De Rebaptismate 1.1
Animadverto quaesitum apud fratres quid potius observari oportet in personam eorum qui in haeresi quidem, sed in nomine Dei nostri Jesu Christi sint tincti; postmodum inde digressi, et suppliciter ad Ecclesiam Dei advolantes, totis praecordiis poenitentiam agerent; et erroris sui damnationem nunc demum intelligentes auxilium salutis ab ea implorarent; utrum vetustissima consuetudine ac traditione ecclesiastica, post illum quod foris quidem sed (2) in nomine Jesu Christi Domini nostri acceperunt Baptisma, tantummodo imponi eis manum ab episcopo ad accipiendum Spiritum sanctum sufficeret, et haec manus impositio signum fidei iteratum atque consummatum eis praestaret: an vero etiam iteratum Baptisma his necessarium esset, tamquam nihil habituris si hoc quoque adepti ex integro non fuissent, perinde ac si numquam baptizati in nomine Jesu Christi forent.
PL 3, 1183C私は、兄弟たちのあいだで問われているのを認めている。すなわち、異端の中にありながらも我々の神イエス・キリストの名において浸された者たち——後にそこから立ち去り、へりくだって神の教会へと駆け込み、全き心をもって痛悔を行い、いまようやく自らの誤りの断罪を悟って教会に救いの助けを乞い求めた者たち——について、何がむしろ守られるべきかということである。すなわち、いと古き慣行と教会の伝承とに従い、彼らが外においてではあるが我々の主イエス・キリストの名において受けたその洗礼ののちには、司教が聖なる霊を受けさせるためにただ彼らに按手するだけで足りるのか、そしてこの按手が、繰り返され完成された信仰のしるしを彼らに与えるのか。それとも、もし彼らがこれをも十全に得ていなかったならば何も持たないことになるかのように、まるで彼らが決してイエス・キリストの名において洗礼を受けたことがなかったかのように、繰り返しの洗礼もまた彼らに必要であるのか。
De Rebaptismate 1.2
Ideoque nonnulla super hac nova quaestione scripta aut rescripta esse jactabantur, quibus utraque pars ad destruenda aliena summo studio nitebatur.
PL 3, 1184Cそれゆえ、この新しい問いをめぐって、いくつかの文書が書かれ、あるいは書き返されたと言い立てられており、それらによって双方は、相手方の主張を打ち崩そうと最大の熱意で努めていた。
De Rebaptismate 1.3
In quo genere quaestionis, ut mihi videtur, nulla omnino potuisset controversia aut disceptatio emergere, si unusquisque nostrum contentus venerabili Ecclesiarum omnium auctoritate et necessaria humilitate nihil innovare gestiret, cum locum contradictioni non quemlibet animadverteret.
PL 3, 1184Cこの種の問いにおいては、私の見るところ、もし我々各人が、あらゆる教会の尊ぶべき権威に満ち足りて、必要な謙遜さをもって何も新しくしようと望まず、反論の余地がありふれたものではないと気づいていたならば、いかなる論争も議論もまったく起こりえなかったであろう。
De Rebaptismate 1.4
Namque omne quod et anceps et ambiguum et in diversis sententiis prudentium ac fidelium virorum constitutum est, si contra priscam et memorabilem cunctorum emeritorum sanctorum et fidelium solemnissimam observationem judicatur, damnari utique debet, cum in re olim composita et ordinata quodcumque est illud quod contra Ecclesiarum quietem atque pacem in medium producatur nihil (praeter) discordias et simultates et schismata allaturum: ubi nullus alius fructus reperiatur nisi hic solus, ut unus homo, quicumque ille est, magnae prudentiae et constantiae esse apud quosdam leves homines inani gloria praedicetur, et haereticorum stupore praeditus, quibus hoc unicum perditionis solatium est si non soli peccare videantur, errores et vitia universarum Ecclesiarum correxisse apud simillimos sui et compares celebretur.
PL 3, 1184Cけだし、疑わしくもあり不確かでもあり、賢明で信仰篤い人々のあいだでも様々な意見のうちに定まっているにすぎない事柄はすべて、もしあらゆる功なり遂げた聖徒たちと信徒たちの、いと古く記念すべき、最も厳粛な遵守に反して判じられるならば、当然断罪されねばならない。なぜなら、昔すでに定められ整えられた事柄において、教会の静穏と平和に反して差し出されるものは何であれ、不和と反目と分裂のほかに〔「ほかに」は、ミーニュ版が丸括弧で補った praeter による。この箇所の本文は崩れているらしい〕何ももたらさないであろうから。そこにはただ一つの果実のほかに何も見出されない——すなわち、ある一人の人間が、それが誰であれ、軽薄な人々のあいだで空しい栄光によって大いなる知恵と不動の心とを持つ者と宣揚され、また異端者たちの驚嘆を受けて——彼らにとって、自分たちだけが罪を犯しているのではないと見えることこそが破滅の唯一の慰めなのだが——あらゆる教会の誤りと悪徳とを正した者として、自分と最もよく似た者たち、同類の者たちのあいだで讃えられるということである。
De Rebaptismate 1.5
Haereticorum enim omnium hoc studium atque propositum est, sanctissimae matris nostrae Ecclesiae ejuscemodi et plurimas quantas calumnias nectere, et invenisse aliquid quod ei crimini vel etiam leviter dari posset summam gloriam ducere.
PL 3, 1185Bけだし、あらゆる異端者たちの熱意と目論見はこれである。すなわち、我々のいと聖なる母なる教会に対して、この種の、かくも多くの中傷を織りなすことであり、また、たとえ軽くであれ教会に罪として着せうる何かを見出したことを、この上ない栄光とみなすことである。
De Rebaptismate 1.6
Quod cum nullum sanae mentis fidelium tenere, vel maxime nullum omnino in quocumque clero constitutum, ac multo magis episcoporum, audere deceat; monstri simile est ipsos episcopos talia scandala cogitare et turpitudinem matris Ecclesiae, si quam putant in hoc negotio esse, contra praeceptum legis et omnium Scripturarum nimis irreverenter cum ipsa ipsorum turpitudine et periculo non vereri detegere, quamquam nulla sit in hoc nisi in errore ipsorum illorum turpitudo Ecclesiae.
PL 3, 1185Bこのようなことを、健全な思慮をもつ信徒の誰ひとりとして抱くべきではなく、いかなる聖職にある者であれ、まして司教たちであればなおのこと、あえてすべきではないのだが、司教たち自身がこのようなつまずきを思い巡らし、母なる教会の恥辱——もしこの件にそのようなものがあると彼らが思うならば——を、律法とすべての聖典の命令に反してあまりにも不敬に、自分自身の恥辱と危険とともに恐れることなく暴き立てるとは、怪物じみたことである。もっとも、この件における教会の恥辱というものは、ほかならぬ彼ら自身の誤りのうちにあるものを除いては、何もないのだが。
De Rebaptismate 1.7
Itaque deterius delinquitur ab hominibus ejusmodi, si id quod in observatione antiquissima ab iis tamquam non recte fiat reprehenditur, et ab his qui ante nos fuerunt, tum etiam a nobis recte observatum esse et observari manifeste ac fortiter ostendatur; ita ut etsi paribus argumentis ex utraque parte congrederemur, tamen quia non poterat id quod innovabatur sine dissensione fratrum et damno ecclesiastico consistere, utique non debeat contra fas, quod aiunt, et nefas, id est contra bonum et aequum, Ecclesiae matri quasi macula temere infligi, eisque qui hoc attentarent audaciae hujus atque impietatis ignominia merito deberet adscribi.
PL 3, 1185Cかくして、このような人々によっていっそう重い罪が犯されることになる——もし、彼らによっていと古き遵守のうちであたかも正しくないことのように非難されるものが、我々に先立つ人々によっても、そして我々によってもまた、正しく遵守されてきたし、遵守されていることが明白かつ力強く示されるならば。そしてそれゆえに、たとえ我々が双方から対等な論拠をもって渡り合ったとしても、新しくされようとしていたことは兄弟たちの不和と教会への損失なしには成り立ちえなかったのだから、当然、いわゆる「是」と「非」、すなわち善と公正とに反して、母なる教会にあたかも染みのようなものを軽々しく負わせるべきではなく、これを企てた者たちには、この大胆さと不敬との恥辱こそがふさわしく帰せられるべきである。
De Rebaptismate 1.8
Sed quoniam non est in nostra potestate ut secundum praeceptum Apostoli (I Cor. I, 10) idipsum dicamus omnes, neve sint in nobis schismata; tamen in quantum possumus connitimur hujus tractatus statum demonstrare, et turbulentis hominibus ut vel nunc suum negotium agere incipiant persuadere, consecuturis plurimum etiam nobis, si hoc quoque consilio sano tandem voluerint adquiescere.
PL 3, 1185Cしかし、使徒の教え(一コリント1:10)に従って我々がみな同じことを言い、我々のうちに分裂がないようにすることは、我々の力の及ぶところではないので、それでも我々は、できる限りにおいて、この論考の主題を示そうと努め、また、騒がしい人々に対して、せめて今からでも自分のなすべきことに取りかかるよう説得しようと努めている。もし彼らがこの健全な勧告にもついに従おうとするならば、我々自身も大いに益を得ることになろう。
De Rebaptismate 1.9
Et ideo quaecumque sanctarum Scripturarum ad hanc partem pertinentia sunt capitula necessario in unum congeremus, et quae videntur esse diversa aut varia, quantum poterit, manifeste inter se conglutinabimus, et utilitatem ac commodum singulorum pro mediocritate nostra examinabimus, ut accendi in Ecclesia formam et consuetudinem saluberrimam atque pacificam universis fratribus insinuemus.
PL 3, 1186Aそれゆえ、聖典のうちこの主題に関わる章句をことごとく必要に応じて一つに集め、異なって見える、あるいは多様に見えるものを、できる限り明らかに互いに結び合わせ、我々の乏しい力に応じて個々の有用性と益とを吟味し、そうして、この上なく健全で平和的な形と慣行とが教会において燃え立てられるということを、すべての兄弟たちに知らせようと思う。