De Rebaptismate 18.1
Et hominibus quidem Spiritus perseverat hodie invisibilis, sicut Dominus dicit: Spiritus ubi vult spirat, et nescis unde veniat vel quo vadat (Joan. III, 8) .
PL 3, 1203A人間にとって、霊は今日もなお目に見えないままである。主が言われるとおりである。「霊は望むところに吹く。汝はそれがどこから来て、どこへ行くかを知らない」(ヨハネ3:8)。
De Rebaptismate 18.2
Sed in principio mysterii fidei et spiritalis Baptismatis hic idem Spiritus manifeste visus est et super discipulos insedisse quasi ignis: item, coelis apertis, descendisse super Dominum columbae similem; quoniam pleraque, immo pene omnia quae essent futura manifesta sunt: quae tamen modo essent invisibilia nihilominus, nunc quoque oculis et incredulitati hominum vel ex parte, vel aliquando, vel in figura sunt monstrata ad corroborandam et confirmandam fidem nostram.
PL 3, 1203Aしかし、信仰と霊的な洗礼という秘義の初めには、この同じ霊が、火のごとく弟子たちの上にとどまったこと、また天が開かれて鳩に似た姿で主の上に降ったことが、はっきりと見られた。というのは、将来起こるはずの事柄の大半が、いやほとんどすべてが、あらかじめ示されたからである。それらは、通常は目に見えないものでありながらも〔quae tamen modo essent invisibilia は構文が取りにくい。modo を「通常は」と取った〕、今もなお、人間の目と不信仰とに対して、あるいは部分的に、あるいは時に応じて、あるいは象りとして示されている。それは我々の信仰を強め、確かなものとするためである。
De Rebaptismate 18.3
Sed nec illud omiserim quod Evangelium merito praedicat. Ait enim paralytico Dominus noster: Bono animo esto, fili, dimittuntur tibi peccata (Matth. IX, 2) : ut ostenderet fide mundari corda ad remissionem peccatorum consequendam.
PL 3, 1203Aしかし、福音書が当然にも宣べ伝えているあのことも、私は見過ごすまい。我々の主は中風の者にこう言われたからである。「子よ、元気を出せ。汝の罪は赦された」(マタイ9:2)。これは、罪の赦しを得るために、信仰によって心が清められることを示すためであった。
De Rebaptismate 18.4
Quam remissionem peccatorum consecuta est etiam illa quae erat mulier peccatrix in civitate; cui Dominus ait: Dimittuntur tibi peccata (Luc. VII, 48, 50) .
PL 3, 1203Bこの罪の赦しは、町にいたかの罪深い女もまた得たものである。主は彼女にこう言われた。「汝の罪は赦された」(ルカ7:48、50)。
De Rebaptismate 18.5
Et cum coepissent qui simul discumbebant, apud semet ipsos dicere: Quis est hic qui peccata dimittit? quod et circa paralyticum acerbius Scribae et Pharisaei obmurmuraverant, ait ad mulierem Dominus: Fides tua te salvam fecit, vade in pace.
PL 3, 1203B共に食卓に着いていた者たちが、互いの間でこう言い始めたときのことである。「罪を赦すこの者は何者か」。これと同じことを、中風の者については、律法学者たちとファリサイ人たちがより激しい調子で呟いていたのであるが、主はその女にこう言われた。「汝の信仰が汝を救った。安んじて行け」。
De Rebaptismate 18.6
Ex quibus universis ostenditur fide emundari corda, Spiritu autem ablui animas: porro autem per aquam lavari corpora, sanguine quoque festinantius perveniri per compendium ad salutis praemia.
PL 3, 1204Aこれらすべてのことから示されるのは、心は信仰によって清められ、魂は霊によって洗われるということであり、しかも肉体は水によって洗われ、また血によっては、より速やかに、近道を経て、救いの褒賞に至るということである。