De Rebaptismate 16.1
Quoniam autem prima pars disputationis hujus videtur explicata, etiam sequentem ejus propter haereticos debemus attingere: quia perquam necessarium est eum tractatum qui semel in manus incidit non praeterire; ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus, aliquis haereticorum versutia sua audeat attentare.
PL 3, 1201Bさて、この論争の第一部はすでに説き明かされたと見えるので、異端者たちのために、それに続く部分にも触れなければならない。一度手に取った論題を素通りしないことがまことに必要だからであり、それは、兄弟たちのうちのより単純な者たちを、異端者のうちの誰かがその狡知でもって侵そうと企てることのないようにするためである。
De Rebaptismate 16.2
Nam quia Joannes dixit nos baptizandos esse in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11; Luc. III, 16) , eo quod addiderit dicens et igni, idcirco quidam desperati homines ausi sunt usquequaque pravitatem suam porrigere, et propterea homines versutissimi quaerunt quomodo sanctitatis Baptisma ita corrumpant ac violent ut etiam evacuent; qui originem jam exinde trahunt a Simone mago multiformi perversitate per varios errores eam exercentes.
PL 3, 1201Cヨハネが、我々は聖なる霊と火とにおいて洗礼を受けるべきであると言い(マタイ3:11;ルカ3:16)、そして『火に』とも言い添えたことのゆえに、ある自暴自棄な者たちは至るところで自分たちの邪悪さを押し広げることをあえてした。そしてそれゆえ、きわめて狡猾な人々は、聖性の洗礼をかくも堕落させ、辱め、ついには無効にする方法を探し求めている。彼らはすでにそこから、魔術師シモンに起源を引いており、多様な形の邪曲さをもって、様々な誤りを通じてその邪悪さをふるっているのである。
De Rebaptismate 16.3
Cui Simoni Petrus in Actis Apostolorum dixit: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia gratiam Dei existimasti per pecunias posse possideri. Non est tibi portio neque fors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo (Act. VIII, 20, 21) .
PL 3, 1201Cこのシモンに対して、ペトロは使徒行伝の中で次のように言った。「お前の金は、お前とともに滅びよ。お前は神の恩寵が金銭によって得られるものと思ったのだ。この事において、お前には分け前も取り分もない。お前の心は神の御前にあって正しくないからである」(使徒言行録8:20、21)。
De Rebaptismate 16.4
Et agunt isti haec omnia, dum fallere cupiunt eos qui sunt simpliciores aut curiosiores: et tentant nonnulli illorum tractare se solos integrum atque perfectum, non sicuti nos mutilatum et decurtatum Baptisma tradere, quod taliter dicuntur assignare, ut quam mox in aquam descenderunt, statim super aquam ignis appareat.
PL 3, 1201Cそして彼らは、より単純な者たちや、より詮索好きな者たちを欺こうと望みながら、これらすべてを行っている。彼らのうちの何人かは、自分たちだけが全き、完全な洗礼を授けているのであり、我々のように損なわれ切り詰められた洗礼を伝えているのではない、と言い立てようとする。彼らはそれを、水に降りるやいなやたちまち水の上に火が現れるというふうに授けると言われている。
De Rebaptismate 16.5
Quod si aliquo lusu perpetrari potest, sicut affirmantur plerique hujusmodi lusus Anaxilai esse, sive naturale quid est, quo pacto possit hoc contingere, sive illi putant hoc se conspicere, sive maligni opus et magicum virus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam et stropham praedicant perfectum Baptisma esse; quod fideles homines si coacti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod habuerant amisisse; perinde ac si quis sacramento miles dicto, desertis suis castris, in hostium diversissimis castris longe aliud sacramentum velit dicere, hac ratione constat eum vetere sacramento exauctoratum esse.
PL 3, 1202Aしかし、たとえこれが何らかの手妻によって行われうるとしても——この種の手妻の多くはアナクシラオスのものであると言われているとおり——あるいはそれがどのような仕方で起こりうる自然の現象であるにせよ、あるいは彼らがこれを見ていると思い込んでいるにすぎないにせよ、あるいは悪意の業と魔術の毒気が水の中に火を生じさせうるのだとしても、彼らはそのような欺瞞と奸計を完全な洗礼であると宣言する。信仰ある人々がこれを受け入れるよう強いられたのであれば、彼らが元々持っていたものを失ったことは、当然、疑いえないであろう。それはちょうど、誓約を立てた兵士が自分の陣営を捨て、敵のまったく異なる陣営でまったく別の誓約を立てようとするようなものであり、この理屈によって、彼が古い誓約から除隊させられたことは明らかである。