De virginitate 11.1
Bonum esse ad accessum Christi trepidare ac festinare: eum non cum venerit solum, sed et prius quam veniat, solitum deferre mercedem, ut myrrha digiti ac manus fluant, hoc est, ut credamus Christum non vidisse corruptionem, cum sit unguentum effusum nomen ejus.
PL 16, 281Bキリストの来臨に向かって震え、急ぐのは善いこと。彼は来たときだけでなく、来る前から報いを先に差し出すのが常であり、そのためミルラが指と手から滴る。すなわち、その名は注がれた香油なのだから、キリストは朽ち果てを見なかったと我々が信じるためである。
De virginitate 11.2
Hoc unguentum quod semper flagrabat apud Patrem, in tempore Filius effudit: sed exinanitum fuit in Judaeis, et a gentilibus collectum, cumque etiamnum fluat quotidie, diligenter excipiendum est, ut animam nostram totam penetret.
PL 16, 281Bこの香油は、父のもとで常に香っていたが、子が時を得て注いだ。しかしユダヤ人のうちでは注ぎ出され、異邦人によって集められた。今もなお日々流れているので、それが我々の魂全体にしみ通るよう、丁寧に受けねばならない。
De virginitate 11.3
60. Quisquis sic vivit, potest dicere: Fraternus meus misit manum suam per prospectum, et venter meus turbatus est ad illum: surrexi aperire fratri meo (Cant. V, 4) . Bonum est ut ad adventum Domini interiora turbentur.
PL 16, 281C60. このように生きる者は言うことができる。「私の兄弟〔底本は fraternus meus。「私の兄弟」と取った〕は覗き窓から手を差し入れ、私の腹は彼のために騒いだ。私は私の兄弟に開けようと起き上がった」(雅歌5:4)。主の到来に際して内なるものが震えるのは善いことである。
De virginitate 11.4
Si ad angeli adventum Maria turbata est (Luc. I, 29) , quanto magis ad Christi nos turbamur adventum! Influentibus quippe divinis, corporeus peregrinatur affectus, et usus ille exterioris hominis exolescit. Et tu turbare, et tu festina.
PL 16, 281C天使の到来にマリアが動揺したのなら(ルカ1:29)、キリストの到来に際して我々はなおさら動揺する。神的なものが流れ込むとき、体の情愛は旅人となり、あの外なる人の習いは衰える。あなたも動揺せよ、あなたも急げ。
De virginitate 11.5
Festinantes illi agnum manducare praecipiuntur (Exod. XII, 11) . Surge, aperi, ad januam Christus est, vestibula domus tuae pulsat: si aperueris, introibit, et introibit cum Patre.
PL 16, 281C彼らは急いで子羊を食べるよう命じられている(出エジプト記12:11)。起きよ、開けよ。戸口にいるのはキリストである。あなたの家の玄関を叩いている。開けるなら、彼は入る。父とともに入る。
De virginitate 11.6
61. Nec solum cum ingressus fuerit, mercedem relinquit; sed etiam prius quam ingrediatur, mercedem praemittit.
PL 16, 281D61. 入ったときだけ報いを残すのではなく、入る前にも報いを先に送る。
De virginitate 11.7
Adhuc anima turbatur, adhuc parietes domus suae palpat, adhuc ostium quaerit ubi Christus est, adhuc solvit vinculum carnis, et corporis claustra, adhuc Christus foris pulsat: Manus autem, inquit, meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni in manibus clausurae (Cant. V, 5) .
PL 16, 281D魂はなおも動揺し、なお自分の家の壁を手探りし、なおキリストのいる戸口を探し、なお肉の縄目と体の閂を解いており、キリストはなお外で叩いている。「しかし私の手はミルラを滴らせ、私の指は、錠の手の中で満ちていた〔in manibus clausurae は「錠の把手の上で」とも読める〕」と言う(雅歌5:5)。
De virginitate 11.8
Quam myrrham stillant animae manus, nisi illam quam obtulit justus ille Nicodemus magister in Israel (Joan. III, 1 et seq.) , ille qui meruit lavacri primus audire mysterium, qui attulit mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum, et misit in corpus Jesu (Joan. XIX, 39) : perfectum utique odorem fidei attulit?
PL 16, 282A魂の手が滴らせるミルラとは、イスラエルの師であるあの義人ニコデモが携えたもの(ヨハネ3:1以下)のほかに何であろうか。洗礼の奥義を最初に聞くにふさわしいとされた彼は、ミルラとアロエの混ぜ物を百リブラほど携えて、イエスの体の上に置いた(ヨハネ19:39)。信仰の完全な香りを携えたのではないか。
De virginitate 11.9
62. Hunc odorem fragrat anima quae Christo aperire incipit, ut accipiat primo odorem Dominicae sepulturae, et credat quia caro ejus non vidit corruptionem, nec odore aliquo mortis emarcuit: sed aeterni illius floris, et semper virentis odore condita surrexit.
PL 16, 282A62. この香りを、キリストに開き始める魂が放つ。まず主の埋葬の香りを受け、その肉は朽ち果てを見ず、いかなる死の香りにも萎えず、永遠の、常に緑なす花の香りで保たれて復活したと信じるためである。
De virginitate 11.10
Quomodo enim poterat vel in carne marcescere, cujus nomen unguentum exinanitum est (Cant. I, 2) ? Exinanivit se, ut spiraret tibi. 63. Semper unguentum hoc erat, sed erat apud Patrem, erat in Patre. Olebat tantum angelis et archangelis, tamquam intra vas coeli.
PL 16, 282Aその名が注ぎ出された香油(雅歌1:2)である者が、どうして肉においてさえ萎れえただろうか。彼は、あなたに香るために自らを注ぎ出した。63. この香油は常にあったが、父のもとにあり、父のうちにあった。ただ天使たちと大天使たちに香っていただけで、天の器の内にあるようであった。
De virginitate 11.11
Aperuit os Pater dicens: Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Esai. XLIX, 6) . Descendit Filius, repleta sunt omnia novo odore Verbi.
PL 16, 282B父は口を開いて言った。「見よ、私は汝を、私の民の契約とし、諸国民の光として置いた。汝が地の果てまで救いとなるためである」(イザヤ49:6)。子が降ると、すべては言葉の新しい香りで満たされた。
De virginitate 11.12
Eructavit cor Patris Verbum bonum (Psal. XLIV, 2) , fragravit Filius, Spiritus sanctus exhalavit, atque per omnium se corda diffudit; Diffusa est enim charitas Dei in cordibus nostris per Spiritum sanctum (Rom. V, 5) .
PL 16, 282B「父の心はよい言葉を吐き出した」(詩篇44:2)。子は香り、聖なる霊は息を吹き出して、すべての者の心を通して自らを広げた。「神の愛は、聖なる霊によって我々の心に注がれたからである」(ローマ5:5)。
De virginitate 11.13
64. Ipse Dei Filius in corpore tamquam in vase odorem primo cohibebat, suum opperiens tempus, sicut ait: Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat dicere sermonem (Esai. L, 4) .
PL 16, 282B64. 神の子自身が、体の中に、あたかも器の中のように、はじめは香りを抑え、自分の時を待っていた。こう言うとおりである。「主は私に教えの舌を与える。いつ言葉を語るべきかを私が知るためである」(イザヤ50:4)。
De virginitate 11.14
Venit hora, et aperuit os, exinanivit unguentum, quando virtus exibat de eo. 65. Hoc unguentum exinanitum est super Judaeos, et collectum est a gentibus: exinanitum in Judaea, et redoluit in omnibus terris.
PL 16, 282C時が来て、彼は口を開き、香油を注ぎ出した。そのとき力が彼から出ていた。65. この香油はユダヤ人の上に注ぎ出され、諸国民によって集められた。ユダヤで注ぎ出され、すべての地で香った。
De virginitate 11.15
Hoc unguento uncta est Maria, et virgo concepit, virgo peperit bonum odorem, Dei Filium. Hoc unguentum effusum est super aquas, et sanctificavit aquas. Hoc unguento uncti sunt tres pueri, et humorem iis flamma roravit (Dan. III, 23) .
PL 16, 282Cこの香油をマリアは塗られ、おとめは身ごもり、おとめはよい香りを、神の子を産んだ。この香油は水の上に注がれ、水を聖別した。この香油で三人の若者は塗られ、炎は彼らに潤いを露のように降らせた(ダニエル3:23)。
De virginitate 11.16
Hoc Daniel unctus est, et leonum ora mollivit, feritatemque permulsit (Dan. VI, 22) . 66. Fluit hoc unguentum quotidie, et numquam deficit. Accipe vas tuum, virgo, et accede, ut possis hoc unguento repleri.
PL 16, 282Cこの香油でダニエルは塗られ、獅子たちの口を和らげ、その猛々しさをなだめた(ダニエル6:22)。66. この香油は日々流れ、決して尽きない。おとめよ、あなたの器を取り、近づけ。この香油で満たされるために。
De virginitate 11.17
Accipe unguentum aestimatum trecentis denariis, sed gratis datum, non venditum; ut omnes haberent gratis. Virgo, ungere: noli contristari sicut Judas (Joan. XII, 5) , quia hoc unguentum effunditur, sed consepeli in te Christum.
PL 16, 282C三百デナリオンと値積もられた香油を取れ。しかしそれは無償で与えられたのであって、売られたのではない。すべての者が無償で得られるようにである。おとめよ、塗られよ。この香油が注がれるといって、ユダのように悲しむな(ヨハネ12:5)。むしろあなたのうちにキリストを共に葬れ。
De virginitate 11.18
Claude sane vas tuum, ne unguentum effluat. Claude integritatis clave, loquendi verecundia, abstinentia gloriandi. 67. Hoc quae habet unguentum, Christum recipit, et ideo quae habebat, ait: Aperui, inquit, fratri meo, frater meus transivit (Cant. V, 6) .
PL 16, 282Dただし器を閉ざせ。香油が流れ出ないように。閉ざせ、無傷の身の鍵で、語ることの慎みで、誇ることを控えることで。67. この香油を持つ女は、キリストを迎える。だから、すでに持っていた女は言った。「私は私の兄弟に開けた。私の兄弟は通り過ぎた」(雅歌5:6)。
De virginitate 11.19
Quomodo transivit? Id est, mentis interna penetravit, sicut dictum est Mariae: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35) .
PL 16, 283Aどのように通り過ぎたのか。すなわち、精神の内部に入り込んだのである。マリアに告げられたとおりである。「汝自身の魂をも剣が貫くであろう」(ルカ2:35)。
De virginitate 11.20
Vivum enim Verbum Dei, sicut gladius acutus, penetrans, et corporalium repagula cogitationum, et cordis interna rimatur (Hebr. IV, 12) .
PL 16, 283A実に、神の言葉は生きていて、鋭い剣のように、体の思いの仕切りも、心の内部も探り貫く(ヘブライ4:12)。