De Rebaptismate 12.1
Quapropter totus discernendus est tractatus hic, ut possit manifestior fieri. Namque invocatio nominis Jesu ideo tantum patrocinari potest, si rite suppleta postea fuerit, quia et Prophetae et Apostoli ita praedicaverunt.
PL 3, 1196Bそれゆえ、この論全体を区別して見なければならない。そうすれば、いっそう明らかになりうるからである。実に、イエスの名の呼び求めが助けとなりうるのは、ただそれが後に正しく補われた場合に限られる。預言者たちも使徒たちも、そのように宣べ伝えたからである。
De Rebaptismate 12.2
Ait enim Jacobus in Actis Apostolorum: Viri fratres, audite: Simon exposuit quemadmodum primum Deus visitaverit accipere ex gentibus populum nomini suo; et huic consonant sermones prophetarum, sicut scriptum est: Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum illud David quod cecidit; et quae demolita sunt ejus reaedificabo, et denuo erigam illud; uti exquirant residui hominum Deum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum super eas, dicit Dominus faciens haec (Act. XV, 13-17) .
PL 3, 1196B実に、ヤコブは使徒行伝の中でこう言っている。「兄弟たちよ、聞け。シモンが、神が初めに諸国民の中からその御名のために民を受け入れることをいかに顧みられたかを語った。預言者たちの言葉もこれと一致する。すなわちこう書かれている――『この後、私は立ち帰り、倒れたダビデのあの幕屋を建て直そう。崩れたものを建て直し、再びこれを起こそう。それは、残りの人々が神を尋ね求め、またその上に私の名が呼び求められたすべての諸国民も尋ね求めるためである。これらのことを行う主がそう言われる』」(使徒言行録15:13-17)。
De Rebaptismate 12.3
Itaque et residui hominum, id est quidam Judaeorum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen Domini, possunt et necesse habent requirere Dominum, quia ipsa invocatio nominis praebet eis occasionem vel etiam imponit necessitatem requirendi Dominum, cum quibus praecipiunt Scripturas sanctas, sive universas, sive quasdam, tamen audentius de veritate tractare quam cum gentibus, super quos non est invocatum nomen Domini Jesu Filii Dei vivi, sicuti nec super Judaeos, qui veteres tantum Scripturas recipiunt.
PL 3, 1196Cかくして、残りの人々、すなわちユダヤ人のうちのある者たちも、その上に主の名が呼び求められたすべての諸国民も、主を尋ね求めることができ、また尋ね求める必要がある。名の呼び求めそのものが、彼らに主を尋ね求める機会を与え、あるいはその必要を課すからである。彼らはそのすべてであれ一部であれ、ともかく聖典を受け入れているのだから〔底本は praecipiunt で、意味が取れない。文末の recipiunt との対から「受け入れる」と解した〕、彼らとともにであれば、主イエス、生ける神の子の名がその上に呼び求められていない諸国民とともにする場合よりも、いっそう大胆に真理について論じることができる。古い聖典のみを受け入れるユダヤ人の上にも、その名は呼び求められてはいないのである。
De Rebaptismate 12.4
Et ideo utriusque hujus generis homines, id est Judaei et Gentiles, plene ut oportet credentes pari modo baptizantur.
PL 3, 1196Dそれゆえ、この両方の類の人々、すなわちユダヤ人も諸国民も、しかるべきとおりに十全に信じるなら、等しい仕方で洗礼を授けられる。
De Rebaptismate 12.5
Haeretici vero jam baptizati aqua in nomine Jesu Christi, tantum in Spiritu sancto baptizandi sunt: et in Jesu, quod nomen solum datum est sub coelo in quo oporteat salvos fieri nos, merito mors contemnitur; quoniam si sic perseverent, salvi esse non possunt, quia non requisiverunt Dominum post invocationem nominis ejus super eos, sicut et illi qui in eos Christus qui forte credere noluerunt, de quibus Dominus ait: Cavete ne quis vos in errorem inducat.
PL 3, 1196Dしかし、既に水によってイエス・キリストの名において洗礼を受けた異端者たちは、ただ聖なる霊においてのみ洗礼を受けるべきである。そしてイエスにおいて――天の下でこの名のほかに我々が救われるべき名は与えられていない――死は当然にも蔑まれる。なぜなら、もし彼らがそのまま留まるならば、救われることはできないからである。彼らの上へ御名が呼び求められた後、彼らは主を尋ね求めなかった。〔まことの〕キリストを信じることを望まなかった者たち〔この句は動詞を欠き、in eos と Christus が並んで構文が崩れている。信じることを望まなかったという核だけを訳した〕も同様であって、彼らについて主はこう言われる。「気をつけよ、誰も汝らを迷わせることのないように」。
De Rebaptismate 12.6
Multi enim venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus: et multos in errorem inducent (Matth. XXIV, 4, 5-11) . Et iterum ait: Tunc si qui dixerit vobis: Ecce hic Christus, aut hic; nolite credere.
PL 3, 1197A「多くの者が私の名において来て、『私はキリストである』と言い、多くの者を迷わせるであろう」(マタイ24:4,5-11)。また重ねてこう言われる。「そのとき、もし誰かが汝らに『見よ、ここにキリストがいる』、あるいは『あそこにいる』と言っても、信じてはならない」。
De Rebaptismate 12.7
Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et portenta, ita ut errent, si fieri potest, etiam electi (Ibid. 23, 24) . Quas virtutes non dubie tunc illi sub nomine Christi facient.
PL 3, 1197A「偽キリストたちと偽預言者たちが起こり、大いなるしるしと不思議な業とを行い、できることなら選ばれた者たちさえも惑わすであろう」(マタイ24:23,24)。この力の証を、その時彼らは疑いなくキリストの名のもとに行うのである。
De Rebaptismate 12.8
In quo nomine videntur quidam etiam modo quasdam virtutes facere, et falso prophetare. Sed certum est eos, quod ipsi non sint Christi, propterea ad Christum non pertinere; quemadmodum etiam si quis desciscat a Christo, inhaerens solo nomini ejus, qui non multum adjuvatur, immo magis hoc nomine etiam oneratur, licet fuerit antea fidelissimus aut justissimus, aut clero aliquo honoratus, aut confessionis dignitate praeditus.
PL 3, 1197Aこの名のもとに、ある者たちは今もなお、いくつかの力の証を行い、偽って預言しているように見える。しかし、彼ら自身はキリストではないのだから、それゆえキリストに属してはいないことは確かである。ちょうど、キリストから離反しながらもその名にのみすがる者が、大して助けを得ることなく、むしろこの名によっていっそう重荷を負わされるのと同様である。たとえその者が以前は最も忠実な者、最も義しい者であり、何らかの聖職によって栄誉を受けた者、あるいは告白の誉れを備えた者であったとしても。
De Rebaptismate 12.9
Hi enim omnes negando verum Christum, introducendo aut sequendo alium, cum sit nullus omnino alius, nihil spei aut salutis sibi relinquunt: non aliter quam illi qui coram hominibus negaverunt Christum, quos negari necesse est a Christo, non habita ulla ratione ipsorum ex praecedenti conversatione eorum aut sensu aut dignitate; proinde atque ipsi ausi sunt Christum, id est salutem suam abrogare, damnati per hujus modi clausulam, quia manifestissime a Domino dictum est: Quicumque me negaverit coram hominibus, negabo eum et ego coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 33) : ut verbum hoc, Quicumque, etiam in clausula confessionis plenissime nobis ostendat, quod nulla conditio ipsius confitentis obesse possit; licet negator ille antea vel haereticus fuerit vel audiens aut audire incipiens, qui nondum baptizatus sit, vel de haeresi ad veritatem fidei conversus, vel ab Ecclesia digressus et postea reversus sit; et tunc cum rediret, priusquam ei manus ab episcopo imponeretur, apprehensus confiteri Christum coram hominibus necesse habuerit, sicut iterum neganti Christum nulla propria vetus dignitas potest ad salutem patrocinari.
PL 3, 1197B実に、これらすべての者は、真のキリストを否認し、別のキリストを持ち込み、あるいはこれに従うことによって――他に誰も全くいないのに――自分自身に希望も救いも残さない。それは、人々の前でキリストを否認した者たちと変わらない。彼らはキリストによって否認されねばならず、彼らの以前の生き方や心情や地位がいかなるものであったかは、何ら考慮されない。彼ら自身がキリストを、すなわち自らの救いを廃棄することを敢えてした以上、この種の結びの言葉によって断罪されるのである。なぜなら、主によってこう最も明白に言われているからである。「人々の前で私を否認する者は誰でも、私もまた天におられる私の父の前でその者を否認するであろう」(マタイ10:33)。この言葉『誰でも』は、告白についての結びの言葉においても、告白する当人のいかなる境遇もその妨げとなり得ないことを、我々に最も十全に示している。たとえその否認する者が以前は異端者であったにせよ、あるいは聴聞者であるか聴聞し始めたばかりの、まだ洗礼を受けていない者であったにせよ、あるいは異端から信仰の真理へと立ち帰った者であったにせよ、あるいは教会から離れて後に戻った者であったにせよ、そして戻ったとき、司教によって按手を受ける前に捕らえられ、人々の前でキリストを告白せざるを得なかったとしても、それは変わらない。翻って、キリストを否認する者には、いかなる本人固有の以前の地位も救いのために役立ちえないのと同様である。