De virginitate 9.1
Quaerendum Christum in montibus aromatum atque in deserto: hujus fecunditas, exposito cur flos atque lilium dicatur Christus, describitur: et induci in domum vini, ordinarique in se charitatem cupere narratur Ecclesia.
PL 16, 279Aキリストは香料の山々と荒れ野で求めるべきであること。なぜキリストが花とユリと呼ばれるのかを説明したうえで、その豊かな実りが描かれる。また教会は、ぶどう酒の家へ導き入れられ、自分のうちに愛を整えられることを望む、と語られる。
De virginitate 9.2
49. Ibi igitur, filiae, Christum quaeramus, ubi quaerit Ecclesia, in montibus boni odoris, qui excelsorum sublimitate factorum suavem vitae odorem pro meritorum verticibus exhalant.
PL 16, 279B49. 娘たちよ、したがってキリストを、教会が求める所で求めよう。すなわち、よい香りの山々、高く積まれた行いの高さによって、功績の頂に応じた生の甘美な香りを放つ山々においてである。
De virginitate 9.3
Fugit enim plateas, fugit conventus, et strepitus fori, juxta quod scriptum est: Fuge, fraternus meus, et similis efficere cervo aut hinnulo cervi in montibus aromatum (Cant. VIII, 14) .
PL 16, 279B実に彼は大通りを避け、集会を避け、広場の喧騒を避ける。こう書かれているとおりである。「逃げよ、私の兄弟〔底本は fraternus meus。「私の兄弟」と取った〕よ、香料の山々の上で、シカか、シカの子ジカのようになれ」(雅歌8:14)。
De virginitate 9.4
Serpentinis enim invisus colubris et fugitans canum, atque humi reptantibus infestus serpentibus, nescit habitare nisi in sublimitate virtutum, nescit commorari nisi in talibus Ecclesiae filiabus, quae possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) ; sed quibusdam odor mortis in mortem, in iis qui pereunt: quibusdam odor vitae in vitam, in iis utique qui odorem resurrectionis Dominicae vivida fide spirant.
PL 16, 279B実に彼は、蛇めいた毒蛇どもに憎まれ、犬どもを避け、地を這う蛇どもに敵意を抱き、徳の高みにしか住むことを知らず、次のように言える教会の娘たちのうちにしか留まることを知らない。「我々は神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)。「ただし、ある者には死に至る死の香り、滅びる者たちにおいて。ある者には生に至る生の香り」、すなわち、主の復活の香りを生き生きとした信仰で吸い込む者たちにおいてである。
De virginitate 9.5
50. Isti sunt aromatum montes, qui Domini corpus Jesu acceperunt, et in linteis cum aromatibus ligaverunt (Joan. XIX, 40) ; quicumque enim crediderunt quia Jesus mortuus est, et sepultus est, et resurrexit, hi excelsum verae cacumen fidei virtutum fastigiis extulerunt.
PL 16, 279C50. これらが香料の山々である。主イエスの体を受け取り、香料とともに亜麻布で巻いた人々である(ヨハネ19:40)。実に、イエスが死に、葬られ、復活したと信じた者は誰であれ、この真の信仰の高い頂を、徳の頂点の高さにまで掲げた。
De virginitate 9.6
Ubi ergo Christus quaeritur? In pectore prudentis scilicet sacerdotis. 51. Et quoniam de deserto tractatus hic sumitur, ubi quaerendus sit, etiam ipse demonstrat, dicens: Ego flos campi, et lilium convallium. Tanquam lilium in medio spinarum (Cant. II, 1, 2) .
PL 16, 279Cそれでは、キリストはどこで求められるのか。思慮ある司教の胸の中においてである。51. そして、この論は荒れ野を主題として始められているので、どこで求めるべきかを彼自身も示して、こう言う。「私は野の花、谷間のユリ、茨の間のユリのよう」(雅歌2:1–2)。
De virginitate 9.7
Ecce alium locum, in quo solet Dominus diversari; immo non in uno, sed in pluribus. Ego, inquit, flos campi; quia patentem simplicitatem purae mentis frequentat.
PL 16, 279C見よ、主がよく宿る別の場所がある。それも一つの場所だけでなく、多くの場所にである。「私は野の花」と言う。純粋な精神の開かれた素朴さにしばしば足を運ぶからである。
De virginitate 9.8
Et lilium convallium; flos enim humilitatis est Christus, non luxuriae, non voluptatum, non lasciviae, sed flos simplicitatis, flos humilitatis. Tanquam lilium in medio spinarum.
PL 16, 279Dそして谷間のユリ。キリストは謙遜の花であって、贅沢の、快楽の、放縦の花ではなく、素朴さの花、謙遜の花だからである。茨の間のユリのように。
De virginitate 9.9
Nonne inter asperitates laborum, contritionesque animorum boni flos odoris exsurgit; quia contrito corde Deus placatur?
PL 16, 279D労苦の険しさと、心の砕かれのただ中から、よい香りの花が咲き出るのではないか。砕かれた心によって、神がなだめられるからである。
De virginitate 9.10
52. Hoc est desertum, filiae, quod ducit ad regnum, hoc est etiam desertum, quod floret ut lilium; juxta quod scriptum est: Laetare, sterilis, et exsulta, desertum, et floreat ut lilium (Esai. XXXV, 1) .
PL 16, 279D52. 娘たちよ、これが王国へと導く荒れ野であり、またこれが、ユリのように花咲く荒れ野でもある。こう書かれているとおりである。「喜べ、不妊の女よ。躍れ、荒れ野よ。ユリのように花咲け」(イザヤ35:1)。
De virginitate 9.11
In hoc deserto, filiae, arbor illa bona fructifera, quae bonos fructus facit (Matth. VII, 17) , incipit brachia factorum suorum diffundere, verticem divinitatis attollere.
PL 16, 279D娘たちよ、この荒れ野で、あのよい木、よい実を結ぶ木、よい実をならせる木は(マタイ7:17)、自分の行いの枝を広げ、神性の頂を持ち上げ始める。
De virginitate 9.12
Juxta quam nostrae ligna silvae frutescant; quia sicut arbor mali inter ligna silvae, ita fraternus meus inter medium filiorum (Cant. II, 3) .
PL 16, 280Aその傍らで、我々の森の木々が芽吹くがよい。「森の木々の間のリンゴの木のように、私の兄弟は息子たちの真ん中にいる」からである(雅歌2:3)。
De virginitate 9.13
Et videns hoc Ecclesia laetetur et gaudeat dicens: In umbra ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis.
PL 16, 280Aこれを見て、教会は喜び、歓喜して言うがよい。「その陰に私は憧れて座り、その実は私の喉に甘い」。
De virginitate 9.14
53. Videns, inquam, hoc Ecclesia, et fidei nostrae jam laeta successu dicat: Inducite me in domum vini et ordinate in me charitatem (Ibid. 4) . Charitas non potest esse sine fide; tres enim sunt velut vades Ecclesiae, spes, fides, charitas. Cum spes praecesserit, fides fundata fuerit, ordinatur charitas, Ecclesia copulatur.
PL 16, 280A53. 教会はこれを見て、私は言うが、我々の信仰がすでに実を結んだことを喜び、言うがよい。「ぶどう酒の家に私を導き入れよ、そして私のうちに愛を整えよ」(雅歌2:4)。愛は信仰なしにはありえない。実に、教会の保証人として三つがある。希望、信仰、愛である。希望が先立ち、信仰が据えられたとき、愛が整えられ、教会は結ばれる。