De Rebaptismate 17.1
Item si hujusmodi homo rursus ad te redeat, utique haesitabis utrum habeat Baptisma necne; et tamen oportebit te huic quoque poenitentiam agenti quibuscumque modis potueris subvenire.
PL 3, 1202A同様に、もしこのような人物が再びお前のもとへ戻ってくるならば、彼が洗礼を受けているのかいないのか、お前は当然ためらうであろう。それでもやはり、悔悛を行っているこの者にも、お前になしうるかぎりのあらゆる仕方で力を貸すことが必要であろう。
De Rebaptismate 17.2
Est autem adulterini hujus, immo internecini baptismatis, si quis alius auctor, tum etiam quidam ab eisdem ipsis haereticis propter hunc eumdem errorem confictus liber qui inscribitur PAULI PRAEDICATIO.
PL 3, 1202Bさらに、この不義の洗礼、いやむしろ命取りの洗礼に、これ以外にどのような創始者があったにせよ、それに加えて、まさにこれらと同じ異端者たちによって、この同じ誤りのゆえに捏造された、『パウロの宣教』と題する書物も一つある。
De Rebaptismate 17.3
In quo libro contra omnes Scripturas et de peccato proprio confitentem invenies Christum, qui solus omnino nihil deliquit, et ad accipiendum Joannis Baptisma pene invitum a matre sua Maria esse compulsum: item cum baptizaretur, ignem super aquam esse visum; quod in Evangelio nullo est scriptum: et post tanta tempora Petrum et Paulum post collationem Evangelii in Hierusalem et mutuam cogitationem et altercationem et rerum agendarum dispositionem, postremo in Urbe quasi tunc primum invicem sibi esse cognitos: et quaedam alia hujuscemodi absurde ac turpiter conficta: quae omnia in illum librum invenies congesta.
PL 3, 1202Bその書物の中でお前が見出すのは、あらゆる聖典に反して自らの罪を告白しているキリストである——ただひとり全く何の過ちも犯さなかった方でありながら、母マリアによってヨハネの洗礼を受けるようほとんど嫌々ながら強いられたということ、同様に、彼が洗礼を受けたとき水の上に火が見えたということ(これはどの福音書にも書かれていない)、そしてそれほどの歳月を経たのちに、ペトロとパウロが、エルサレムで福音について照らし合わせ、互いに考えを交わし、論じ合い、事を為すべき手はずを定めた後、ついにかの都市でまるでその時初めて互いに知り合ったかのようであったということ、そしてこの種の、不合理かつ恥ずべき仕方で捏造されたその他若干のこと——これらすべてが、かの書物の中に積み重ねられているのを、お前は見出すであろう。
De Rebaptismate 17.4
Qui autem non ignorant Spiritus sancti qualitatem, intelligunt quod dictum est de igni, de ipso Spiritu dictum esse.
PL 3, 1202Cしかし、聖なる霊の性質を知らずにいるのではない者たちは、火について言われたことが、まさにその霊自身について言われたのだと理解している。
De Rebaptismate 17.5
Nam in Actis Apostolorum secundum hanc eamdem promissionem Domini nostri (Act. II) , ipso die Pentecostes cum descendisset Spiritus sanctus super discipulos ut in illo baptizarentur, visae sunt insidentes super singulos linguae quasi ignis, ut constaret eos Spiritu sancto et in igne baptizatos, hoc est, eo Spiritu qui esset sive ignis sive quasi ignis: qualis ignis fuit qui in rubo ardebat et rubum non comburebat, qualisque est ille ignis qui est Angelorum spiritus, sicut Scriptura dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem ardentem (Psal. CIII, 4) .
PL 3, 1202Cすなわち、使徒行伝において、我々の主のこの同じ約束のとおり(使徒2章)、まさに五旬節の日に聖なる霊が弟子たちの上に降り、彼らがそれによって洗礼を受けるようにされたとき、火のような舌が各人の上にとどまっているのが見られた。それは、彼らが聖なる霊において、また火において洗礼を受けたことが明らかとなるためであった。すなわち、火であるか、あるいは火のごときものであるところのその霊においてである。それは、柴の中で燃えながら柴を焼き尽くさなかったあの火と同じ性質のものであり、また天使たちの霊であるかの火と同じ性質のものでもある。聖典が言うとおりである。「天使たちを霊とし、御自身に仕える者たちを燃える火となす方」(詩篇103:4)。
De Rebaptismate 17.6
Cui cum similis aut socius aut particeps fueris, poteris nullum ignem timere, nec illum quidem qui antecedens Domino in die judicii conflagrabit totum orbem terrae (Psal. XCVI, 3) , absque eis qui baptizati sunt in Spiritu sancto et igni.
PL 3, 1202Dその火に似た者となり、その仲間となり、あるいはその分かちに与る者となったならば、お前は何の火をも恐れずにいられるであろう。審判の日に主に先立って全地を焼き尽くすであろうあの火(詩篇96:3)でさえも、恐れずにいられよう。聖なる霊と火とにおいて洗礼を受けた者たちは、その火から除かれているのだから。