De virginitate 12.1
Omnibus et maxime virginibus Christum exspectandum: si vero ille tardaverit, quod semper animae fit socordia, surgendum et donorum ab eo jam acceptorum contemplatione invocandum Spiritum sanctum; extemplo enim Sponsum responsurum.
PL 16, 283Aすべての者が、とりわけおとめたちが、キリストを待たねばならない。もし彼が遅れるなら、それは魂の怠りが常に引き起こすことだが、起き上がり、すでに彼から受けた賜物をよく思い起こして、聖なる霊を呼び求めねばならない。そうすれば花婿はすぐに答えるのである。
De virginitate 12.2
Quid sit quod caput ac cincinnos suos humidos dicat? quo loco inseritur a capillorum cincinnis dehortatio.
PL 16, 283A花嫁が自分の頭と濡れた巻き毛と言うのは何のことか。この箇所に、巻き毛への戒めが挿入される。
De virginitate 12.3
Deinde ubi animam rursus ad servandam innocentiam, et capiendum ex actibus ac fide odorem spiritalem impulit, spondet eam sic placituram, accessurumque ad ipsam Christum, neque se illi nisi tentationis causa subducturum; atque adeo tentatores esse spernendos.
PL 16, 283A次いで、魂を再び無垢を守ることへ、また行いと信仰から霊的な香りを得ることへと促した箇所で、彼は、魂がこのようにして気に入られること、キリストがその魂に近づくこと、ただ試みのためにだけ彼女から身を引くことを約束する。それゆえ誘惑する者たちは退けられねばならない。
De virginitate 12.4
68. Et tu igitur, anima, una de populo, una de plebe (neque enim Christus stupet aliqua saecularium discrimina dignitatum, ne auratam vestem, aut monile pretiosum, aut nobilia coruscantium gemmarum serta miratur, quorum dispendiis saepe lis movetur in Ecclesia, pax fugatur), certe tu una de virginibus, quae corporis tui gratiam splendore mentis illuminas (propior enim es quae Ecclesiae compararis), tu, inquam, in cubili tuo, et nocturno tempore constituta, semper meditare Christum, et ejus adventum omnibus sperato momentis.
PL 16, 283B68. それゆえあなたも、魂よ、民のひとり、庶民のひとりであり(キリストは世俗の身分の違いに目を奪われないし、金糸の衣も、高価な首飾りも、きらめく宝石の気高い冠も讃えない。これらの費えをめぐって、教会でしばしば争いが起こり、平和が追われるのである)、とりわけおとめたちのひとりであり、あなたの体の魅力を精神の輝きで照らす者――教会にたとえられる女として、あなたはいっそう近いのだから――、あなたは、まさにあなたは、自分の寝床で、夜の時にあって、いつもキリストを思い巡らし、その到来をあらゆる瞬間に望め。
De virginitate 12.5
69. Si tardare tibi videtur, exsurge. Tardare videtur, cum diu dormis: tardare videtur, cum ab oratione vacas: tardare videtur, cum vocem non excitas psalmis. Primitias vigiliarum tuarum Christo dicato, primitias actuum tuorum Christo immola.
PL 16, 283C69. 遅いと思えるなら、起き上がれ。遅いと思えるのは、あなたが長く眠っているとき、祈りから離れているとき、詩篇で声を上げないときである。あなたの徹夜の務めの初穂をキリストに献げよ。あなたの行いの初穂をキリストに供えよ。
De virginitate 12.6
Audisti in superioribus quia vocavit te, dicens: Veni a Libano, Sponsa, veni a Libano; transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8) ; transibis in saeculum certatura, pertransibis ad Christum triumphatura de saeculo.
PL 16, 283C先に、彼があなたを呼んだことをあなたは聞いた。「レバノンから来よ、花嫁よ。レバノンから来よ。汝は、信仰の初めから通り過ぎ、通り抜けるであろう」(雅歌4:8)。あなたは戦うために世へと通り過ぎ、世に勝利するためにキリストのもとへ通り抜ける。
De virginitate 12.7
Audisti quia te a leonum et pardorum, id est, a spiritalium nequitiarum incursionibus separavit: audisti quia placet ei tuarum pulchritudo virtutum: audisti quia vestimentorum tuorum aromata, hoc est, bonum odorem integritatis omnibus odoribus praetulit: audisti quia hortus es conclusus, suavium pomiferarum refertus fructibus.
PL 16, 283Cあなたは聞いた。彼があなたを、獅子とヒョウから、すなわち霊的な悪の襲撃から引き離したことを。あなたの徳の美しさが彼の気に入っていることを。あなたの衣の香料、すなわち無傷の身のよい香りを、あらゆる香りにまさるものとしたことを。あなたは閉ざされた園であり、甘い果樹の実に満ちていることを。
De virginitate 12.8
Pete igitur ut aspiret tibi Spiritus sanctus, aspiret super cubile tuum, atque odorem piae mentis, et gratiae spiritalis accumulet. Respondebit tibi: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2) .
PL 16, 283Dだから、聖なる霊があなたに吹きかけ、あなたの寝床の上に吹きかけ、敬虔な精神の香りと霊的な恩寵を積み上げてくれるよう、求めよ。そうすれば彼はあなたに答える。「私は眠っているが、私の心は目覚めている」(雅歌5:2)。
De virginitate 12.9
70. Audis vocem pulsantis ad januam, et dicentis: Aperi mihi, soror mea: surge, proxima mea, columba mea, perfecta mea (Ibid.) : charitate proxima, simplicitate columba, virtute perfecta; quia caput meum repletum est rore.
PL 16, 284A70. あなたは、戸口を叩いて言う声を聞く。「私に開けよ、私の妹。起きよ、私の近しい者、私のハト、私の完全な者」(雅歌5:2)。愛において近しく、素朴さにおいてハト、徳において完全である者よ。「私の頭は露で満ちているから」。
De virginitate 12.10
Sicut enim ros coeli nocturnas amovet siccitates, ita ros Domini nostri Jesu Christi nocturnis et saecularibus tenebris aeternae vitae stillavit humorem.
PL 16, 284A天の露が夜の乾きを取り除くように、我々の主イエス・キリストの露は、夜の、また世の暗闇に、永遠の生命の潤いを滴らせたのである。
De virginitate 12.11
Hoc est caput quod aestu mundi nescivit arescere; unde ait: Quia si in humido hoc faciunt, in arido quid facient (Luc. XXIII, 31) ? Hoc igitur caput rorat aliis, sibi abundat.
PL 16, 284Aこれこそ、世の暑熱に枯れることを知らなかった頭である。それゆえ彼は言う。「もし潤いの中でこうするなら、乾きの中で何をするだろうか」(ルカ23:31)。この頭は他の者たちに露を降らせ、自分には満ち溢れている。
De virginitate 12.12
Et bene abundat caput Christi; quia caput tuum Christus est, qui plenus est semper, nec liberalitatibus exhauritur suis, aut diuturna deficit largitate. In hoc caput ferrum non ascendit, quod est instrumentum belli, insigne discordiae.
PL 16, 284Aキリストの頭が満ち溢れているのは正しい。あなたの頭がキリストだからである。彼は常に満ちていて、自らの気前よさに尽きることがなく、長い施しに衰えることもない。この頭に鉄は上らない。それは戦いの道具、不和のしるしである。
De virginitate 12.13
71. Nunc specta, et vide ros ille qualis sit, scilicet non vulgaris humoris: cincinni autem sunt in eo guttarum noctis. Noli, proxima mea, accipere cincinnos corporalium capillorum (Cant. V, 2) .
PL 16, 284B71. 今、見て、その露がどのようなものかを見よ。すなわち並の水気ではなく、その中に夜の滴の巻き毛がある。私の近しい者よ、体の髪の巻き毛を受け取るな(雅歌5:2)。
De virginitate 12.14
Non illi ornamenta, sed crimina sunt: lenocinia formae, non praecepta virtutis. Alios cincinnos Nazaraeus habet, in quibus ferrum non ascendit, quos nemo praecidit: qui non calamistris compositi, et arte digesti, sed multiplici crispantes virtutum nitentium gratia refulserunt.
PL 16, 284Bそれらは飾りではなく罪科であり、容姿の誘惑であって、徳の教えではない。ナジル人はまた別の巻き毛を持ち、それには鉄が上らず、誰もそれを切らない。それらは巻き鏝で整えられ、技巧で並べられたのではなく、輝く徳の魅力で幾重にも波打って光り輝いた。
De virginitate 12.15
Disce in historia quales Nazaraeus cincinnos habeat, quos quamdiu Samson habuit intactos, numquam vinci potuit (Judic. XVI, 17) . Cincinnos perdidit, et meritum virtutis amisit.
PL 16, 284Bナジル人がどのような巻き毛を持つかを、歴史の中で学べ。サムソンがそれを無傷で保っていた間は、決して打ち負かされえなかった(士師記16:17)。巻き毛を失うと、徳の功績を失った。
De virginitate 12.16
72. Audita igitur voce Verbi, quam exueras tunicam nocte, ne quaeras quemadmodum induas eam; offenditur enim, et frequenter offertur per nequitiam spiritalem.
PL 16, 284B72. だから、言葉の声を聞いたなら、夜に脱いだ下着をどう着るかを尋ねるな。実に、それは躓かされ〔offenditur。損なわれ、の意か〕、霊的な悪によってしばしば差し出される〔offertur〕からである。
De virginitate 12.17
Quemadmodum, inquam, induas eam, obliviscaris, et nescias: et quasi jam Dominus assistat, exsors corporalium vinculorum turbata consurgas: internam orationibus praepares mentem dum surgis; ut ex humilibus ad superna contendas, et studeas fores tui cordis aperire: dum manus tuas tendes ad Christum, fidelem tua gesta spirabunt odorem.
PL 16, 284Cどのように着るのかを、私は言うが、忘れよ、知らずにいよ。そして主がすでに傍らにいるかのように、体の縄目から解かれて、うろたえて立ち上がれ。起き上がるときに内なる精神を祈りで備えよ。低いところから高いところへ向かい、あなたの心の戸口を開くことに努めるために。あなたが手をキリストに伸ばすとき、あなたの行いは信仰の香りを放つであろう。
De virginitate 12.18
73. Admove igitur manus naribus tuis, et odorem actuum tuorum indefessa ac pervigili alacritate mentis explora.
PL 16, 284C73. だから、手をあなたの鼻に近づけ、精神の疲れを知らない目覚めた敏捷さをもって、あなたの行いの香りを確かめよ。
De virginitate 12.19
Mulcebit te odor dexterae tuae, et flagrantiam resurrectionis tua membra redolebunt, myrrham digiti tui sudabunt, hoc est, fidei verae gratiam spiritalia gesta flagrabunt.
PL 16, 284Cあなたの右手の香りがあなたを和ませ、あなたの手足は復活の芳香を放ち、あなたの指はミルラを滴らせるであろう。すなわち、霊的な行いが真の信仰の恩寵を香らせるのである。
De virginitate 12.20
Capis ergo, virgo, ex interiore tuo corpore voluptatem, et ipsa tibi dulcis, ipsa tibi suavis es, et ipsa tibi (quod peccantibus saepe contingit) non incipis displicere; plus enim tibi placebit nuda simplicitas, corporeae fraudis exuta tegminibus.
PL 16, 284Dこうして、おとめよ、あなたは自分の内なる体から快楽を得て、自分にとって自らが甘く、自らが好ましい。しかも(罪を犯す者たちにしばしば起こることだが)自分に嫌気がさし始めることがない。実に、体の偽りの覆いを脱いだ裸の素朴さのほうが、あなたにはいっそう気に入るのだから。
De virginitate 12.21
74. Talem te Christus desideravit, talem te Christus elegit. Aperto itaque ingreditur ostio; neque enim potest fallere, qui se ingressurum esse promisit.
PL 16, 284D74. このようなあなたをキリストは望んだ。このようなあなたをキリストは選んだ。だから、戸が開かれて彼は入る。入ると約束した者は、欺きえないからである。
De virginitate 12.22
Complectere igitur quem quaesisti: accede ad ipsum, et illuminaberis: tene illum, roga ne cito abeat, obsecra ne recedat; Verbum enim Dei currit, fastidio non capitur, negligentia non tenetur.
PL 16, 285Aだから、あなたが求めた者を抱け。彼に近づけ、そうすればあなたは照らされる。彼をつかまえよ。早く去らないよう請え。退かないよう乞え。神の言葉は駆け、倦怠に捕らえられず、怠慢に保たれないからである。
De virginitate 12.23
Obeat anima tua in verbo ejus, et coelestis sermonis insiste vestigio; cito enim transit. 75. Denique quid ait illa? Quaesivi eum, et non inveni illum: vocavi eum, et non obaudivit me (Cant. V, 6) .
PL 16, 285Aあなたの魂は彼の言葉の中を行きめぐれ〔obeat の語義は定かでない。「行きめぐる」と取った。「彼の言葉のうちに死ね」とも読める〕。天の言葉の足跡に立ち続けよ。それは速く過ぎ去るからである。75. 実に、あの女は何と言うか。「私は彼を求めたが、彼を見いださなかった。彼を呼んだが、彼は私に聞き従わなかった」(雅歌5:6)。
De virginitate 12.24
Ne putes displicere te, quae vocasti, quae rogasti, quae aperuisti, quod tam cito abiit: sinit nos saepe tentari. Denique turbis rogantibus ne recederet, quid ait in Evangelio?
PL 16, 285A呼び、請い、開けたあなたが、彼がこんなにも早く去ったことで、自分が気に入られていないと思うな。彼はしばしば我々が試みられるのを許す。実に、群衆が去らないでくれと請うたとき、彼は福音書で何と言うか。
De virginitate 12.25
Et aliis civitatibus oportet me evangelizare verbum Dei; quia ideo missus sum (Luc. IV, 43) . Sed etiam si tibi ille abiisse videtur, exi, rursus explora (Cant. V, 7) .
PL 16, 285A「私はほかの町々にも神の言葉を宣べ伝えねばならない。そのために私は遣わされたのだから」(ルカ4:43)。しかし、彼が去ったとあなたに思えても、出て行き、再び探れ(雅歌5:7)。
De virginitate 12.26
76. Noli Jam Deo devota illos metuendos circumforaneos intelligibiles timere custodes, noli timere eos qui circumeunt civitatem, noli vulnera formidare, quae sequentibus Christum nocere non possunt.
PL 16, 285B76. 恐れるな、すでに神に献げられた者よ〔底本は Noli Jam。Noli, jam と読む〕、あの恐るべき、広場をうろつく叡知的な〔intelligibiles。目に見えない、霊的な見張りを言うと取った〕見張りたちを。町を巡る者たちを恐れるな。キリストに従う者たちに害を与ええない傷を恐れるな。
De virginitate 12.27
Etiamsi corpus tuum, hoc est, vitam corporis tui auferant, vicinus est Christus: quem cum inveneris, ubi cum eodem commorari debeas agnosce, ne forte a te discedat; cito enim deserit negligentes.
PL 16, 285Bたとえ彼らがあなたの体を、すなわちあなたの体の生命を奪っても、キリストは近くにいる。彼を見いだしたなら、彼と共にどこに留まるべきかを知れ。彼があなたから離れないように。怠る者を彼はすぐに見捨てるからである。