De Rebaptismate 4.1
Cum ita invenitur, quid tibi, frater, videtur? Si quis non ab episcopo baptizatus, ita ut si in continenti etiam manus ei imponatur, priusquam tamen accipiat Spiritum sanctum fuerit defunctus, utrum censeas salutem percepisse eum, nec ne: quoniam quidem et ipsi Apostoli et discipuli, qui etiam alios baptizabant, qui etiam a Domino baptizati, non statim Spiritum sanctum acceperint qui nondum erat, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Joan. VII, 39) : sed post resurrectionem ejus nec modicum intervallum temporis quo id gestum est, intercesserit.
PL 3, 1187Cかくしてそのように見出されるのだから、兄弟よ、お前にはどう思われるか。もし誰かが司教によってではなく洗礼を受け、たとえただちに手を置かれたとしても、聖なる霊を受ける前に死んでしまったとすれば、その者が救いを得たとお前は考えるのか、それとも考えないのか。というのも、使徒たちや弟子たち自身、すなわち他の者たちに洗礼を授けてもいた者たち、そして主御自身によって洗礼を受けた者たちでさえも、聖なる霊をただちには受けなかったからである。聖なる霊はまだ存在していなかった、イエスがまだ栄光を受けておられなかったからである(ヨハネ7:39)。しかし主の復活の後には、それがなされるまでに、わずかな時間の隔たりさえも置かれなかった。
De Rebaptismate 4.2
Sicuti et cum baptizati sunt a Philippo Samaritani, donec Samariam rogati ab Hierusalem Apostoli descenderent ad illos, ut eis manum imponerent et Spiritum sanctum per manus impositionem in eos conferrent: quoniam illo intervallo temporis aliquis eorum non adeptus Spiritum sanctum, morte potuit intercipi, et defraudatus gratia Spiritus sancti defungi.
PL 3, 1188Aちょうど、サマリアの人々がフィリポによって洗礼を受けたときも同様である。すなわち、請われた使徒たちがエルサレムからサマリアへ、彼らのもとに下って来て手を置き、按手によって聖なる霊を彼らにもたらすまでのあいだ——その時間の隔たりのうちに、彼らのうちの誰かが聖なる霊を得ないまま死によって奪い去られ、聖なる霊の恩寵を奪われたまま世を去ることもありえたのである。
De Rebaptismate 4.3
Quod hodierna quoque die non potest dubitari esse usitatum et evenire solitum, ut plerique post Baptisma sine impositione manus episcopi de saeculo exeant, et tamen pro perfectis fidelibus habentur.
PL 3, 1188Aそしてこのことは今日もなお日常に起こり、慣わしとなっていることであって、疑いえない。すなわち、多くの者が洗礼の後、司教の按手を受けないままこの世を去りながらも、なお全き信徒として扱われているのである。
De Rebaptismate 4.4
Sicuti Aethiops eunuchus cum rediret ab Hierusalem et legeret prophetam Esaiam et haesitarat, suggerente Spiritu, audita veritate a Philippo diacono credidit et baptizatus est (Act. VIII) : et cum ascendisset de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et non vidit eum jam nunc amplius eunuchus.
PL 3, 1188Bちょうど、エチオピア人の宦官が、エルサレムから帰る途中、預言者イザヤを読みながら思い惑っていたときのようにである。霊に促され、助祭フィリポから真理を聞くと、彼は信じて洗礼を受けた(使徒8)。そして水から上がると、主の霊がフィリポを連れ去り、宦官はもはや彼を見なかった。
De Rebaptismate 4.5
Abibat enim viam suam gaudens quoniam, ut animadvertis, imposita ei manus non est ab episcopo ut Spiritum sanctum acciperet.
PL 3, 1188B宦官は喜びながら自分の道を去って行った。お前も気づいているとおり、聖なる霊を受けるための按手を司教から受けることはなかったのに、である。
De Rebaptismate 4.6
Quod si hoc admittis et salutare esse credis, nec opinioni omnium fidelium refragaris, necesse est confitearis, proinde autem atque que hoc latius tractatu procedit, etiam illud aliud latius posse consistere: id est, ut per solam manus impositionem episcopi, quia Baptisma in nomine Jesu Christi Domini nostri praecessit, possit alio homini poenitenti atque credenti etiam Spiritus sanctus tribui; quoniam eos qui in Christum credituri essent, Scriptura sancta praedixit: Oportere in Spiritu baptizari: ita ut et hi quoque non videantur minus aliquid habere quam illi qui perfecti sunt christiani, ne necesse sit quaeri quale illud baptisma fuerit quod in nomine Jesu Christi sunt consecuti.
PL 3, 1188Bもしお前がこれを認め、救いをもたらすものと信じ、すべての信徒の見解に逆らわないのであれば、必ず認めねばならない——ちょうどこの議論がより広く進んでいくのと同様に〔底本は atque que。que は重複と見て atque と読んだ〕、次のこともまた、より広く成り立ちうるということを。すなわち、洗礼が我々の主イエス・キリストの名において先立って行われている以上、司教の按手のみによって、悔い改めて信じる別の人にも聖なる霊が与えられうる、ということである。なぜなら、聖典は、やがてキリストを信じるようになる者たちについて、「霊において洗礼を受けなければならない」とあらかじめ告げていたからである。こうして、この者たちもまた、全き者とされたキリスト教徒たちに比べて何ら劣るところがないように見えるのであり、彼らが主イエス・キリストの名において得たその洗礼がいかなるものであったかを問う必要も生じないのである。
De Rebaptismate 4.7
Nisi forte in illo quoque superiore tractatu circa eos qui tantummodo in nomine Christi Jesu baptizati fuerint, statuas etiam sine Spiritu sancto posse salvos fieri, aut non hac sola ratione, sed si per manus impositionem episcopi Spiritum sanctum consuesse praestari, aut etiam non episcopum dicas Spiritum sanctum solitum esse largiri.
PL 3, 1188Cただし、もしや、先の議論においてもすでに、キリスト・イエスの名においてのみ洗礼を受けた者たちについて、聖なる霊なしでも救われうるとお前が定めるのでない限り。あるいは、それだけの理由によるのではなく、司教の按手によって聖なる霊が与えられるのが常であるとするのでない限り。あるいはまた、司教でない者が聖なる霊を授けるのを常とする、とお前が言うのでない限り。