De Rebaptismate 8.1
Sed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse baptizatos: quod ex persona ipsorum et ejus qui baptizavit illos, sumas necesse est.
PL 3, 1192Aしかし、これに対してお前はいつものように反論し、弟子たちが洗礼を受けたときには完全にかつ正しく洗礼を受けたのであって、この異端者たちが洗礼を受けているようにではない、と我々に対して言い立てるであろう。お前は、そのことを、彼ら自身が何者であったか、また彼らに洗礼を授けた者が何者であったかということから、必然的に引き出さねばならないのである。
De Rebaptismate 8.2
Et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores discipulorum Domini respondemus, sed sicuti compellimur; quia necesse est ubi et quando et quemadmodum unicuique nostrum salus sit praestita, rationibus investigemus.
PL 3, 1192Bそしてそれゆえ、我々はお前のこの主張に対して、主の弟子たちの告発者としてではなく、そうせざるを得ないがゆえに答えるのである。なぜなら、我々各人に救いがどこで、いつ、どのようにして与えられたのかを、道理によって究明することが必要だからである。
De Rebaptismate 8.3
Namque natum esse Dominum nostrum et Christum esse eum multis rationibus a discipulis ejus non immerito credi videbatur, quod ex tribu Juda, quod ex genere David, quodque in civitate Bethleem fuisset natus; et quod pastoribus ab Angelis, quoniam Salvator illis natus esset eodem momento fuisset annuntiatus; quod in oriente visa ejus stella sollicitissime fuisset a magis requisitus et adoratus, et illustribus donis et insignibus muneribus honoratus; quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus, prudenter et cum admiratione omnium disputasset; quod cum baptizaretur, ita ut nulli alii contigerat, coelis apertis descensione Spiritus sancti et super eum mansione, testimonio etiam Patris sui itemque Joannis Baptistae fuisset clarificatus; quod supra humanam mediocritatem corda et cogitationes universorum intelligeret, quod languores et vitia et valetudines cum potestate maxima curaret atque sanaret, quod remissiones peccatorum cum evidenti probatione praestaret, quod daemonia jussu expelleret, quod leprosos verbo mundaret, quod aquam in vinum convertendo convivium nuptiale admirabili laetitia amplificaret, quod caecis visionem restitueret aut indulgeret, quod doctrinam Patris cum omni fiducia assereret, quod in loco deserto de quinque panibus quinque millia hominum saturaret, quod reliquiae atque buccellae plusquam duodecim cophinos impleret, quod mortuos pro sua pietate passim suscitaret, quod ventis et mari ut quiescerent imperaret, quod super mare pedibus ambularet, quod virtutes omnes omnino perficeret.
PL 3, 1192Bというのも、我々の主が生まれ、彼がキリストであるということは、多くの理由から、その弟子たちによって当然のことながら信じられていたと思われるからである。すなわち、彼がユダの部族から、ダビデの家系から生まれ、ベツレヘムの都市において生まれたということ、また、救い主が彼らのために生まれたということが、その同じ瞬間に天使たちによって羊飼いたちに告げ知らされたということ、東方において彼の星が見られ、それによって彼が博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕により実に熱心に尋ね求められて拝され、輝かしい贈り物と際立った供え物とをもって敬われたということ、なお幼い子供でありながら神殿の中で律法の教師たちとともに座し、思慮深く、すべての者の驚嘆のうちに論じ合ったということ、洗礼を受けたとき、ほかの誰にも起こらなかったように、天が開け、聖なる霊が降ってその上にとどまり、また彼自身の父の証言と、同じく洗礼者ヨハネの証言とによっても明らかにされたということ、人間の凡庸さを超えてすべての人々の心と思いとを見抜いたということ、この上ない力をもって病弱と欠陥と病とを治療し癒やしたということ、明白な証明をもって罪の赦しを与えたということ、命令によって悪霊を追い出したということ、言葉によってらい病人たちを清めたということ、水をぶどう酒に変えることによって婚宴を驚くべき喜びで盛んにしたということ、盲人たちに視力を回復し、あるいは与えたということ、全き確信をもって父の教えを主張したということ、荒れた場所において五つのパンから五千人の人々を満腹させたということ、残ったパン屑と切れ端とが十二の籠以上に満ちたということ、その慈しみのゆえに至る所で死者たちを甦らせたということ、風と海とに静まるよう命じたということ、海の上を足で歩いたということ、あらゆる力あるわざをことごとく成し遂げたということ、である。