De virginitate 6.1
Ad virginitatem provocare nec improbum esse, nec novum, nec inutile: quorum primo capite paucis absoluto, alterum scilicet novum non esse Christi sententia, judicio apostolorum, ac puerulorum, exemplo docet: tum damnandas non esse nuptias monens, earum tamen multas et graves molestias declarat; utque neutram harum conditionum quisquam traducat, prudenter suadet.
PL 16, 272Dおとめの身へ促すことは、不当でも、新奇でも、無益でもないと論じる。その第一の点は手短に済ませたのち、第二の点、すなわち新奇でないことを、キリストの言葉、使徒たちの判断、幼子たちの例によって示す。次に、婚姻は断罪すべきでないと戒めつつ、婚姻には多くの重い煩いがあることを明らかにし、どちらの身分も誰も貶めることのないよう、思慮深く勧める。
De virginitate 6.2
27. Quaero enim utrum quasi improbum hoc, an quasi novum, an quasi inutile reprehendatur. Si quasi improbum, improba ergo vota sunt omnium, improba vita est angelorum, quam gratia resurrectionis imitatur; qui enim non nubunt, neque ducunt uxores, erunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30) .
PL 16, 273A27. 私は問う。これは不当なこととして咎められているのか、新奇なこととして、それとも無益なこととして咎められているのか。不当なこととしてならば、すべての者の誓願は不当であり、天使たちの生は不当であることになる。復活の恩寵が、その生に倣っているのだから。「娶らず嫁がない者は、天において天使のようになる」(マタイ22:30)。
De virginitate 6.3
Qui hoc utique reprehendit, resurrectionis vota condemnat. Itaque improbum videri non potest, quod hominibus pro praemio constitutum est: nec potest ejus rei species displicere, cujus veritas et in fructu est, et in voto.
PL 16, 273Aこれを咎める者は、いずれにせよ復活の誓願を断罪している。ゆえに、人々に報いとして定められたものが不当に見えることはありえない。その実質が、実りにも誓願にもあるものの外見が、気に入らないはずもない。
De virginitate 6.4
28. Sed esto, non sit improbum, numquid novum est? Nos enim nova omnia quae Christus non docuit, jure damnamus; quia fidelibus via Christus est. Si igitur Christus non docuit quod docemus, etiam nos id detestabile judicamus.
PL 16, 273B28. さて、不当ではないとしよう。では新奇ではないのか。我々は、キリストが教えなかった新奇なものはすべて、当然断罪する。信徒にとって道はキリストだからである。ゆえにキリストが我々の教えることを教えなかったのなら、我々自身もそれを忌まわしいと判断する。
De virginitate 6.5
Discutiamus ergo utrum Christus integritatem docuerit, an repudiandam putaverit: Et sunt, inquit, spadones, qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12) . Est ergo praeclara militia, quae regno coelorum militat.
PL 16, 273Bそれゆえ検討しよう。キリストは無傷の身を教えたのか、それとも退けるべきと考えたのか。「天の国のために自ら去勢した宦官たちがいる」(マタイ19:12)と彼は言う。ゆえに、天の国のために戦務に就くことは、輝かしい戦務である。
De virginitate 6.6
Itaque jam tunc Dominus docuit esse debere intemerata studia castitatis. 29. Unde et Apostoli eam caeteris praeeminere cernentes: Si ita est, aiunt, causa viri cum uxore, non expedit nubere (Ibid., 10) .
PL 16, 273Bこうして主は、その時すでに、貞潔への汚れなき熱意があるべきことを教えた。29. そこで使徒たちも、これが他のものにまさって卓越していると見て言う。「もし夫と妻の事情がそうであるなら、結婚するのは益にならない」(マタイ19:10)。
De virginitate 6.7
Quo dicto et graviora judicaverunt onera vinculi conjugalis, et verae integritatis gratiam praetulerunt.
PL 16, 273Bこの言葉によって、彼らは、結婚の絆の重荷がいっそう重いと判断し、まことの無傷の身の恩寵を優先した。
De virginitate 6.8
Sed Dominus qui sciret praedicandam omnibus integritatem, imitandam paucis: Non omnes, inquit, capiunt verbum istud, sed quibus datum est (Ibid., 11) , hoc est, non est communis plurimis, et vulgaris integritas: nec pro infirmitate permittitur, sed pro virtute conceditur.
PL 16, 273Cしかし主は、無傷の身が万人に宣べ伝えられるべきもの、少数の者が倣うものと知っていたので、言った。「すべての者がこの言葉を受け入れるのではなく、与えられた者だけが受け入れる」(マタイ19:11)。すなわち、無傷の身は多くの者に共通で、ありふれたものではなく、弱さのゆえに許されるのではなく、徳のゆえに授けられるという意味である。
De virginitate 6.9
Denique cum dixisset: Et sunt spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Ibid., 12) ; ut ostenderet hoc non mediocris esse virtutis: Qui potest, inquit, capere capiat.
PL 16, 273C実に、「天の国のために自ら去勢した宦官たちがいる」(マタイ19:12)と言ったのち、これが並々ならぬ徳であることを示すために、「受け入れられる者は受け入れよ」と言った。
De virginitate 6.10
30. Et ideo post hoc verbum offeruntur pueri ad benedicendum, qui corruptelae expertes, integritatis munus immaculata aetate servarent. Talium enim est regnum coelorum, qui in puerilem castimoniam tamquam in naturam infantium corruptelae ignoratione remeaverint.
PL 16, 273C30. そしてこの言葉のあとで、祝福を受けるために子供たちが連れて来られる。汚れを知らず、汚れなき年ごろに無傷の身という賜物を守る者たちである。天の国は、このような者たちのものだからである。汚れを知らないことによって、幼子の本性に戻るかのように、子供の貞潔へ立ち返った者たちのものである。
De virginitate 6.11
Est ergo etiam coelesti voce probata virginitas, Dominicisque expetenda praeceptis. 31. Quo loco magisterium divinae vocis imitemur.
PL 16, 273Dこうして、おとめの身は天からの声によっても是認され、主の教えによって求められるべきものである。31. この箇所で、神的な声の教えに倣おう。
De virginitate 6.12
Nam cum in superioribus conjugium memoraverit non esse solvendum, nisi ex causa fornicationis, in posterioribus integritatis gratiam donumque contexuit (Ibid., 9) ; ut doceret non damnandas esse nuptias, sed probandas; nuptiis tamen ipsis integritatis studia praeferenda.
PL 16, 273Dというのは、主は、先に、淫行の理由のほかには結婚を解いてはならないと述べたのち、後に無傷の身の恩寵と賜物を織り込んだ(マタイ19:9)。婚姻は断罪すべきでなく是認すべきものだが、婚姻そのものにもまして無傷の身への熱意が優先されるべきことを教えるためである。
De virginitate 6.13
Quis enim tam aversus a vero, qui nuptias damnet? Sed quis tam alienus a ratione, qui conjugii onera non sentiat? Etenim mulier innupta et virgo cogitat quae sunt Domini; ut sit sancta corpore et spiritu.
PL 16, 273D実際、誰が真理にそむくあまり、婚姻を断罪するだろうか。だが、誰が理性から遠いあまり、結婚の重荷を感じないだろうか。「嫁がない女、おとめは、主のことを思い、体も霊も聖であろうとする」。
De virginitate 6.14
Nam quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34) . 32. Et praeter has molestias, quamvis nubendo non peccet, contritionem tamen habebit carnis hujusmodi: graves enim partus labores, gravis creandorum et erudiendorum liberorum molestia.
PL 16, 274A「嫁いだ女は、世のことを思い、どうすれば夫に気に入られるかを思う」(一コリント7:34)。32. そしてこれらの煩いのほかに、嫁ぐことで罪を犯すわけではないが、そうした女は肉の苦難を負うことになる。出産の労苦は重く、子らを産み育て教える煩いは重いからである。
De virginitate 6.15
Quibus ante praescripsit, ne quis hujusmodi averteretur injuriis; multae enim in partus doloribus constitutae, conjugio se renuntiare dicunt: multi etiam matrimonii onera non ferentes, alieno ab uxore avertuntur affectu.
PL 16, 274A使徒は、誰もこうした仕打ちによって遠ざけられることのないよう、あらかじめ定めておいた。実に、出産の苦しみのなかにある多くの女が、結婚を断念すると言う。また、多くの男も、結婚の重荷に耐えられず、妻から離れて他へ心が向く。
De virginitate 6.16
Et ideo Apostolus ante praemisit: Ligatus es uxori? Noli quaerere solutionem (Ibid., 27) . Et bene ait: Ligatus es; quodam enim vir et uxor nexu inter se amatorio copulantur, et quibusdam invicem sibi habenis amoris astricti sunt.
PL 16, 274Aそれゆえ使徒は先に言った。「汝は妻に結ばれているか。解くことを求めるな」(一コリント7:27)。そして「結ばれている」と言うのは適切である。夫と妻は、ある愛の結び目で互いに結び合わされ、互いに愛の手綱によってつながれているからである。
De virginitate 6.17
33. Bona igitur vincula nuptiarum, sed tamen vincula: bonum conjugium, sed tamen a jugo tractum, et jugo mundi; ut viro potius cupiat placere, quam Deo.
PL 16, 274B33. ゆえに、婚姻の絆は善いが、それでも絆である。結婚は善いが、それでもくびきに由来し、世のくびきに由来する。女が、神よりも夫に気に入られたいと望むようになるほどに。
De virginitate 6.18
Bona etiam vulnera charitatis, et osculis praeferenda: Utilia enim vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) .
PL 16, 274B愛の傷もまた善く、口づけにまさる。「友の傷は、敵の自発的な口づけよりも有益である」(箴言27:6)。
De virginitate 6.19
Denique Petrus vulnerat (Matth., XXVI, 51) , Judas osculatur (Ibid., 49) : illum oscula condemnant, hunc vulnus emendat: illius osculis proditionis venena funduntur, istius lacrymis culpa lavatur.
PL 16, 274B実に、ペトロは傷つけ(マタイ26:51)、ユダは口づけする(マタイ26:49)。ユダを口づけが断罪し、ペトロの傷は改めさせる。ユダの口づけによっては裏切りの毒が注がれ、ペトロの涙によっては咎が洗われる。
De virginitate 6.20
Itaque ut ostenderet sermo propheticus bona vulnera charitatis, Ecclesia dicit in Canticis canticorum: Quia vulnerata charitatis ego sum (Cant. II, 5) .
PL 16, 274Bそこで、預言の言葉が愛の善い傷を示すために、教会は雅歌のなかで言う。「私は愛に傷ついている〔底本は charitatis(属格)。この作品では繰り返しこの形で引くので誤植とはせず、「愛に」と訳す〕」(雅歌2:5)。
De virginitate 6.21
34. Nemo ergo vel qui conjugium elegit, reprehendat integritatem: vel qui integritatem sequitur, condemnet conjugium. Namque hujus sententiae adversarios interpretes damnavit jamdudum Ecclesia, eos scilicet qui audeant solvere copulam conjugalem.
PL 16, 274C34. ゆえに、結婚を選んだ者も無傷の身を咎めてはならず、無傷の身に従う者も結婚を断罪してはならない。この見解に反する解釈者たち、すなわち結婚の結びつきをあえて解こうとする者たちは、教会がとうの昔に断罪した。
De virginitate 6.22
Audite enim quid dicat sacrosancta Ecclesia: Veni, fratrer meus, exeamas in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineas, videamus si floruit vitis (Cant. VII, 11, 12) .
PL 16, 274C聞け、至聖なる教会が何と言うかを。「来よ、私の兄弟、野へ出よう。砦で休もう。夜明けにブドウ畑へ起き出して、ブドウの木が花を咲かせたかどうか見よう」(雅歌7:11–12)〔底本は Veni, fratrer meus, exeamas。frater meus … exeamus と読む〕。
De virginitate 6.23
Multos ager fructus habet, sed ille melior est qui et fructibus redundat et floribus. Est ergo Ecclesiae ager diversis fecundus copiis.
PL 16, 274C畑は多くの実りを持つが、実りにも花にもあふれる畑のほうがすぐれている。ゆえに教会の畑は、さまざまな豊かさに満ちて実り多い。
De virginitate 6.24
Hic cernas germina virginitatis flore vernantia, illic tamquam in campis silvae viduitatem gravitate pollentem, alibi tamquam uberi fruge conjugii Ecclesiae segetem replentem mundi horrea, ac veluti maritatae vineae fetibus torcularia Domini Jesu redundantia, in quibus fidelis conjugii fructus exuberat.
PL 16, 274Cここには、おとめの身の芽が花で春めくのが見える。かしこには、野に生える林のように、威厳に満ちたやもめの身が見える。また別のところには、結婚の豊かな実りが、教会の刈り入れ畑から世の倉を満たしている。さらに、嫁いだ〔ブドウの木を他の木に絡ませて育てることを「嫁がせる」と言う〕ブドウ畑の実りが、主イエスの搾り場にあふれている。そこでは信仰ある結婚の実りが満ちあふれている。