ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De virginitate

Caput XIV 第XIV章

Ambrose of Milan · De virginitate · PL 16, 287C · 24 sectiones

De virginitate 14.1

1

Sponsam inveniri a custodibus coelestis Hierusalem in quam illi ingrediendum, et qua ratione? Ejusdem civitatis lumen, muri, portae, ac cives explicantur.

PL 16, 287C

花嫁は、天のエルサレムの見張りたちに見いだされる。花嫁はその町に入らねばならないが、それはどのようにしてか。同じ町の光、城壁、門、市民が説明される。

De virginitate 14.2

2

Quomodo intelligatur anima spoliari a sanctis angelis: quomodo etiam quae Christum in foro et plateis mysticis quaesitum invenerit, ab eisdem angelis vulneretur? Quibus jungitur alia pallii utiliter ablati expositio. 85. Invenerunt illam custodes murorum.

PL 16, 287C

魂が聖なる天使たちに剥ぎ取られるとは、どう解されるのか。また、奥義の意味での広場と大通りにキリストを探して見いだした女が、同じ天使たちに傷つけられるのは、どうしてか。これに、外套が益となるよう取り去られることについての、別の解釈が加えられる。85. 城壁の見張りたちが彼女を見いだした。

De virginitate 14.3

3

Fortasse sunt et alii custodes, quos magis intelligere debeamus. Est enim civitas quae portas murorum clausas non habet, de qua dictum est: Et portae ejus non claudentur per diem (Apoc. XXI, 25) ; nox enim non erit amplius in ea, afferent gloriam et honorem gentes in illam.

PL 16, 287C

おそらく、我々がむしろ理解すべき別の見張りたちもいる。実に、城壁の門を閉ざすことのない町があり、その町について言われている。「その門は昼のうちに閉ざされることがない。そこにはもはや夜がないからである。諸国民は栄光と誉れをその中へもたらす」(黙示録21:25)。

De virginitate 14.4

4

Illa est ergo civitas Hierusalem quae in coelo est (Hebr. XII, 22) , intra quam jam quasi perfecta et immaculata servaris; non enim intrat in eam omne commune. Communis castitas non est, communis pudicitia non est, quae in libro vitae scribitur (Apoc. XXI, 27) .

PL 16, 288A

それゆえ、これは天にあるエルサレムの町(ヘブライ12:22)であり、あなたはその内に、すでにいわば完全で汚れなき者として守られている。並のものはすべて、その中に入らないからである。並の貞潔ではなく、並の貞潔ではないのが、命の書に記される貞潔である(黙示録21:27)〔castitas と pudicitia を重ねる。ともに「貞潔」と訳すので同じ句が重なる〕。

De virginitate 14.5

5

86. Si igitur invenimus civitatem, ingrediamur in eam, videamus lumen ejus, videamus muros, videamus tribus, videamus fundamenta muralia, videamus etiam custodes murorum. Sed quomodo ingrediamur in eam?

PL 16, 288A

86. それゆえ、町を見いだしたのなら、その中へ入ろう。その光を見よう、城壁を見よう、諸部族を見よう、城壁の土台を見よう、城壁の見張りたちをも見よう。しかし、どのようにしてその中へ入るのか。

De virginitate 14.6

6

In hac civitate vita est, et una est via quae ducit ad vitam: via autem Christus est; ergo Christum sequamur. Sed ipsa in coelo est civitas.

PL 16, 288A

この町には生命があり、生命に至る道はただ一つである。その道とはキリストである。それゆえ、キリストに従おう。しかし、この町そのものは天にある。

De virginitate 14.7

7

Quomodo igitur ascendamus ad coelum, docet Evangelista qui dicit: Et duxit me Spiritus in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo (Apoc. XXI, 10) . Ascendamus ergo spiritu; quia caro ascendere ad eam non potest.

PL 16, 288B

では、どのようにして天に昇るのかは、福音書記者が教えている。彼は言う。「すると霊は私を大きな高い山へ導き、天から降って来る聖なる町エルサレムを私に示した」(黙示録21:10)。それゆえ、霊において昇ろう。肉はそこへ昇ることができないからである。

De virginitate 14.8

8

Ascendamus nos interim ad coelum, ut ad nos postea de coelo illa descendat, in qua lumen est simile lapidis pretiosissimi, ut lapidis jaspidis et crystalli (Ibid., 11) . Habet murum magnum et altum.

PL 16, 288B

その間に、我々は天へ昇ろう。のちにその町が天から我々のもとへ降るためである。その町には、最も尊い石、碧玉や水晶のような石に似た光がある(黙示録21:11)。その町は大きな高い城壁を持っている。

De virginitate 14.9

9

87. Didicisti lumen, didicisti murum: disce portas, disce custodes. Habet, inquit, portas duodecim; et in portis angelos duodecim, in quibus duodecim tribuum filiorum Israel superscripta sunt nomina (Ibid., 12) .

PL 16, 288B

87. あなたは光を学び、城壁を学んだ。門を学べ、見張りたちを学べ。彼は言う。「それには十二の門があり、門には十二人の天使がいる。その門には、イスラエルの子らの十二部族の名が上に記されている」(黙示録21:12)。

De virginitate 14.10

10

In portis patriarcharum nomina continentur, in muro apostolorum; fundamenta enim civitatis, apostoli (Ibid. 14) : et lapis angularis est Christus, in quo omnis structura consurgit.

PL 16, 288C

門には族長たちの名が収められ、城壁には使徒たちの名が収められている。町の土台は使徒たちだからである(黙示録21:14)。そして、隅の石はキリストであり、その上に全構造が立ち上がる。

De virginitate 14.11

11

Deus extra, Deus intus, Deus ubique est; habet enim, inquit, civitas majestatem Dei (Ibid., 11) . Ergo et vos, sanctae virgines, et quicumque justi estis, et immaculatam animae geritis castitatem, cives sanctorum estis et domestici Dei.

PL 16, 288C

神は外にあり、神は内にあり、神はあまねくある。実際、言う。「その町は神の威光を持っている」(黙示録21:11)。それゆえ、諸君もまた、聖なるおとめたちよ、そして正しい者であり、魂の汚れなき貞潔を担う者は誰であれ、聖徒たちの同市民であり、神の家の者である。

De virginitate 14.12

12

Sed tunc nobilitatem istam patriae possidebitis, si Christum intra civitatis hujus septa quaeratis, ingressi per fidem actusque pretiosos, patriarcharum clarificati lumine, fundati super apostolos, versantes inter angelos.

PL 16, 288C

しかし、諸君がこの町の囲いの内でキリストを求めるなら、そのときこそ、この故郷の高貴さを所有するであろう。信仰と尊い行いによって入り、族長たちの光に輝かされ、使徒たちの上に据えられ、天使たちのあいだにとどまりつつ。

De virginitate 14.13

13

88. Quomodo igitur isti custodes angeli sunt, qui castae animae pallium tollunt (Cant. V, 7) ? Aliud pallium virginum est, aliud adolescentiae circumforaneae.

PL 16, 288C

88. では、貞潔な魂の外套を取り去るこれらの見張りが天使であるとは、どういうことか(雅歌5:7)。おとめたちの外套は一つのもの、広場をうろつく若い女たちの外套は別のものである。

De virginitate 14.14

14

Illa quae in foro Christum requirit, pallium etiam quod habebat, amisit; prudentia enim non in foro, non in plateis, sed in Ecclesia possidetur.

PL 16, 289A

広場でキリストを求めるあの女は、持っていた外套さえ失った。思慮は広場にも大通りにもなく、教会において所有されるからである。

De virginitate 14.15

15

Et fortasse (ut cum ipsis quoque veniamus in gratiam, atque omnium misericordem Deum esse doceamus; quia et illi Christum aliquando reperiunt, si tamen jugiter quaerant) pallium hoc amictus est corporis.

PL 16, 289A

そしておそらく――彼ら〔広場でキリストを求める者たち〕とも和解し、神がすべての者に慈しみ深いことを教えるために言うのだが、彼らもまた、絶えず求めさえすれば、いつかキリストを見いだすのである――この外套とは体の覆いである〔ipsis と illi は男性(通性)の複数。広場でキリストを求める者たちを広く指すと取った〕。

De virginitate 14.16

16

89. Ergo qui quaesivit in cubili Christum (si tamen sic quaesivit, sicut ille qui dixit: Sic memor fui tui super stratum meum (Psal. LXII, 7) ; si quaesivit in noctibus, juxta quod scriptum est: In noctibus extollite manus vestras in sancta (Psal. CXXXIII, 2) ; si quaesivit in civitate, in foro et in plateis: in civitate Dei nostri: in foro fortasse in quo judex ille divini juris sedet, in plateis unde collecti sunt qui ad coenam Dominicam convenerunt) potest, custodientibus civitatem Dei angelis, dum diu quaerit, occurrere.

PL 16, 289A

89. それゆえ、寝床でキリストを求めた者は(ただし、「このように私は寝床の上で汝を思い出した」(詩篇62:7)と言った者のように求めたならば。夜に求めたならば、書かれているとおりである。「夜に、聖所へ向けて汝らの手を上げよ」(詩篇133:2)。町で、広場と大通りで求めたならば。すなわち、我々の神の町において。おそらく、神の法を司るあの裁き手が座する広場、主の晩餐に集った者たちが集められた大通りにおいて)、長く求めるうちに、神の町を見張る天使たちに出会うことができる。

De virginitate 14.17

17

90. Quin etiam ex coelesti custodum natura coelestem intelligere possumus civitatem, coeleste forum justitiae sempiternae: non viles plateas, sed fortasse in quibus superfluere fons ille consuevit, de quo scriptum est: Superfluant tibi aquae de tuo fonte, et in plateis tuis diffundantur tuae aquae (Prov. V, 16) .

PL 16, 289B

90. さらに、見張りたちの天上の本性から、我々は天上の町、永遠の正義の天上の広場を理解することができる。卑しい大通りではなく、おそらく、あの泉があふれ出るのが常であった大通りである。その泉について書かれている。「汝の泉の水が汝のためにあふれ、汝の大通りに汝の水が注ぎ出されよ」(箴言5:16)。

De virginitate 14.18

18

Qui sic ergo Christum requirit, ad angelos pervenit. 91. Sed si bonis ad angelos meritis pervenitur; cur qui pervenerit vulneratur? Est et gladius bonus, cujus gladii bonum vulnus. Vulnerat Dei verbum, sed non ulcerat.

PL 16, 289B

このようにキリストを求める者は、天使たちのもとに至る。91. しかし、良い功によって天使たちのもとに至るのなら、なぜ至った者が傷つけられるのか。剣にも良いものがあり、その剣の傷は良い。神の言葉は傷つけるが、膿ませはしない。

De virginitate 14.19

19

Est vulnus boni amoris, sunt vulnera charitatis; ideoque dixit: Vulnerata charitatis ego sum (Cant. II, 5) . Quae perfecta est, vulnerata est charitatis.

PL 16, 289C

良い愛の傷があり、愛の傷がある。それゆえ彼女は言った。「私は愛に傷ついている」(雅歌2:5)。完全な女は、愛に傷ついている。

De virginitate 14.20

20

Bona sunt igitur Verbi vulnera, bona sunt amantis vulnera: Utilia enim vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) .

PL 16, 289C

それゆえ、言葉の傷は良く、愛する者の傷は良い。「友の傷は、敵の自発的な口づけよりも有益である」(箴言27:6)。

De virginitate 14.21

21

Vulnerata charitatis Rebecca est, quae, relictis parentibus, migravit ad sponsum (Gen. XXIV, 58 et seq.) : vulnerata charitatis Rachel, quae zelavit sororem, amavit maritum (Gen. XXX, 1) .

PL 16, 289C

リベカは愛に傷ついた女であり、両親を捨てて花婿のもとへ移った(創世記24:58以下)。ラケルも愛に傷ついた女であり、姉妹を妬み、夫を愛した(創世記30:1)。

De virginitate 14.22

22

Sorori enim quod abundabat filiis, ipsa adhuc sterilis invidebat; quia typum gerebat Ecclesiae, cui dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et exclama quae non parturis (Esai. LIV, 1) .

PL 16, 289C

姉妹には子らが豊かにあったので、彼女自身はまだ不妊で、それを妬んでいたからである。彼女は教会の予型を担っていたのであり、教会にはこう言われる。「喜べ、産まぬ不妊の女よ。声を張り上げて叫べ、産みの苦しみを知らぬ女よ」(イザヤ54:1)。

De virginitate 14.23

23

92. Invenerunt ergo custodes, et vulneraverunt eam, et tulerunt ei pallium, hoc est, actus corporalis involucrum sustulerunt, ut nuda mentis simplicitas quaereret Christum; quia nemo potest amictu vestitus philosophiae, in habitu scilicet sapientiae saecularis Christum videre.

PL 16, 289C

92. こうして見張りたちは彼女を見いだし、傷つけ、彼女から外套を取り去った。すなわち、体の行いの覆いを取り去った。裸の精神の素朴さがキリストを求めるようにである。哲学の衣をまとった者は、すなわち世の知恵の装いにおいては、誰もキリストを見ることができないからである。

De virginitate 14.24

24

Et bene tollitur ei amictus philosophiae; ne quis eam per philosophiam depraedetur (Coloss, II, 8). Bene tollitur ei pallium, quae ad Christum propinquat; ut Deum visura mundo corde ingrediatur: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth, V, 7). Denique ubi mundavit cor, Verbum reperit, Deum vidit.

PL 16, 289D

哲学の衣が彼女から取り去られるのは、よいことである。誰も哲学によって彼女を略奪しないように(コロサイ2:8)。キリストに近づく彼女から外套が取り去られるのは、よいことである。清い心で、神を見ようとして入るためである。「心の清い者は幸いである。彼らこそ神を見るからである」(マタイ5:7)〔引照は底本のまま。この句はマタイ5:8にある〕。実に、彼女は心を清めたとき、言葉を見いだし、神を見た。