De Rebaptismate 13.1
Quodcumque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum fuerit, in illo quis nostrum judicari necesse habebit, abolitis et obliteratis omnibus quae prius gessit.
PL 3, 1197Cなぜなら、人間においてこの点に関して最後に見出されるものが何であれ、我々のうちの誰もが、以前に行ったすべてを消し去られ拭い去られたうえで、その状態において裁かれることになるはずだからである。
De Rebaptismate 13.2
Et ideo cum in martyrio tanta sit mutatio rerum in momento temporis, ut in re perquam veloci possint mutari universa; nemo sibi blandiatur qui occasionem amiserit gloriosae salutis, si forte se ab ea excluserit propria sua culpa: sicuti et illa uxor Loth, quae similiter in angustiis rerum contra praeceptum Angelorum tantummodo post se respexit, et tumulus salis facta est.
PL 3, 1197Dそれゆえ、殉教においては瞬時のうちに事態がこれほど大きく変わり、きわめて速やかなことのうちにすべてが一変しうるのであるから、栄光ある救いの機会を逃した者は、もし自分自身の落ち度によってそこから締め出されたのであれば、決して自らを慰めてはならない。ちょうど、あのロトの妻が、同じように窮迫の中で天使たちの命令に反してただ後ろを振り返っただけで、塩の山と化したように。
De Rebaptismate 13.3
Qua ratione etiam ille haereticus qui confitendo Christi nomen trucidatur, nihil postea potest corrigere, si quid de Deo aut de Christo male senserit, cum in alium Deum vel in alium Christum credendo semetipsum fefellit, confessor non Christi, sed solitario Christi nomine; quando et Apostolus consequenter dicat: Et si corpus meum tradidero, ita ut exurar igni, dilectionem autem non habeam, nihil proficio (I Cor. XIII, 3) .
PL 3, 1198A同じ理屈により、キリストの名を告白することによって殺されるあの異端者もまた、もし神やキリストについて誤った考えを抱いていたのであれば、後になってそれを正すことはできない。彼は、別の神あるいは別のキリストを信じることによって自分自身を欺いていたのであり、キリストの告白者ではなく、ただキリストの名のみによる告白者なのである。使徒もこれに応じてこう言っている、「たとえ私が自分の体を引き渡し、火に焼かれるようになろうとも、愛を持たなければ、私には何の益もない」(一コリント13:3)。
De Rebaptismate 13.4
Quia hoc facto nihil proficit qui non habet dilectionem ejus Dei et Christi, qui per Legem et Prophetas et in Evangelio in hoc modo praedicatur: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota cogitatione tua, et diliges proximum tibi tamquam te.
PL 3, 1198Aなぜなら、この行いによっても、かの神とキリストへの愛を持たない者には何の益もないからである。その神とキリストこそ、律法と預言者たちを通じ、また福音書において、次のように宣べ伝えられている方なのである、「汝の心を尽くし、汝の魂を尽くし、汝の思いを尽くして、汝の神である主を愛せよ。そして、汝の隣人を汝自身のように愛せよ」。
De Rebaptismate 13.5
In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37-40) . Sicut et Joannes Evangelista dicit: Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum; quia Deus dilectio est (I Joan. IV, 7-8) .
PL 3, 1198Aなぜなら、律法の全体と預言者たちは、この二つの戒めにかかっているからである(申命記6:5、マタイ22:37-40)。福音記者ヨハネもまた、こう言っている、「すべて愛する者は神から生まれ、神を知っている。神は愛だからである」(一ヨハネ4:7-8)。
De Rebaptismate 13.6
Sicuti et Deus ait: Ita enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unicum daret, ut omnis qui in eum crederet non periret, sed haberet vitam aeternam (Joan. III, 16) .
PL 3, 1198Bちょうど神御自身もこう言われるとおりである、「神はこのように世を愛されたので、その独り子をお与えになった。それは、彼を信じる者が誰も滅びず、永遠の生命を持つためである」(ヨハネ3:16)。
De Rebaptismate 13.7
Ut manifeste appareret eum qui hanc diligendi nos et diligendi a nobis dilectionem in se non habeat, inani confessione et passione nihil proficere quam ut ipsa apparet et constat haereticum esse qui in alium deum credat sive Christum alium accipiat, quam quem Scripturae Novi et Veteris Testamenti manifeste praedicant, quae Patrem omnipotentem creatorem omnium et Filium ejus sine obscuritate annuntiant.
PL 3, 1198Bこうして、我々を愛し、また我々から愛されるというこの愛を自らのうちに持たない者は、空しい告白と受難とによっては何の益も得ないことが明らかとなるためである。すなわち、それこそが示し、明らかにしているとおり、彼は、新約と旧約の聖典が明白に宣べ伝える神とは異なる神を信じ、あるいは異なるキリストを受け入れる異端者だからである――かの聖典は、全能にして万物の創造主である父と、その子とを紛れなく告げ知らせているのである。
De Rebaptismate 13.8
Eveniet enim eis ut alii ab alio Deo salutem exspectanti: tunc demum contra opinionem suam a Christo Dei Patris omnipotentis creatoris Filio quem blasphemaverunt, in poenam aeternam damnentur, cum judicare Deus coeperit absconsa hominum secundum Evangelium per Christum Jesum; eo quod in ipsum non crediderint, licet ipsius nomine abluti sint.
PL 3, 1198Cというのも、彼らには、別の神から救いを期待している者に起こるのと同じことが起こるからである。ついにその時になって、彼らは自分たちの考えに反して、全能にして創造主である父なる神の御子キリスト――彼らが冒瀆したその方――によって、永遠の刑罰へと断罪されることになる。神が福音にしたがい、キリスト・イエスを通して人間たちの隠された事柄を裁き始められるとき、彼らはその方を信じなかったがゆえに、たとえその名によって洗われていたとしても、そうなるのである。