De Rebaptismate 7.1
Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: Ite, docete Gentes, tinguite eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. (Matt. XXVIII, 19) .
PL 3, 1191Cまた、主が「行け、諸国民を教えよ、彼らを父と子と聖なる霊の名において浸せ」(マタイ28:19)と言われたことが、この論説に反すると、お前は考えてはならない。
De Rebaptismate 7.2
Quia cum hoc verum et rectum et omnibus modis in Ecclesia observandum sit, et observari quoque solitum sit, tamen considerare oportet quod invocatio nominis Jesu non debet a nobis futilis videri propter venerationem et virtutem ipsius nominis: in quo nomine virtutes omnes solent fieri, et nonnumquam aliquae etiam ab hominibus extraneis.
PL 3, 1191Cなぜなら、これが真実であり正しく、あらゆる仕方で教会において守られるべきであり、また実際にいつも守られる慣わしであるとはいえ、それでもなお考えねばならないのは、イエスの名の呼び求めが、その名自体に対する崇敬とその力のゆえに、我々にとって空しいものと見なされてはならないということである。この名において、あらゆる力あるわざがなされるのを常とし、時には外部の者たちによってさえ、いくつかの業がなされることもあるからである。
De Rebaptismate 7.3
Caeterum quo pertinent illa verba Christi, qui negaturum se esse dixit, nec nosse eos qui sibi in die judicii dicturi essent: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes magnas fecimus, respondendo eis etiam cum jurejurando quia numquam cognovi vos; discedite a me qui operamini iniquitatem (Marc. XIV, 27) ; nisi ostenderetur nobis nonnumquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem, posse per nimiam virtutem nominis Jesu etiam haec fieri? idcircoque debet invocatio haec nominis Jesu quasi initium quoddam mysterii Dominici commune nobis et caeteris omnibus accipi, quod possit postmodum residuis rebus impleri; alias non profutura talis invocatio cum sola permanserit, quia post mortem ejusmodi hominis non potest ei quidquam omnino adjici, vel suppleri aut in aliquo prodesse die judicii, cum illi a Domino nostro quae supra memoravimus coeperint exprobrari qui tamen universi hodie ut sibi his modis subveniant quibus supra ostendimus, non possunt ab ullo hominum tam dure tamque crudeliter prohiberi.
PL 3, 1191Cしかし、キリストのかの言葉は何のためにあるのか。すなわち、キリストご自身は、審判の日に自分に対して「主よ、主よ、我々はあなたの名によって預言し、あなたの名によって悪霊を追い出し、あなたの名によって大いなる力あるわざを行ったではありませんか」と言うであろう者たちを、拒み、知らないと言われた——誓いをもってさえ、彼らにこう答えられるのである、「私は汝らを決して知らなかった。不法を行う汝らよ、私から立ち去れ」と(マルコ14:27)〔ミーニュ版の箇所表示のまま。引用はマタイ7:22–23に当たる〕。この言葉は、不法を行う者たちによってさえも、時にはイエスの名の並外れた力によって、これらのことがなされうると我々に示すため以外の、何のためにあろうか。それゆえ、イエスのこの名の呼び求めは、いわば主の秘義の一つの初めとして、我々と他のすべての者に共通のものと受け取られるべきであり、それは後に残りの事柄によって満たされうるものである。そうでなければ、その呼び求めがそれだけにとどまるならば、何の益にもならないであろう。なぜなら、そのような人が死んだ後には、彼に何ものかを付け加えることも、補うことも、審判の日に何らかの点で役立てることも、もはや全くできないからである。その日には、我々が上に述べたことどもが、我々の主によって彼に責め立てられ始めるであろう。とはいえ、それらの者はみな今日〔qui の先行詞は定かでない。生きている者一般と取った〕、我々が上に示した仕方で自らを助けることを、いかなる人間によっても、これほど厳しく、これほど無慈悲に妨げられることはできないのである。
- ミーニュはマルコ14章27節と刷るが、引かれているのはマタイ7章22-23節の言葉である。