作者不詳fl. c. 256

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Rebaptismate

Caput XIV 第XIV章

Anonymous · De Rebaptismate · PL 3, 1198C · 7 sectiones

De Rebaptismate 14.1

1

Et usque adeo omne illud haereticorum baptisma intercedente aliquo intervallo temporis corrigi potest, si quis supervixerit et fidem correxerit, ut Deus noster in Evangelio secundum Lucam ad discipulos suos locutus est dicens: Habeo autem aliud baptisma baptizari (Luc. XII, 50) .

PL 3, 1198C

そして、異端者たちのその洗礼はすべて、何らかの時の隔たりを挟むことによって、もし人が生き延びて信仰を正すならば、これほどまでに正され得るのであって、我々の神がルカによる福音書において弟子たちにこう語られたとおりである、「しかし私には、なお受けるべき別の洗礼がある」(ルカ12:50)。

De Rebaptismate 14.2

2

Item secundum Marcum ad filios Zebedaei eadem ratione dixerat: Potestis bibere calicem quem ego bibo; aut baptismate quo ego baptizor, baptizari (Marc. X, 38) ? quod sciret homines non solum aqua, verum, etiam sanguine suo proprio habere baptizari: ita ut et solo hoc Baptismate baptizati fidem integram et dignationem sinceram lavacri possint adipisci et utroque modo baptizari, aeque tamen unum baptisma salutis et honoris pariter et aequaliter consequi.

PL 3, 1198C

同様に、マルコによる福音書では、ゼベダイの子らに対して同じ趣旨でこう言われていた、「汝らは、私が飲むこの杯を飲むことができるか。あるいは、私が受けるこの洗礼によって洗礼を受けることができるか」(マルコ10:38)。これは、人間が水によってだけでなく、自分自身の血によっても洗礼を受けうることを、彼が知っておられたからである。それゆえ、この洗礼だけによって洗礼を受けた者たちも、完全な信仰と洗いの水の純粋な資格とを得ることができ、また両方の仕方で洗礼を受けた者たちも、それと等しく、救いと栄誉との一つの洗礼を等しく同等に得るのである。

De Rebaptismate 14.3

3

Quod enim dictum est a Domino, Habeo aliud Baptisma baptizari, hoc in loco non ut secundum Baptisma, ac si sint duo Baptismata, significat, sed alterius quoque speciei Baptisma ad eamdem salutem concurrens donatum nobis esse demonstrat.

PL 3, 1199A

というのは、主によって「私には、なお受けるべき別の洗礼がある」と言われたことは、この箇所では、あたかも二つの洗礼があるかのように第二の洗礼を意味するのではなく、別の種類の洗礼もまた、同じ救いへと向かって共に働くものとして我々に与えられていることを示しているからである。

De Rebaptismate 14.4

4

Quas utrasque species ab ipso Domino nostro primum initiari et sanctificari oportebat, ut nobis quoque alterutra sive utraque species unum hoc duplex salutiferum atque honorificum Baptisma praestaret; et viae quaedam unius Baptismatis sic nobis patefierent, ut aliquando impune aliqua illarum deesset, sicut in verbum audientibus martyribus impune aquae Baptisma deest, quos tamen certi sumus, si quid laxamenti habeant, etiam aqua solitos baptizari: itemque illis qui legitimi sunt fideles effecti, impune deest Baptisma sanguinis proprii; quia baptizati in nomine Christi, redempti sunt pretiosissimo sanguine Domini, cum utraque haec ex uno atque eodem fonte procedant flumina Baptismatis dominici, ut omnis qui sitit veniat et bibat, sicut Scriptura dicit: Flumina de ventre ejus currebant aquae vivae (Joan. VII, 38) .

PL 3, 1199A

この両方の種類は、まず我々の主御自身によって始められ、聖化されねばならなかった。それは、我々にもまた、そのいずれか一方、あるいは両方の種類が、この一つにして二重の、救いをもたらし栄誉をもたらす洗礼を差し出すためであり、また一つの洗礼へのある道が我々に開かれ、時にはそのいずれかを欠いても差し支えないようにするためであった。ちょうど、御言葉を聞いて殉教する者たちには水の洗礼が欠けていても差し支えないのと同じである。とはいえ、もし彼らに何らかの猶予があれば、水によっても洗礼を受けるのが常であったと我々は確信している。同様に、正規の信徒とされた者たちには、自分自身の血の洗礼が欠けていても差し支えない。なぜなら、キリストの名において洗礼を受けた者たちは、主のこのうえなく尊い血によって贖われているからである。両者はともに一つの同じ泉から流れ出る主の洗礼の川であり、渇く者は皆来て飲むためである。聖典が言うとおりである、「彼の腹から生ける水の川が流れ出るであろう」(ヨハネ7:38)。

De Rebaptismate 14.5

5

Quae flumina primum apparuerunt in Domini passione, cujus de latere perforato lancea militari sanguis et aqua manavit, ut emitteret duo flumina diversae speciei, sed tamen ejusdem ac singulare latus, ita ut impleatur Spiritu sancto quicumque credens biberit ex utroque flumine.

PL 3, 1199B

これらの川は、まず主の受難において現れた。主の脇腹が兵士の槍で刺し貫かれると、そこから血と水とが流れ出て、種類の異なる二つの川を送り出したが、それらは同じ一つの脇腹から出たものであった。それは、信じてこの両方の川から飲む者が誰であれ、聖なる霊で満たされるためであった。

De Rebaptismate 14.6

6

Haec enim de fluminibus his loquens ostendebat Dominus significans Spiritum sanctum quem accepturi essent qui credituri erant in illum. Nondum autem erat Spiritus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Ibid., 39) .

PL 3, 1199B

なぜなら、主はこれらの川について語りながら、彼を信じることになる者たちが受けることになる聖なる霊を意味しつつ、こう示しておられたからである。「しかし、その時にはまだ霊はなかった。イエスがまだ栄光を受けておられなかったからである」(ヨハネ7:39)。

De Rebaptismate 14.7

7

Igitur dicens quemadmodum generari potest Baptismi quod Apostolus unum esse praedicat, utique manifestum est illa ratione, quia diversae sunt species unius atque ejusdem Baptismatis ex uno vulnere profluentis in aquam et sanguinem; cum illic duo sint de quibus locuti sumus Baptismata aquae, id est unius atque ejusdem species, cum unum esse debeat Baptisma uniuscujusque species, sicut plenius sumus locuti.

PL 3, 1199C

したがって、使徒が一つであると宣べ伝えるこの洗礼が、どのようにして生じうるかを語るとすれば、当然、次の理由によって明らかである。すなわち、一つの傷から水と血とへ流れ出る、一つにして同じ洗礼には、異なる種類があるということである。そこには、我々がすでに語ってきた水の洗礼というものが二つあるが、それは一つにして同じ種類のものである〔この一文は本文が崩れているらしい。意味の上では水と血の二つの洗礼が同じ一つの種類に属すると言うはずのところである〕。ただし、我々がより詳しく述べたとおり、それぞれの種類の洗礼は一つでなければならない。