De Rebaptismate 5.1
Quod si ita est, et potest aliquid horum eveniens salutem homini credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum et non ut contendis, consummatum mysterium fidei, qua necessitas intervenit, salutem adimere non posse credenti et poenitenti homini.
PL 3, 1189Aもしそうであるなら、そしてこれらの出来事のいずれかが起こっても、信じる人間から救いを奪い去ることができないのであれば、お前自身もまた、必要が介在する場合には、信仰の秘義が——お前が言い張るような完全なものではなく、ただ半ばのものであっても——信じて悔いる人間から救いを奪うことはできない、と認めているのである。
De Rebaptismate 5.2
Aut si dicis hujusmodi hominem salvum non posse fieri, omnibus episcopis salutem adimimus, quos ita periculis quam certissimis astringis ut omnibus hominibus qui sub cura eorum agunt, et hac atque illac dispersis regionibus ipsorum infirmantur, per semetipsos subvenire debeant; quia caeteri homines minores clericis qui periclitantur, hoc idem praestare non possint: ne sanguis eorum qui vacui de saeculo exisse videbuntur, de manu episcoporum necesse habeat requiri.
PL 3, 1189Aあるいは、このような人間は救われ得ないと言うのであれば、我々はすべての司教から救いを奪うことになる。お前は彼らを、これ以上ないほど確実な数々の危険に縛りつけ、その監督下にあってあちこちの地方に散らばり、病み臥している人々すべてに、自ら赴いて助けねばならないようにしているからである。聖職者に劣る他の人々は、危険にさらされている者たちに同じことを施すことができないからである。それは、この世から空しく去ったと見える者たちの血が、司教たちの手から求められねばならなくなることのないようにするためである。
De Rebaptismate 5.3
Porro autem, ut non ignoratis, credentibus hominibus invenitur Spiritus sanctus a Domino datus sine Baptismate aquae, sicut Actis Apostolorum continetur in hunc modum: Adhuc loquente Petro verba haec, irruit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum: et obstupefacti sunt qui erant ex circumcisione fideles quotquot simul venerant cum Petro, quia et super Gentes donum Spiritus sancti effusum est.
PL 3, 1189Aしかも、諸君も知らないわけではないだろうが、水の洗礼なしに、信じる人々に主から聖なる霊が与えられていることが見出される。使徒行伝には次のように記されている。「ペトロがまだこれらの言葉を語っているときに、聖なる霊が、その言葉を聞いていたすべての者の上に突如として降った。割礼から来た信仰者たちで、ペトロと共に来ていた者は皆、驚いた。諸国民の上にも聖なる霊の賜物が注がれたからである。
De Rebaptismate 5.4
Audiebant enim eos loquentes linguis suis, et magnificabant Deum. Tunc respondit Petrus: Numquid aliquis aquam prohibere potest ut non baptizentur isti qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? Et praecepit eos baptizari in nomine Jesu Christi (Act. X, 44-48) .
PL 3, 1189B彼らが異言で語り、神を讃えるのを聞いていたからである。そのときペトロは答えて、『我々と同じように聖なる霊を受けたこの者たちが、水によって洗礼を受けることを妨げうる者があろうか』と言い、彼らがイエス・キリストの名において洗礼を受けるよう命じた」(使徒言行録10:44-48)。
De Rebaptismate 5.5
Sicut etiam idem Petrus postmodum de eisdem Gentibus plenissime docuit nos dicens: Et nihil discrevit inter nos et ipsos, fide emundatis cordibus eorum (Act. XV, 9) .
PL 3, 1189B同じように、かの同じペトロは、後にこれらの諸国民について我々に最も詳らかに教えて、こう言った。「彼らと我々との間に何の分け隔てもしなかった、信仰によって彼らの心を清めたのであるから」(使徒言行録15:9)。
De Rebaptismate 5.6
Atque hoc non erit dubium in Spiritu sancto homines posse sine aqua baptizari, sicut animadversis baptizatos hos prius quam aqua baptizarentur, ut satisfieret et Joannis et ipsius Domini praedicationibus: quandoquidem et sine manus impositione Apostolorum et sine lavacro, quod postea adepti sunt, gratiam repromissionis acceperint: et sic paulo ante emundatis cordibus eorum, Deus per fidem ipsorum etiam remissionem peccatorum simul eis largitus sit, ut hoc solum eis Baptisma subsequens praestiterit, ut invocationem quoque nominis Jesu Christi acciperent, ne quid eis deesse videretur ad integritatem ministerii et fidei.
PL 3, 1189Bそしてこれは疑いないであろう——人は水なしに聖なる霊のうちに洗礼を受けうる、と。彼らが水によって洗礼を受けるより前に、すでに洗礼を受けていたと見て取られたのと同様である〔底本は animadversis。非人称的に取ったが、animadvertis(お前が見て取るとおり)とも読める〕。それは、ヨハネの預言と主ご自身の預言とが満たされるためであった。なぜなら、彼らは使徒たちの按手なしに、また後になって受けた洗いの水なしに、約束の恩寵を受けたからである。こうして、少し前に彼らの心が清められていたので、神は彼らの信仰によって罪の赦しをも同時に彼らに与え給うた。それゆえ、その後に続く洗礼が彼らに施したのはただ一つ、イエス・キリストの御名の呼び求めを彼らが受け取ることだけであった。それは、務めと信仰の全きことに何も欠けたところがあると見えることのないようにするためである。