De Rebaptismate 15.1
Et quoniam videmur omne Baptisma spiritale trifariam divisisse, veniamus etiam ad probationem narrationis propositae, ne videamur proprio sensu et temere hoc fecisse.
PL 3, 1199C我々は霊的な洗礼のすべてを三つに分けたと見えるので、その提示した論述の証明にも進むことにしよう。自分自身の考えによって軽率にこれを行ったと見えないためである。
De Rebaptismate 15.2
Ait enim Joannes de Domino nostro in Epistola sua nos docens: Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus, non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine.
PL 3, 1200Aヨハネは、その書簡の中で我々の主について、我々に教えつつこう言っている。「これは水と血とをとおって来た者、イエス・キリストである。水においてのみではなく、水と血とにおいてである。
De Rebaptismate 15.3
Et Spiritus est qui testimonium perhibet, quia Spiritus est veritas; quia tres testimonium perhibent, Spiritus et aqua et sanguis. Et isti tres unum sunt (I Joann. VI, 8recte: V, 8).
PL 3, 1200Aそして証言を与えるのは霊である。霊は真理だからである。証言を与えるものが三つある、すなわち霊と水と血である。そしてこの三つは一つである」(一ヨハネ6:8、正しくは5:8)。
- ミーニュは一ヨハネ6章8節と刷り、あわせて「正しくは5章8節」と注記している。引かれているのは一ヨハネ5章6節と8節である。
De Rebaptismate 15.4
Ut ex illis colligamus, et aquam praestare (Spiritum) solitum, et sanguinem proprium hominibus praestare Spiritum solitum, et ipsum quoque spiritum praestare Spiritum solitum.
PL 3, 1200Aそこから我々が汲み取るべきは、水は(霊を)与えるのを常とし、人間自身の血もまた霊を与えるのを常とし、霊自体もまた霊を与えるのを常とする、ということである。
De Rebaptismate 15.5
Nam cum effundatur aqua sicuti et sanguis, spiritus etiam effusus sit a Domino super omnes qui crediderunt, utique et aqua et nihilominus proprio sanguine, tunc deinde et Spiritu sancto possunt homines baptizari.
PL 3, 1200Aなぜなら、血がそうであるように水も注がれるものであり、霊もまた主によって、信じたすべての者の上に注がれたのであるから、人々は当然、水によっても、それに劣らず自らの血によっても、そしてそののちには聖なる霊によっても、洗礼を受けることができるのである。
De Rebaptismate 15.6
Ait enim Petrus: (Act. II, 17, 18) Sed hoc est quod dictum est per Prophetam: Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii eorum et filiae eorum, et juvenes visiones videbunt, et seniores somnia somniabunt.
PL 3, 1200Aペトロは言っている——(使徒言行録2:17、18)——「しかし、これは預言者を通して語られたことである。『主は言われる、終わりの日には、私は私の霊をすべての肉なる者の上に注ぐ。すると彼らの息子たちと娘たちは預言し、若者たちは幻を見、老人たちは夢を見るであろう。
De Rebaptismate 15.7
Et quidem super servos et super ancillas effundam de spiritu meo. Quem Spiritum in Veteri Testamento, non quidem passim nec effuse, sed communicatum cum aliis, aut etiam sponte insiluisse in quosdam homines, vel induisse illos vel fuisse super eos deprehendimus, sicuti Moysi de septuaginta presbyteris a Domino dictum esse animadvertimus: Et auferam spiritum qui super te est, et imponam super eos (Num. XI, 17) .
PL 3, 1200Bそしてまた、僕たちの上にも、はしためたちの上にも、私は私の霊のうちから注ぐであろう』」。この霊について我々は、旧約聖書のうちで、あまねく豊かに注がれたのではなく、ある人々と分かち合われ、あるいはまた自ずから或る人々の内に躍り入り、あるいは彼らを身にまとい、あるいは彼らの上にあった、と見て取る。ちょうど、主が七十人の長老たちについてモーセに次のように言われたと我々が認めるとおりである。「私は、お前の上にある霊を取り、それを彼らの上に置くであろう」(民数記11:17)。
De Rebaptismate 15.8
Propter quod etiam secundum pollicitationem suam Deus ab alio ex spiritu qui super Moysen fuerat, imposuit super illos, et prophetaverunt in castris: Quod Moyses, ut homo spiritalis, ita contigisse gaudebat, licet ab Jesu filio Nave ut huic rei intercederet invito suadebatur, et idcirco non fuisse permotus.
PL 3, 1200Bそれゆえにまた、神はご自身の約束のとおりに、モーセの上にあった霊のうちから他の部分を取って彼らの上に置き、彼らは陣営の中で預言した。霊的な人間であったモーセは、このことが起こったのを喜んだ。ヌンの子ヨシュアから、この事を差し止めるようにと勧められはしたが、気は進まず、それゆえ心を動かされることはなかった。
De Rebaptismate 15.9
Porro autem in libro Judicum, item in Regnorum libris animadvertimus super plerosque aut fuisse spiritum Domini aut insiluisse in eos, tamquam super Gothoniel, Gedeon, Jepthe, Samson, Saul, David et caeteros alios.
PL 3, 1200Cさらにまた、士師記において、また列王記においても〔ミーニュ版の書名 Regnorum libri(王国の書)に従った。サウルとダビデの記事は今日のサムエル記に当たる〕、多くの者の上に主の霊があった、あるいは彼らの内に躍り入ったことを我々は見て取る。オトニエル、ギデオン、エフタ、サムソン、サウル、ダビデ、その他の者たちの上にあったように。
De Rebaptismate 15.10
Quod usque adeo ita se habet, ut Spiritus sancti sponte accedenti ab eis libertatem ac facultatem manifestissime nos Dominus docuerit dicens: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat aut quo vadat (Joan. III, 8) .
PL 3, 1200Cこのことは非常にそのとおりであるので、自ずから彼らのもとに訪れる聖なる霊の自由と力〔底本は accedenti で、格の対応が崩れている。accedendi の意に解した〕とを、主は我々にきわめて明らかに教えて、こう言われた。「霊は望むところに吹く。汝はその声を聞くが、それがどこから来て、どこへ去っていくのかを知らない」(ヨハネ3:8)。
De Rebaptismate 15.11
Ita ut idem Spiritus etiam super indignos quoque sui nonnumquam inveniatur esse; non utique otiose nec sine ratione, sed necessariae alicujus operationis gratia, sicuti super Saul fuit, super quem factus est Spiritus Dei, et prophetavit.
PL 3, 1200Cこうして、同じ霊は、それに値しない者たちの上にすら時としてあることが見出される。それは決して無為にでも理由なくでもなく、何らかの必要な働きのためである。サウルの上にあったように——彼の上に神の霊が下り、彼は預言した。
De Rebaptismate 15.12
Quamquam posteriore tempore postquam recessit ab eo Spiritus Domini, et postquam angebat eum spiritus malignus a Domino, quoniam tunc ad hoc postremus venerat post nuntios quos ante assidue praemiserat ut interficeret David: qui idcirco inciderunt in chorum Prophetarum et prophetaverunt, ne id quod jussi fuerant perficere possent aut vellent.
PL 3, 1201Aもっとも、後の時になって主の霊が彼から去り、主から来る悪しき霊が彼を苦しめるようになってからのことである。というのも、その折、彼は、その前にダビデを殺すために度々遣わしていた使者たちの後を追って、同じ目的で最後にそこへ来た者であった。それゆえその使者たちは預言者たちの一団の中に紛れ入り、預言した。命じられたことを成し遂げることができず、また望むこともないようにである。
De Rebaptismate 15.13
Quod admirabili ratione per voluntatem Dei spiritum qui super illos omnes fuit, credimus operatum esse. Qui spiritus implevit etiam Joannem Baptistam adhuc ab utero matris suae, et incubuit super eos qui cum Cornelio centurione erant priusquam baptizarentur aqua.
PL 3, 1201Aこれは、神の御旨によって驚くべき仕方で、彼らすべての上にあった霊が働いたことである、と我々は信じる。この霊は、なお母の胎にいたときから洗礼者ヨハネをも満たし、水によって洗礼を受ける前にコルネリウス百人隊長と共にいた者たちの上にも臨んだ。
De Rebaptismate 15.14
Ita dum cohaeret Baptismati hominum, Spiritus sanctus aut antecedit aut sequitur, vel cessante Baptismate aquae, incumbit super eos qui credunt, dat nobis consilium quod aut ex integro rite Baptisma servare, aut forte dato a quocumque in nomine Jesu Christi Baptismate supplere id debeamus, custodita nominis Jesu Christi, sicuti plenissime exposuimus, sanctissima invocatione, custodita praeterea tanti temporis, tot virorum, veneranda nobis consuetudine et auctoritate.
PL 3, 1201Aこうして、聖なる霊は人間の洗礼と結びついている間、あるいは先立ち、あるいは後に続き、あるいは水の洗礼が絶えているときにも、信じる者たちの上にとどまる。このことは我々に一つの勧めを与える。すなわち、我々は、洗礼を全きものとして正しく守るか、あるいは、誰であれイエス・キリストの名によって洗礼が授けられていた場合には、それを補うべきかである——我々がすでにこの上なく詳しく述べたとおり、イエス・キリストの名という、この上なく聖なる呼び求めを守りつつ、なおまた、これほど長い年月、これほど多くの人々による、我々にとって尊ぶべき慣行と権威とを守りつつ。