ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De virginitate

Caput VIII 第VIII章

Ambrose of Milan · De virginitate · PL 16, 277A · 21 sectiones

De virginitate 8.1

1

Aetatem omnem quaerendo Christo habilem esse supra docuit, hic nullum locum ad id opportunum non esse ostendit. Cur occidente sole aegri afferantur ad Christum, is autem quaeratur orto jam die? ubi et de jactantia vitanda praecipitur.

PL 16, 277A

あらゆる年齢がキリストを求めるのにふさわしいことは、先に教えた。ここでは、そのために好都合でない場所は一つもないことを示す。なぜ日が沈むときに病人たちはキリストのもとへ連れてこられるのに、キリストが求められるのは日がすでに昇ってからなのか。ここではまた、避けるべき誇示についても教えている。

De virginitate 8.2

2

Ad sequendum per diem Christum exhortatio: eum vero nec in foro, nec in plateis, ubi vulnerari ac spoliari dicitur Sponsa, reperiri. 42. In ipsis adhuc Ecclesiae principiis turbae requirebant eum. Qua ratione?

PL 16, 277A

昼のあいだキリストに従うようにという勧めがあり、また、花嫁が傷つけられ奪われると言われる広場にも大通りにも、彼は見いだされない〔と述べる〕。42. 教会のまだ始まりのうちに、群衆は彼を求めていた。どういう理由からか。

De virginitate 8.3

3

Quia manus, inquit, imponens curabat eos (Luc. IV, 40) . Nec tempus ad sanandum, nec locus quaeritur. Omnibus enim locis omnibusque temporibus non est praetermittenda medicina.

PL 16, 277B

「手を置いて彼らを癒やしていたからだ」と言う(ルカ4:40)。癒やすのに、時も場所も求められない。あらゆる場所で、あらゆる時に、医術は見過ごされてはならないのである。

De virginitate 8.4

4

Intra domum Maria ab angelo benedicitur (Luc. I, 28) ; intra domum David ungitur in prophetam (I Reg. XVI, 3) . Ubique Jesus curat, ubique sanat: in itinere, in domo, in deserto.

PL 16, 277B

家の中で、マリアは天使から祝福され(ルカ1:28)、家の中で、ダビデは預言者として油を注がれる(サムエル記上16:3)。至るところでイエスは治し、至るところで癒やす。道で、家で、荒れ野で。

De virginitate 8.5

5

In itinere curatur quae fimbriam tetigit (Matth. IX, 20) : in domo principis Synagogae filia resuscitatur (Marc. V, 41) : in deserto turba sanatur. Denique sic habes: Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum.

PL 16, 277B

道では、〔衣の〕房に触れた女が癒やされ(マタイ9:20)、会堂長の家では娘が起こされ(マルコ5:41)、荒れ野では群衆が癒やされる。実に、こうある。「日が沈むと、さまざまな病に悩む病人を抱える者はみな、彼らを彼のもとへ連れてきた」。

De virginitate 8.6

6

At ille singulis his manus imponens curabat eos (Luc. IV, 40) . Sanabat ergo et in deserto, et occidente jam sole, et sanabat, manus imponens; ut et Deum se et hominem demonstraret. Non immerito igitur facta jam die turbae requirebant eum. 43. Video ordinem.

PL 16, 277C

「しかし彼は、その一人一人に手を置いて癒やしていた」(ルカ4:40)。したがって彼は、荒れ野でも、またすでに日が沈んでからも癒やし、しかも手を置いて癒やした。自らが神でもあり人でもあることを示すためである。それゆえ、日が明けてから群衆が彼を求めたのは、理由のないことではない。43. 私は順序を見る。

De virginitate 8.7

7

Sole occidente, aegri deferunturad Christum: facta autem die, turbae requirebant eum, Quando enim nisi per dies quaeritur Christus? Nam qui in luce ambulat, non recedit a Christo.

PL 16, 277C

日が沈むと、病人たちはキリストのもとへ運ばれ〔底本は deferunturad と続けて刷る。deferuntur ad と読む〕、日が明けると、群衆が彼を求めた。実に、昼によらずして、いつキリストは求められるだろうか。光の中を歩く者は、キリストから離れないからである。

De virginitate 8.8

8

Itaque nox habebat adhuc aegrotantium gemitus, dies jam fidem plebis, jam laetitiam sanatorum; ut quod scriptum est, compleretur: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX, 6) .

PL 16, 277C

こうして、夜にはなお病む者たちのうめきがあり、昼にはすでに民の信仰と、癒やされた者たちの喜びがあった。こう書かれていることが成就するためである。「夕べには涙が宿り、朝には喜びがある」(詩篇29:6)。

De virginitate 8.9

9

Quae enim turbae major gratia, quam ut etiam in desertum locum Christum sequatur? 44. In quo ille docet a perfecto abesse debere jactantiam: non enim sanandorum copiam, sed operum jactantiam declinabat.

PL 16, 277C

群衆にとって、荒れ野にまでキリストに従うこと以上の誉れがあろうか。44. その点で彼は、完全な者には誇示が無縁でなければならないと教える。彼が避けたのは、癒やされるべき者の多さではなく、業の誇示だったからである。

De virginitate 8.10

10

Et nos igitur si salvi esse desideramus, vel si jam meremur sanitatem, procul a luxuria, procul a lascivia; tanquam in arido vitae istius et jejuno solo quadam siti corporis fugitantem deliciarum Christum sequamur. 45. Sequamur per dies.

PL 16, 278A

それゆえ我々も、救われることを望むなら、あるいはすでに癒やしにふさわしいなら、贅沢から遠く、放縦から遠く、この生の乾いた飢えた地において、ある種の体の渇きをもって、逸楽を避けるキリストに従おう。45. 昼のうちに従おう。

De virginitate 8.11

11

Adest Ecclesiae dies, quem Abraham vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) . Sequamur ergo per dies Christum; non enim in noctibus reperitur.

PL 16, 278A

教会の昼が来ている。アブラハムが見て、喜んだ昼である(ヨハネ8:56)。だから、昼のうちにキリストに従おう。夜にはキリストは見いだされないからである。

De virginitate 8.12

12

In cubili, inquit, meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea: quaesivi eum, et non inveni eum: vocavi eum, et non obaudivit me (Cant. III, 1) . 46. In foro aut in plateis Christus non reperitur.

PL 16, 278A

「私の寝床で、夜々に、私の魂が愛した者を私は求めた。彼を求めたが、彼を見いださなかった。彼を呼んだが、彼は私に聞き従わなかった」と言う(雅歌3:1)。46. 広場や大通りでは、キリストは見いだされない。

De virginitate 8.13

13

Denique nec illa eum in foro et in plateis potuit reperire, quae dixit: Exsurgam, ibo, et circumibo civitatem, in foro et in plateis, et quaeram quem dilexit anima mea. Quaesivi eum, et non inveni eum: vocavi eum, et non obaudivit me (Ibid. 2) .

PL 16, 278A

実に、次のように言った女も、彼を広場や大通りで見いだすことができなかった。「私は起きて行き、町を巡り、広場や大通りで、私の魂が愛した者を求めよう。私は彼を求めたが、彼を見いださなかった。彼を呼んだが、彼は私に聞き従わなかった」(雅歌3:2)。

De virginitate 8.14

14

Nequaquam igitur ibi quaeramus Christum, ubi invenire non possimus. Non est Christus circumforaneus.

PL 16, 278B

だから、見いだせないような場所でキリストを求めるのはやめよう。キリストは広場をうろつく者ではない。

De virginitate 8.15

15

Christus enim est pax, in foro lites: Christus justitia est, in foro iniquitas: Christus operator est, in foro inane otium: Christus charitas est, in foro obtrectatio: Christus fides est, in foro fraus atque perfidia: Christus in Ecclesia est, in foro idola.

PL 16, 278B

キリストは平和であり、広場にあるのは争い。キリストは正義であり、広場にあるのは不法。キリストは働き手であり、広場にあるのは空しい怠惰。キリストは愛であり、広場にあるのは中傷。キリストは信仰であり、広場にあるのは欺きと不実。キリストは教会にいる。広場にあるのは偶像。

De virginitate 8.16

16

Et ut illa vidua quam in alio perstrinximus libro (De viduis c. 9 et seq.) , cognoscat non obtrectandi me locutum illa studio, sed monendi: meque non asperum, sed sollicitum; gratia reconciliationis accipiat: in Ecclesia vidua justificatur, in foro circumvenitur.

PL 16, 278B

そして、別の書で私が咎めたあのやもめ(『やもめについて』第9章以下)が、私があのこと〔illa の係りは定かでない。locutum の目的語「あのこと」と取った〕を語ったのは中傷しようとする熱意からではなく諭そうとする熱意からであったこと、また私が厳しいのでなく気遣っているのだということを悟り、和解のためにこれを受け取るがよい。やもめは教会では義とされ、広場では欺かれる。

De virginitate 8.17

17

Fugiamus ergo forum, fugiamus plateas. 47. Prudentiam autem notam assume tibi, ut custodiat te a muliere alinea et mala . . . . Per fenestram enim de domo sua in plateas prospicit (Prov. VII, 4 et seq.) . Fugiamus plateas.

PL 16, 278B

だから広場を避けよう、大通りを避けよう。47. 「よく知られた思慮を汝のものとせよ。それが他人の〔底本は alinea。aliena と読む〕悪い女から汝を守るように。……実に彼女は窓から、自分の家の外の大通りをのぞき見る」(箴言7:4以下)。大通りを避けよう。

De virginitate 8.18

18

Non enim injuria tantummodo est non invenisse quem quaeras; sed etiam plerumque ubi non oportet quaesisse, vulnus est: quaesisse in domibus virorum qui sibi falso doctorum nomen assumunt: quaesisse procacius quam verecundius.

PL 16, 278C

求める相手を見いださなかったことが不当であるだけでなく、求めてはならない所で求めたことも、しばしば傷なのである。すなわち、偽って教師の名を自らに帯びる男たちの家々で求めたこと、慎みよりも厚かましさをもって求めたことが。

De virginitate 8.19

19

48. Ergo caveamus exemplo Ecclesiae illius, ne nos custodes inveniant, qui circumeunt civitatem: Invenerunt, inquit, me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt, et vulneraverunt me, et tulerunt pallium meum custodes murorum (Cant. V, 7) .

PL 16, 278C

48. だから、あの教会の例にならい、町を巡る見張りたちに我々が見つけられないよう用心しよう。「町を巡る見張りたちが私を見つけた」と言う。「彼らは私を打ち、私を傷つけた。城壁の見張りたちは私の外套を奪い取った」(雅歌5:7)。

De virginitate 8.20

20

Non in se, filiae; non, inquam, in se, filiae, sed in nobis vulneratur Ecclesia. Caveamus igitur ne lapsus noster vulnus Ecclesiae fiat; ne quis a nobis pallium auferat, hoc est, amictum prudentiae, insigne patientiae, quo mollioris ambitio vestis exuitur: Qui enim mollioribus vestibus induuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8) .

PL 16, 278C

娘たちよ、教会は自分自身において傷つけられるのではない。娘たちよ、重ねて言うが、自分自身においてではなく、我々において傷つけられるのである。だから、我々の堕落が教会の傷とならないよう用心しよう。誰も我々から外套を、すなわち思慮の衣、忍耐のしるしを奪い去ることのないように。それによって、より柔らかな衣服への野心は脱ぎ捨てられる。「柔らかい衣服をまとう者は、王たちの家にいる」(マタイ11:8)。

De virginitate 8.21

21

Nobis autem pallium dedit Christus, quo apostolos suos et corpus suum ipse vestivit. Quod denique jubet te dare, si quis a te tunicam petat, ut dimittas ei et pallium (Matth. V, 40) , id est, insigne philosophiae tuae tradas, et quasi amictu prudentiae tuae eum qui ante nudus fuerit, circumvestias.

PL 16, 279A

ところがキリストは我々に外套を与えた。それで彼は自分の使徒たちと自分の体とを着せた。実に彼があなたに与えよと命じるのも、この外套である。誰かがあなたに下着を求めるなら、その者に外套も与えて去らせよ(マタイ5:40)とは、すなわち、あなたの哲学のしるしを手渡し、それまで裸であった者を、あなたの思慮の衣のようなもので着せよ、ということである。