作者不詳fl. c. 256

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Rebaptismate

Caput II 第II章

Anonymous · De Rebaptismate · PL 3, 1186A · 9 sectiones

De Rebaptismate 2.1

1

Igitur aggredientibus tractatum salutaris et novi, hoc est spiritalis et evangelici Baptismatis, in primis occurrit notissima omnibus praedicatio celebrata atque coepta ab Joanne Baptista, qui aliquantum desciscens a lege, id est Moysis antiquissimo baptismate, et viam novae et verae gratiae praesternens, et baptismate quod interim exercebat aquae et poenitentiae sensim aures Judaeorum praeveniebat et occupabat spiritalis Baptismatis futuri annuntiatione, adhortans eos et dicens: Qui post me venit fortior me est, cujus ego non sum dignus corrigiam calceamenti solvere.

PL 3, 1186A

さて、救いをもたらす新しきもの、すなわち霊的で福音的な洗礼についての論考に取りかかる我々にまず現れるのは、洗礼者ヨハネによって行われ始められた、誰もが知るあの宣教である。彼は律法から、すなわちモーセのいと古き洗礼から、いくぶんか離れつつ、新しく真実な恩寵の道を整え、その間おこなっていた水と悔い改めの洗礼でもって、来たるべき霊的な洗礼の告知により、次第にユダヤ人たちの耳に先んじてこれを占めていった。そして彼らに勧めて言った。「私の後に来る方は、私よりも強い方である。私はその方の履物の紐を解く値打ちさえない。」

De Rebaptismate 2.2

2

Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11; Marc. I, 7; Luc. III, 16; Joan. I, 27) . Propter quod nobis quoque hujus sermonis orsus hinc incipere debebit.

PL 3, 1186B

「その方は汝らに聖なる霊と火とをもって洗礼を授けるであろう」(マタイ3:11、マルコ1:7、ルカ3:16、ヨハネ1:27)。それゆえ、我々にとってもまた、この論述の始まりはここから始められるべきである。

De Rebaptismate 2.3

3

Nam et Dominus hanc eamdem vocem Joannis post suam resurrectionem in Actis Apostolorum confirmans, praecepit eis ab Hierosolymis non discedere, sed expectare illam promissionem Patris quam audistis a me: quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies (Act. I, 4, 5) .

PL 3, 1186B

けだし主もまた、使徒行伝において、ヨハネのこの同じ言葉をご自身の復活ののちに確証し、彼らに、エルサレムから離れず、「汝らが私から聞いた、あの父の約束を待つように。ヨハネは水をもって洗礼を授けたが、汝らは幾日も経ずして聖なる霊をもって洗礼を授けられるであろう」(使徒言行録1:4-5)と命じられた。

De Rebaptismate 2.4

4

Itemque Petrus eadem verba Domini percensuit, rationem pro se apud Apostolos reddens dicendo: Cum autem inciperem loqui ego, irruit Spiritus sanctus super eos, sicut et super nos in principio; et recordatus sum sermonem Domini sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto.

PL 3, 1186C

また同様に、ペトロも主のこの同じ言葉を仔細に思い起こしつつ、使徒たちの前で自らのために釈明して、こう言った。「さて、私が語り始めたとき、聖なる霊が彼らの上に降った。ちょうど初めに我々の上に降ったのと同じように。そして私は、主が言われたとおりの言葉を思い出した。『ヨハネは水をもって洗礼を授けたが、汝らは聖なる霊をもって洗礼を授けられるであろう』と。」

De Rebaptismate 2.5

5

Si ergo aequale donum dedit eis sicut et nobis credentibus Dominum Jesum Christum, ego quis eram, qui possem prohibere Domino (Act. XI, 15-17) ?

PL 3, 1186C

「もし神が、我々が主イエス・キリストを信じたときに与えられたのと等しい賜物を彼らにも与えられたのであれば、私は何者であって、主を妨げることができたであろうか」(使徒言行録11:15-17)。

De Rebaptismate 2.6

6

Et iterum: Viri fratres, scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere: et qui corda novit Deus testimonium perhibuit, dans eis Spiritum sanctum sicut et nobis (Act. XV, 7, 8) .

PL 3, 1186C

また再び〔ペトロは言った〕。「兄弟である方々よ、汝らは知っている、古き日々より、神が我々のあいだで、諸国民が私の口を通して福音の言葉を聞き、信じるようにとお選びになったということを。そして、心をご存じである神は、彼らにも我々と同じように聖なる霊を与えることによって、証言を与えられた」(使徒言行録15:7-8)。

De Rebaptismate 2.7

7

Ac propterea hujus sententiae quae sit vis et potestas, considerare debemus. Ait enim Dominus eis qui postmodum baptizari haberent, quia crederent baptizandos esse, non quemadmodum a se in aqua in poenitentiam, sed in Spiritu sancto.

PL 3, 1186C

そしてそれゆえに、我々はこの言葉がいかなる力と意味とを持つかを考えなければならない。けだし主は、のちに洗礼を受けることになる者たちに、彼らが洗礼を受けるべきなのは、ヨハネが自ら〔a se は文法上は主を指しうるが、in aqua in poenitentiam がヨハネの洗礼の定式であることからヨハネと取った〕水によって悔い改めへと授けたようにではなく、聖なる霊においてであると信じるようにと告げられたのである。

De Rebaptismate 2.8

8

De qua praedicatione cum utique nemo nostrum possit ambigere, manifestum est qua ratione homines in Spiritu sancto baptizati sint.

PL 3, 1186D

この宣教について、我々のうち誰ひとりとして疑いえないのは当然であるから、どのような理によって人々が聖なる霊において洗礼を受けたのかは明らかである。

De Rebaptismate 2.9

9

Nam et proprie in ipso solo sancto Spiritu baptizati sunt qui crediderunt, quia Joannes discrevit et dixit, dicens se quidem in aqua baptizare, venturum autem qui in Spiritu sancto baptizet gratia et virtute Dei sunt et hoc et occulta largiente et operante, nihilominus autem etiam in Baptismate spiritus et aquae, praeterea etiam in Baptismate spiritus in sanguine proprio uniuscujusque, sicut declarant nobis sanctae Scripturae, quarum per singula quaeque eorum quae enarrabimus afferemus perspicuas probationes.

PL 3, 1187A

けだし、信じた者たちはまさしくその聖なる霊のみにおいて洗礼を受けたのである。なぜなら、ヨハネは区別してこう言ったからである——自分は水において洗礼を授けるが、来たるべき方は聖なる霊において洗礼を授けるであろう、と。これらのことは神の恩寵と力とによるのであり、〔神が〕これをも隠れた事どもをも与え、働きたまうことによるのである〔gratia et virtute Dei sunt 以下は構文が崩れているらしく、et hoc et occulta をともに与え働くことの目的語と取った〕。とはいえ、同様に霊と水との洗礼においても、さらにまた、各人自身の血における霊の洗礼においても〔同様である〕〔この後段は主動詞を欠き、本文が崩れているらしい。血の洗礼への言及を補って訳した〕。聖なる聖典が我々に示すとおりであり、それらについて、我々が語ろうとすることの一つ一つについて、明白な証明を差し出すことにしよう。