De virginitate 4.1
Magdalenae dubitantis occasione virgines ad fidem cohortatur: et quae de Christi cum ipsa colloquio leguntur apud Joannem Evangelistam, spiritali sensu jucundissime percurrit.
PL 16, 270Aマグダラのマリアが疑った機会に、おとめたちを信仰へと励ます。そして、ヨハネ福音書記者のもとで読まれるキリストと彼女との対話を、霊的な意味で、この上なく楽しげに順に説く。
De virginitate 4.2
15. Hoc loco non mediocrem advertite quaestionem, ne dubitare de resurrectione Domini, virgines, debeatis. Videte quod meritum non sola carnis virginitas facit, sed etiam mentis integritas.
PL 16, 270A15. この箇所に並々ならぬ問題があることに注意せよ。おとめたちよ、諸君が主の復活を疑うことのないように。功績を生むのは、肉のおとめの身だけでなく、精神の無傷さでもあることを見よ。
De virginitate 4.3
Denique Maria Magdalena Dominum prohibetur tangere quia nutabat de resurrectionis fide. Illa igitur tangit Christum, quae fide tangit. 16. Magdalena autem stabat ad monumentum foris plorans (Joan. XX, 11) .
PL 16, 270B実に、マグダラのマリアは、復活の信仰について動揺していたので、主に触れることを禁じられる。信仰によって触れる者こそが、キリストに触れる。16. 「マグダラは墓のそばの外に立って泣いていた」(ヨハネ20:11)。
De virginitate 4.4
Quae foris est, plorat; nam quae intus est, plorare non novit. Plorat autem, quia corpus non videt Christi: et periisse putat; quia ipsa non cernit. Ergo Maria foris: sed non Petrus, non Joannes foris.
PL 16, 270B外にいる者は泣く。内にいる者は泣くことを知らない。彼女が泣くのは、キリストの体が見えないからであり、また、自分が見分けないために、失われたと思うからである。こうしてマリアは外にいるが、ペトロもヨハネも外にはいない。
De virginitate 4.5
Denique illi currentes intraverunt; et ideo non ploraverunt, et gratulantes recesserunt. Illa quae non introivit, flevit, non credidit, fraude sublatum putavit, nec cum Angelos cerneret, credendum arbitrabatur.
PL 16, 270B実に、あの二人は走って中に入った。だから泣かず、喜びながら帰った。中に入らなかった彼女は泣き、信ぜず、欺きによって持ち去られたと思い、天使たちを見てもなお信じるべきだとは考えなかった。
De virginitate 4.6
Et ideo dicunt ei Angeli: Mulier, quid ploras? quem quaeris (Ibid. 13) ? Hoc Angeli dicunt, et Dominus postea iisdem verbis repetivit; ut sciatis quia angelorum verba mandata sint Domini.
PL 16, 270Cそれゆえ天使たちは彼女に言う。「女よ、なぜ泣くのか。誰を捜しているのか」(ヨハネ20:13)。これを天使たちが言い、のちに主が同じ言葉で繰り返した。諸君が、天使たちの言葉は主の命令であることを知るためである。
De virginitate 4.7
17. Denique eadem, ut dixi, etiam Dominus verba repetivit dicens: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Quae non credidit, mulier est; nam qui credit, in virum perfectum resurgit, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13) .
PL 16, 270C17. 実に、先に言ったように、主もまた同じ言葉を繰り返して言った。「女よ、なぜ泣くのか。誰を捜しているのか」。信じなかった者は女である。信じる者は、完全な人〔vir。前の「女」(mulier)と対になる「男」の語〕へ、キリストの充満の年齢の尺度にまでよみがえるからである(エフェソ4:13)。
De virginitate 4.8
Mulier, inquit: non de sexu, sed de cunctatione convicium est. Et bene mulier, quae nutabat; quia jam virgo crediderat. Quid ploras? hoc est: Tu tibi es causa plorandi, tu tibi auctor es flendi, quae es Christi incredula.
PL 16, 270C「女よ」と彼は言う。これは性別についてではなく、ためらいについての叱責である。動揺していた者が「女」と呼ばれるのは当然である。おとめ〔「おとめ」が誰を指すか定かでない。主の母マリアか、おとめたち一般か〕は既に信じていたからである。「なぜ泣くのか」とは、あなたは自分にとって泣く原因であり、自分が泣く張本人であるという意味である。キリストを信じない女であるあなたは。
De virginitate 4.9
Ploras, quia non vides Christum: crede, et videbis. Adest Christus, nec umquam iis a quibus quaeritur deest. Quid ploras? hoc est, non lacrymis opus est, sed fide prompta, et Deo digna.
PL 16, 270Cあなたが泣くのは、キリストを見ないからである。信ぜよ、そうすれば見る。キリストはそこにおり、キリストを求める者を決して見捨てない。「なぜ泣くのか」とは、涙は要らず、迅速で、神にふさわしい信仰こそ必要だという意味である。
De virginitate 4.10
Noli cogitare mortalia, et non plorabis: noli cogitare peritura, et flendi causam habere non poteris. Cur inde ploras, unde alii gratulantur? 18. Quem quaeris? hoc est: Non vides quia adest Christus?
PL 16, 271A死すべきものを思うな、そうすれば泣かない。滅びるものを思うな、そうすれば泣く理由を持てない。他の者たちが喜ぶその場で、なぜあなたは泣くのか。18. 「誰を捜しているのか」とは、キリストがそこにいるのが見えないのか、という意味である。
De virginitate 4.11
Non vides quia Christus est Dei virtus, quia Christus est Dei sapientia, quia Christus est sanctitas, quia Christus est castitas, quia Christus est integritas, quia Christus natus est ex virgine, quia Christus ex Patre, et apud Patrem, et in Patre semper, natus non factus, nec degener, sed semper dilectus, verus Deus ex Deo vero?
PL 16, 271Aキリストが神の力であり、神の知恵であり、聖性であり、貞潔であり、無傷さであり、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれ、父から出て、父とともに、父のうちに常にあり、生まれたのであって造られたのではなく、劣る者でもなく、常に愛される者であり、真の神からの真の神であることが、あなたには見えないのか。
De virginitate 4.12
19. Tulerunt, inquit, Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum (Joan. XX, 15) . Erras, mulier, quae putas ab aliis Christum de monumento esse sublatum, et non potestate propria resuscitatum.
PL 16, 271A19. 「彼らは主を墓から取り去った。どこに置いたのか私は知らない」と彼女は言う(ヨハネ20:15)。女よ、あなたは誤っている。キリストが他の者たちによって墓から運び去られたと思い、自らの権能でよみがえったのではないと思うのだから。
De virginitate 4.13
Sed nemo tulit Dei virtutem, nemo tulit Dei sapientiam, nemo tulit venerabilem castitatem. Non tollitur Christus de monumento justi, nec de suae virginis secreto, et piae mentis arcano: et si qui volunt tollere, auferre non possunt.
PL 16, 271Bしかし、神の力を運び去った者はいない。神の知恵を運び去った者はいない。尊い貞潔を運び去った者はいない。キリストは義人の墓から取り去られず、自らのおとめの奥所からも、敬虔な精神の秘所からも取り去られない。取り去ろうと望む者がいても、持ち去ることはできない。
De virginitate 4.14
20. Tunc ait illi Dominus: Maria, respice ad me (Ibid., 16) . Quando non credit, mulier est: quando converti incipit, Maria vocatur, hoc est, nomen ejus accipit, quae parturit Christum; est enim anima quae spiritaliter parit Christum. Respice, inquit, ad me.
PL 16, 271B20. そのとき主は彼女に言う。「マリアよ、私のほうを見よ」(ヨハネ20:16)。信じないときは女であり、立ち返り始めるとマリアと呼ばれる。すなわち、キリストを産む者の名を受ける。霊的にキリストを産むのは魂だからである。「私のほうを見よ」と彼は言う。
De virginitate 4.15
Qui Christum respicit, emendatur: errat autem, qui Christum non videt. 21. Et ideo illa conversa respexit, et dixit: Rabbi, quod interpretatur magister. Qui respicit, convertitur: qui convertitur, plenius intuetur: qui videt, proficit.
PL 16, 271Bキリストを見つめる者は改まる。キリストを見ない者は迷う。21. それゆえ彼女は振り向いて見つめ、そして言った。「ラビ」、これは先生と訳される。見つめる者は立ち返る。立ち返る者はいっそう深く見る。見る者は進歩する。
De virginitate 4.16
Et ideo magistrum appellat, quem mortuum esse credebat: alloquitur quem putabat amissum. 22. Noli, inquit, me tangere (Ibid., 17) , hoc est, etsi correctionis tentamenta sunt; non tangit tamen Christum nutantis affectus.
PL 16, 271Cそこで、死んだと思っていた者を先生と呼び、失ったと思っていた者に語りかける。22. 「私に触れるな」と彼は言う(ヨハネ20:17)。すなわち、たとえそれが矯正の試みであっても、動揺する心情はキリストに触れないという意味である。
De virginitate 4.17
Noli, inquit, me tangere, hoc est, noli tangere Dei virtutem, Dei sapientiam, reverendam integritatem, honorabilem castitatem. 23. Sed vade ad fratres meos. Quid est aliud dicere, nisi: Jam noli foris flere?
PL 16, 271C「私に触れるな」と彼は言う、すなわち、神の力、神の知恵、畏れ敬うべき無傷の身、尊ぶべき貞潔に触れるなという意味である。23. 「だが私の兄弟たちのもとへ行け」。これは「もう外で泣くな」と言うのと同じではないか。
De virginitate 4.18
Vade ad electos et ad observantissimos sacerdotes; et dic illis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum. Quid est aliud dicere, nisi: Ne mulier hinc moveas quaestionem?
PL 16, 271C選ばれた者たち、最も忠実に〔掟を〕守る司教たち〔使徒たちを言うらしい〕のもとへ行け。そして彼らに言え。「私は私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ上る」。これは「女よ、ここから問題を持ち出すな」と言うのと同じではないか。
De virginitate 4.19
Certe a perfectioribus quaere, dicent tibi quae distinctio sit inter Patrem meum et Patrem vestrum. Nam qui juxta divinam generationem Pater mihi est, is juxta adoptionem Pater vester est.
PL 16, 271Dまことに、より完全な者たちに尋ねよ。彼らはあなたに、「私の父」と「汝らの父」のあいだにどのような区別があるかを告げるだろう。神的な出生によって私の父である者が、養子縁組によって「汝らの父」だからである。
De virginitate 4.20
Patrem meum dicendo, a creaturis se Dei Filius separavit: Patrem vestrum dicendo, adoptionis spiritalis gratiam designavit.
PL 16, 272A「私の父」と言うことで、神の子は自らを被造物から分けた。「汝らの父」と言うことで、霊的な養子縁組の恩寵を示した。
De virginitate 4.21
Ita et Deum meum dicendo, mysterium suae Incarnationis ostendit; ut quem Patrem naturaliter habet, Deum appellet propter suscepti corporis sacramentum: Deum quoque vestrum cum dicit, profectum in nobis suae operationis ostendit.
PL 16, 272A同じく「私の神」と言うことで、自らの受肉の奥義を示した。本性によって父として持つ者を、身に受けた体の秘義のゆえに神と呼ぶためである。「汝らの神」とも言うことで、我々のうちに自らの働きが進展していることを示した。