作者不詳fl. c. 256

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Rebaptismate

Caput XI 第XI章

Anonymous · De Rebaptismate · PL 3, 1195C · 5 sectiones

De Rebaptismate 11.1

1

Quid autem statues in personam ejus verbum audientis qui forte apprehensus in nomine Christi statim confessus, ac priusquam baptizari aqua permitteretur ei, fuerit punitus; utrum perisse eum pronuntiabis quia non est aqua baptizatus, an vero aliquid extrinsecus patrocinari ad salutem existimabis, licet non sit aqua baptizatus?

PL 3, 1195C

さて、たまたま捕らえられ、キリストの名において即座に告白をなし、水による洗礼を許される前に処罰された、御言葉を聞くその者について、お前は何を定めるのか。水による洗礼を受けていないゆえに彼は滅んだと宣言するのか、それとも、水による洗礼を受けていないとしても、何か外からのものが救いのために助けとなると判断するのか。

De Rebaptismate 11.2

2

Quod perisse eum existimabis, obviam tibi veniet sententia Domini dicentis: Quicumque me confessus fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 32) : quia nihil interest utrum hic verbum audiens an fidelis sit qui confitetur Domino, dummodo ipsum Christum quem confiteri oportet, confiteatur; quia Dominus pari vice confitendo et ipse confessorem suum apud Patrem, honore eum martyrii sui, ut pollicitus est, exornet.

PL 3, 1195C

彼が滅んだとお前が判断するならば、主のこの御言葉がお前に立ちはだかるであろう。「私を人々の前で告白する者は、天におられる私の父の前で、私もまたその者を告白しよう」(マタイ10:32)。というのも、主を告白する者が御言葉を聞く者であるか信者であるかは何ら関わりがなく、ただ告白すべきキリストその方を告白しさえすればよいからである。なぜなら、主は同じように告白することによって、ご自身もまた、父のみもとで、約束されたとおり、ご自分の告白者を、その者自身の殉教の誉れをもって飾られるからである。

De Rebaptismate 11.3

3

Quod utique non debet latius accipi, quasi possit usquequaque porrigi, quia potest Christi nomen etiam haereticus aliquis qui tamen ipsum Christum negat, confiteri; quia in alium Christum credit, cum Christus confiteatur quod ei prodesse minime possit: siquidem Dominus non se ipsum in confessionem a nobis coram hominibus deduci oportere dixit, quod sine ipso et sine venerando nomine ejus non potest fieri.

PL 3, 1195D

これは、あらゆる場合にまで広げうるかのように、あまりに広く解されてはならない。なぜなら、キリストご自身を否定するような異端者でさえも、キリストの名を告白することができるからである。彼は別のキリストを信じており、(その)キリストを告白したところで、それは彼に何ら益をもたらしえない。というのも、主は、〔ほかならぬ〕ご自身こそが我々によって人々の前での告白へと導き入れられねばならないと言われたからである〔底本は non se ipsum で nisi を欠き、そのままでは否定の文になる。nisi の脱落と見て、肯定に読んだ〕——それ(真の告白)は、主ご自身なしに、また敬うべきその御名なしには、成り立ちえないのである。

De Rebaptismate 11.4

4

Et ideo integrum ac sincerum et incontaminatum et inviolatum utrumque debet consistere confitenti, nullo delectu habito ipsius confessoris, sive ille justus, sive peccator, perfectusque Christianus, an vero etiam nunc imperfectus, qui summo discrimine suo Dominum confiteri non timuit.

PL 3, 1196A

それゆえ、告白する者にとって、この両者(御名とキリストご自身)は全きもの、誠実なもの、汚れなきもの、犯されざるものとして保たれねばならない。告白する者自身については何の選り分けもなされない。義人であれ罪人であれ、完全なキリスト教徒であれ、あるいはなお未熟な者であれ、自らの至上の危難において主を告白することを恐れなかった者は皆同じである。

De Rebaptismate 11.5

5

Nec est hoc contrarium superiori tractatui: quia illic quidem tempus superat ad corrigenda quae multa vel prava sunt, et quoniam quaedam concessa sunt ipsi tantummodo nomini Domini nostri, martyrium autem nonnisi in ipso et per ipsum Dominum possit consummari; et idcirco neque Christum sine ipsus nomine quis possit confiteri, neque nomen Christi sine ipso Christo ad confessionem cuiquam possit patrocinari.

PL 3, 1196A

これは、前段の議論と矛盾するものではない。なぜなら、かの箇所では、多くの、あるいは誤った事柄を正すための時が、なお残っているのに対し、(ここでは)ある事柄が、ただ我々の主の御名にのみ許されており、殉教は、その方ご自身の中で、またその方を通してのみ、成し遂げられうるからである。それゆえ、誰も、その御名なしに〔底本は ipsus。ipsius と読む〕キリストを告白することはできず、キリストの名も、キリストご自身なしには、誰の告白にとっても助けとはなりえない。