作者不詳fl. c. 256

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Rebaptismate

Caput X 第X章

Anonymous · De Rebaptismate · PL 3, 1194B · 7 sectiones

De Rebaptismate 10.1

1

Praeterea quid dicturus es de his qui plerumque ab episcopis pessimae conversationis baptizantur: qui tamen tandem, cum Deus voluerit, in sceleribus suis convicti, etiam ipso aut prorsus etiam communicatione privantur?

PL 3, 1194B

さらに、たいてい生き方の甚だしく悪い司教たちによって洗礼を授けられる者たちについて、お前は何を言おうとするのか。その司教たちも、ついには神が望まれるとき、自らの悪事において有罪と断ぜられ、その職そのもの〔底本は etiam ipso で、受ける名詞が印刷されていない。文脈から司教の職と解した〕を、あるいはまさしく交わりをさえも奪われるのだが。

De Rebaptismate 10.2

2

Aut quid statues de eis qui ab episcopis prave sentientibus aut imperitioribus fuerint baptizati? quando non ad liquidum et integre vel etiam aliter quam oportet in traditione sacramenti fuerint locuti; certe aut interrogaverint quid, aut interrogantes a respondentibus audierint quod minime ita interrogari aut responderi debet: quod tamen non valde illam nostram rectam fidem laedat, sed non tam ornate ut tu et composite, isti quoque simpliciores homines mysterium fidei tradant.

PL 3, 1194C

あるいは、誤った考えを持つ司教たち、または未熟な司教たちによって洗礼を授けられた者たちについて、お前は何を定めるのか。彼らは、秘跡を授けるにあたって、明瞭に、また十全にではなく、あるいは然るべき仕方とは異なる仕方で語ったのだから。確かに彼らは何かを問うたか、あるいは問いながら、答える者たちから、決してそのように問われるべきでも答えられるべきでもないことを聞いたのである。とはいえそれは、我々のかの正しい信仰をひどく傷つけるものではなく、ただ、お前ほど華麗に整った仕方でではないというだけで、この単純な人々もまた信仰の秘義を伝えているのである。

De Rebaptismate 10.3

3

Dicturus es enim utique pro tua singulari diligentia, hos quoque denuo baptizandos esse, cum maxime eis res desit aut obstet quominus inviolabile illud divinum mysterium fidei intemeratum possint accipere.

PL 3, 1194C

というのも、お前は当然、お前ならではの並外れた几帳面さのゆえに、この者たちもまた再び洗礼を授けられねばならないと言うであろうから。とりわけ彼らには、あの犯すべからざる神的な信仰の秘義を汚れなきまま受け取ることを妨げる何か、あるいはそれに欠ける何かがあるのだから。

De Rebaptismate 10.4

4

Sed enim virorum optime reddamus et permittamus virtutibus coelestibus vires suas, et dignationi divinae majestatis concedamus operationes proprias, et intelligentes quantum in ea sit emolumentum, libenter ei acquiescamus.

PL 3, 1194D

しかし、人の中で最も善き者よ、我々は天の諸力にその固有の力を返し委ね、神的な威厳の恵み深い意向にその固有の働きを許し、そこにどれほどの益があるかを悟って、快くそれに服そうではないか。

De Rebaptismate 10.5

5

Et ideo cum salus nostra in Baptismate spiritus, quod plerumque cum Baptismate aquae conjunctum est, sit constituta, siquidem per nos Baptisma tradetur, integre et solemniter et per omnia quae scripta sunt assignetur, atque sine ulla ullius rei separatione tradatur; aut si a minore clero per necessitatem traditum fuerit, eventum expectemus ut aut suppleatur a nobis aut a Domino supplendum reservetur; si vero ab alienis traditum fuerit, ut potest hoc negotium et ut admittit, corrigatur: quia Spiritus sanctus extra Ecclesiam non sit, fides quoque non solum apud haereticos, verum etiam apud eos qui in schismate constituti sunt sana esse non possit.

PL 3, 1195A

それゆえ、我々の救いは、たいてい水の洗礼と結びついている霊の洗礼のうちに定められているのであるから、もし洗礼が我々によって授けられるならば、それは十全に、また厳粛に、書かれているすべてに従って執り行われるべきであり、いかなる事柄の分離もなく授けられるべきである。あるいは、必要に迫られて下級の聖職者によって授けられたのであれば、我々によって補われるか、主によって補われるべきものとして留保されるか、その成り行きを待とうではないか。しかし、よそ者たちによって授けられたのであれば、この事柄が許し、また可能とする限りにおいて、正されるべきである。なぜなら、聖なる霊は教会の外には存在せず、信仰もまた、異端者たちのもとのみならず、分離派の中に留まる者たちのもとでも、健全ではありえないからである。

De Rebaptismate 10.6

6

Idcircoque poenitentiam agentibus correctisque per doctrinam veritatis et per fidem ipsorum, quae postea emendata est purificato corde eorum, tantummodo Baptismate spiritali, id est manus impositione episcopi et Spiritus sancti subministratione, subveniri debeat; signum quoque fidei integrum hoc modo et hac ratione tradi in Ecclesia merito consuevit; ne invocatio nominis Jesu quae aboleri non potest, contemptui a nobis videatur habita: quod utique non oportet; quamquam talis invocatio, si nihil eorum quae memoravimus secutum fuerit, ab operatione salutis cesset ac vacet.

PL 3, 1195B

だからこそ、悔い改めをなし、真理の教えと、彼ら自身の信仰——それは後に彼らの心が清められて正されたのであるが——によって正された者たちには、ただ霊の洗礼、すなわち司教の按手と聖なる霊の授与によってのみ、助けが与えられるべきである。また、信仰の全きしるしも、この仕方で、この理によって、教会の中で授けられることが、当然にも慣行となっている。廃されえぬイエスの御名の呼び求めが、我々によって侮られたものと見えることのないようにするためである——これは決してあってはならないことである。とはいえ、そのような呼び求めも、これまで述べてきたことのいずれも後に続かなかったならば、救いの働きから離れ、空しいものとなる。

De Rebaptismate 10.7

7

Dicente enim Apostolo unum esse Baptisma (Ephes. IV, 5) , necesse est invocatione nominis Jesu perseverante; quia non potest a quoquam hominum quae semel invocata est auferri, si eam contra decretum Apostolorum geminare ausi fuerimus nimietate praestandi immo superaddendi Baptismatis studio: si ille qui ad Ecclesiam revertitur nolit denuo baptizari, futurum est ut defraudemus Baptismate spiritali eum quem putamus defraudandum non esse baptismate aquae.

PL 3, 1195B

使徒が「洗礼は一つである」(エフェソ4:5)と言っている以上、イエスの御名の呼び求めは存続し続けねばならない〔底本は necesse est invocatione nominis Jesu perseverante で、構文が整わない。呼び求めが存続せねばならないの意に解した〕。なぜなら、ひとたび呼び求められたものは、誰によっても取り去られえないからである——たとえ我々が、洗礼を過剰に授けようとする、いやむしろ重ねて加えようとする熱心さのあまり、使徒たちの定めに反してそれを繰り返そうと敢えてするとしても。もし教会へ立ち帰る者が再び洗礼を受けることを望まないならば、水の洗礼については奪われるべきでないと我々が考えるその者から、霊の洗礼を奪う結果になるであろう。