De Rebaptismate 6.1
Quod etiam e contrario latere tractatus hujus sunt consecuti ipsi illi discipuli Domini nostri, super quos jampridem baptizatos postremo die Pentecostes supervenit Spiritus sanctus, voluntate Dei quidem, non sua sponte coelo lapsus, sed ad hoc ipsum munus effusum sedet super unumquemque eorum, cum justi jampridem, ut diximus, Baptismate Domini fuissent baptizati, sicut et ipsi Apostoli, qui tamen omnes Dominum nocte qua apprehensus est deseruisse inveniuntur: et ille ipse qui gloriatus est perseveraturum se in sua fide Petrus et adversus ipsius Domini praedictum obstinatissime repugnavit, postremo tamen tum ipsum negavit; ut hac ratione ostenderetur nobis quae medio tempore quoquo modo contraxerant delicta, eadem haec in eis fide postmodum sincera per Baptisma Spiritus sancti non dubie esse dimissa.
PL 3, 1189Cこのことは、この論の逆の側からもまた、我々の主のまさにその弟子たち自身が得たところである。彼らはすでに以前に洗礼を受けていたが、五旬節の最後の日、聖なる霊が彼らの上に降ったのである。それは確かに神の御旨によるのであって、聖なる霊がおのずから天から落ちてきたのではなく、まさにこの務めのために注がれ、彼らひとりひとりの上にとどまった。彼らは、既に述べたとおり、義人として、すでに主の洗礼によって洗礼を受けていたのであるが——使徒たち自身がそうであったように——それでも皆、主が捕らえられた夜に主を見捨てたことが知られている。そして、自分の信仰にとどまり続けると誇っていたあのペトロ自身も、主ご自身の予告に対してきわめて頑迷に抗いながら、最後にはまさにその主を否んだのであった。これによって我々に示されたのは、彼らがその間にどのようにしてか犯した罪が、その後彼らの信仰が誠実なものとなったとき、聖なる霊の洗礼によって疑いなく赦された、ということである。
De Rebaptismate 6.2
Nec ulla, ut puto, alia ex causa Apostoli his quos in Spiritu sancto alloquebantur, praeceperant ut in nomine Christi Jesu baptizarentur, nisi quia virtus nominis Jesu super quemcumque hominum Baptismate invocata, ad salutem assequendam non modicam praerogativam ei qui baptizaretur praestare posset, sicuti Petrus in Actis Apostolorum enarrat dicens: Nec enim aliud est nomen sub coelo quod datum est hominibus, in quo oportet salvos fieri nos (Act. IV, 12) .
PL 3, 1190A私が思うに、使徒たちが、聖なる霊のうちに語りかけていた人々に、キリスト・イエスの名において洗礼を受けるよう命じたのは、他のどんな理由によるのでもなく、ただ、イエスの名の力が、誰であれ人の上に洗礼において呼び求められるとき、洗礼を受ける者に救いを得るための少なからぬ特権を与えることができたからである。ちょうどペトロが使徒行伝の中でこう語っているとおりである。「天の下でこのほかに、人間に与えられ、その名によって我々が救われねばならないような名は無いからである」(使徒言行録4:12)。
De Rebaptismate 6.3
Sicut etiam apostolus Paulus aperit ostendens quia Deus exaltavit Jesum Dominum nostrum, et donavit illi nomen ad hoc ut sit super omne nomen; ut in nomine Jesu omnes genua curvent coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus est Jesus in gloria Patris (Philip. II, 9-11) .
PL 3, 1190B同様に、使徒パウロもまた、次のことを明らかに示している。「神は我々の主イエスを高く上げ、あらゆる名にまさる名を彼にお与えになった。それはイエスの名において、天にあるもの、地にあるもの、地の下にあるものが皆膝を屈め、すべての舌が、イエスは父の栄光のうちに主にいますと告白するためである」(フィリピ2:9-11)。
De Rebaptismate 6.4
Et ille in quo cum baptizaretur, invocatum esset in nomine Jesu, licet in aliquo errore consequeretur, tamen quandoque non prohiberetur rectum sapere, et errorem suum corrigere, et ad Ecclesiam et ad episcopum venire, et sinceriter confiteri Jesum nostrum coram hominibus; ut tunc cum ab episcopo ei manus imponeretur, etiam Spiritum sanctum acciperet, nec invocationem illam pristinam nominis Jesu amitteret, quam nemini nostrum licet damnare, quum haec nuda et singularis si in errore sit constituta, non posset ad salutem praestandam sufficere: ne hac ratione etiam Ethnicos et haereticos abutentes nomen Jesu, credamus ad salutem sine vera re atque integra posse pervenire.
PL 3, 1190Bそして、洗礼を受けたときにイエスの名が呼び求められていたその者は、たとえ何らかの誤りのうちにあってそれを得ていたとしても、いつか正しく考えるようになり、自らの誤りを正し、教会へ、そして司教のもとへ来て、人々の前で我々のイエスを誠実に告白することを妨げられはしない。それは、司教によって彼に按手がなされるそのときに、彼が聖なる霊をも受け、あの以前のイエスの御名の呼び求めを失うことのないためである。その呼び求めを、我々の誰も断罪してはならない。とはいえ、それが裸のまま、単独で、誤りのうちに据えられているならば、救いをもたらすには十分でありえない。この理屈によって、イエスの名を悪用する異教徒や異端者たちまでもが、真にして全きものなしに救いに至りうる、と我々が信じることのないようにするためである。
De Rebaptismate 6.5
Quam tamen invocationem nominis Jesu correctione erroris et agnitione fidei veritatis, et abscisa omni labe praeteritae conversationis, mysterio Dei circa ejusmodi homines rite perpetratam, locum quem habitura non erat, obtinere, et postremo in fide recta et ad integritatem signi praestandam non obesse, supplemento ejus quod deerat accedente, perquam utile est credere, et tot annorum totque ecclesiarum itemque Apostolorum et episcoporum auctoritati cum bona ratione acquiescere: cum sit maximum incommodum ac dispendium sanctissimae matris Ecclesiae, adversus prisca consulta post tot saeculorum tantam seriem nunc primum repente ac sine ratione insurgere.
PL 3, 1190Cしかし、そのイエスの御名の呼び求めは——誤りの訂正と真理の信仰の承認とによって、また過去の生き方のあらゆる汚れが断ち切られることによって、このような人々をめぐる神の秘義によって正しく成し遂げられたのであるから——本来持つはずのなかった地位を得るのであり、そして最後には、欠けていたものが補われることで、正しい信仰のうちにあってしるしの全きことを示すのに妨げとはならない、と信じることは大いに有益である。そしてまた、これほど多くの年月と、これほど多くの教会、さらに使徒たちや司教たちの権威とに、正当な理由をもって静かに従うこともまた有益である。いとも聖なる母なる教会にとって、これほど多くの世の、これほど長い連なりを経た後になって今初めて、突然かつ理由もなく古来の決定に逆らって立ち上がることは、この上ない不都合であり損失であるからである。
De Rebaptismate 6.6
Nec enim propter aliud Petrus qui jam fuerat baptizatus, et quid sentiret de Domino ab ipso Domino erat interrogatus, et veritate revelationis Patris coelestis in cum collocata, quod Dominus noster non solum Christus, verum etiam Filius Dei vivi esset confessus (Matth. XVI, 16) , postmodum eidem Christo praedicanti de sua passione refragatus esse monstratus est, et propterea Satanas dici ostensus est (Ibid. v. 3) ; nisi quia futurum erat ut quidam, tametsi variantes in sententia propria et claudicantes aliquando in fide atque doctrina, cum in nomine Jesu baptizarentur, tamen si intervallo quodam temporis recorrigere id potuissent, non propterea a salute exciderent, sed quandoque resipuissent, integram spem salutis poenitendo obtinerent; praesertim cum Spiritum sanctum quo baptizari unusquisque hominum debet, acciperent, aliquid tale designassent; sicuti non solum Petrum hoc passum esse in Evangelio deprehendimus, verum universos quoque discipulos, quibus jam Baptizatis postea Dominus ait, quia vos omnes scandalizabimini in me (Marc. XIV, 27) ; qui omnes, ut animadvertimus, correcta fide sua post resurrectionem Domini in Spiritu sancto sunt baptizati: ut non immerito hodie quoque credamus homines correctos a pristino errore, in Spiritu sancto posse baptizari, qui cum aqua baptizarentur in nomine Domini aliquod scabram habuissent fidem; quoniam multum interest utrum in totum quis non sit baptizatus in nomine Domini nostri Jesu Christi, an vero in aliquo claudicet cum baptizatur Baptismate aquae, quod minus est, dummodo postea constet in veritate sincera fides in Baptismate spiritus, quod non dubie majus est.
PL 3, 1191Aペトロは——すでに洗礼を受けていた者であり、主について何を思うかと主ご自身から問われ、天の父の啓示の真理が彼の内に据えられて、我々の主はキリストであるだけでなく生ける神の子でもあると告白した者であったが(マタイ16:16)——その後、自らの受難について語るキリストに逆らったことが示され、それゆえサタンと呼ばれることが示されたのは(マタイ16:3)〔ミーニュ版の箇所表示のまま。サタンと呼ばれるのはマタイ16:23である〕、ほかでもない、次のことが将来起こるはずだったからにほかならない。すなわち、ある人々は、自分自身の判断において揺れ動き、信仰と教えにおいて時にふらつくことがあっても、イエスの名において洗礼を受けていたならば、ある期間を経て自らを正すことができた場合、そのために救いから脱落することはなく、いつか立ち直ったときには悔い改めることによって救いの全き希望を得るであろう、ということである。とりわけ、すべての人間がそれによって洗礼を受けねばならない聖なる霊を彼らが受けるとき、彼らはこのようなことを示していたのである。ペトロだけがこのことを福音書の中で経験したのではなく、すべての弟子たちも同様であったと我々は知る。彼らはすでに洗礼を受けていたのに、その後、主は彼らにこう言われた。「汝らは皆、私につまずくであろう」(マルコ14:27)。彼ら全員は、我々が見て取るとおり、主の復活の後、自分たちの信仰が正されたとき、聖なる霊において洗礼を受けたのである。こうして、今日もまた、以前の誤りから正された人々が聖なる霊において洗礼を受けうると我々が信じるのは、理由のないことではない——彼らは主の名において水によって洗礼を受けたとき、いくらか不完全な信仰を抱いていたとしても。なぜなら、ある人が我々の主イエス・キリストの名においてまったく洗礼を受けていないのか、それとも、より小なるものである水の洗礼を受ける際に何らかの点でふらついているだけなのかは、大きな違いだからである。ただし、その後において、疑いなくより大なるものである霊の洗礼における誠実な信仰が、真理のうちに堅く立つならば、の話である。