De virginitate 10.1
Ut Christi mereamur in nos adventum, Spiritum sanctum invocari debere; illum enim non semper venire, neque ad omnes: sed ad eam animam quae ita terrestrem exuerit tunicam, ut ipsam postea non resumat.
PL 16, 280Aキリストの我々のうちへの到来にふさわしくあるためには、聖なる霊を呼び求めねばならない。聖なる霊は常に来るのではなく、すべての者のもとに来るのでもない。地上の下着を脱ぎ、その後それをまた着ることのない魂のもとに来るのである。
De virginitate 10.2
Pedum lotio quid significet; et quod dicit Sponsa, quomodo inquinabo illos? Denique spiritales animae pedes hoc loco intelligendos esse demonstratur. 54. Didicisti ergo ubi Christum requiras; disce etiam quemadmodum possis mereri, ut ille te quaerat.
PL 16, 280B足を洗うことは何を意味するのか。また花嫁が言う、「どうして私はそれを汚そうか」とは何か。実に、この箇所で理解すべきは魂の霊的な足であることが示される。54. こうして、あなたはどこでキリストを求めるかを学んだ。さらに、彼があなたを求めるにふさわしくなりうるにはどうすればよいかも学べ。
De virginitate 10.3
Excita Spiritum sanctum dicens: Exsurge, Aquilo, et veni, Auster; aspira hortum meum et profluant aromata mea (Cant. IV, 16) . Descendat fraternus meus in hortum suum, et manducet fructus pomiferarum suarum (Cant, V, 1).
PL 16, 280B聖なる霊を呼び覚ませ、こう言って。「起きよ、北風よ。来よ、南風よ。私の園に吹き、私の香料を流れ出させよ」(雅歌4:16)。「私の兄弟〔底本は fraternus meus。「私の兄弟」と取った〕が自分の園に下り、自分の果樹の実を食べるように」(雅歌5:1)。
De virginitate 10.4
Hortus Verbi animae vernantis affectus est, et in pomiferis virtutis est fructus. 55. Venit ergo; et sive manduces, sive bibas, si Christum invocas, adest dicens: Venite, manducate panes meos, et bibite vinum meum (Proverb. IX, 5) ; sive etiam dormias, pulsat ad januam.
PL 16, 280B言葉の園とは、芽吹く魂の情愛であり、果樹における実とは徳の実りである。55. だから彼は来る。あなたが食べるときも飲むときも、キリストを呼ぶなら、彼はそこにいて言う。「来て、私のパンを食べ、私のぶどう酒を飲め」(箴言9:5)。眠っているときでも、彼は戸口を叩く。
De virginitate 10.5
Venit, inquam, frequenter, et per prospectum mittit manum suam: sed non semper nec ad omnes; sed ad eam animam quae potest dicere: Nocte exui me tunicam meam (Cant. V, 3) .
PL 16, 280C彼は、私は言うが、しばしば来て、覗き窓から手を差し入れる。しかしいつでも、すべての者のもとにでもなく、こう言える魂のもとへ来る。「夜、私は自分の下着を脱いだ」(雅歌5:3)。
De virginitate 10.6
Etenim in hac saeculi nocte prius tibi corporalis vitae amictus est exuendus, exuit enim se carne Dominus, ut pro te de dominationibus et potestatibus mundi istius triumpharet. 56. Quomodo induam illam (Ibid.) ? Vide anima Deo devota quid dicat.
PL 16, 280C実に、この世の夜において、あなたはまず体の生の衣を脱がねばならない。主は肉を脱いだのだ、あなたのために、この世界の主権と権力に勝利するために。56. 「どうして私はそれを着ようか」(雅歌5:3)。神に献げられた魂が何と言うかを見よ。
De virginitate 10.7
Sic se actus corporis et terrenos exuit mores, ut nesciat quomodo, etiamsi velit, rursus possit induere. Quomodo induam illam? hoc est, qua verecundia, quo pudore, qua postremo memoria? Consuetudo enim boni usum pravitatis veteris amisit.
PL 16, 280C魂は、体の行いと地上の習いを、もはや望んだとしても、どうしてまた着られるか分からないほどに脱ぎ去っている。「どうして私はそれを着ようか」とは、すなわち、どんな慎みで、どんな恥じらいで、どんな記憶で、ということである。善の習慣は、古い邪悪の慣れを失ったからである。
De virginitate 10.8
57. Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Ibid.) ? Didicisti in Evangelio quod pedes lavare fidei mysterium humilitatis insigne sit; juxta quod scriptum est: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, quanto magis vos debetis alter alterius pedes lavare (Joan. XIII, 14) !
PL 16, 280D57. 「私は足を洗った。どうして私はそれを汚そうか」(雅歌5:3)。足を洗うことが、信仰の奥義であり謙遜のしるしであることを、あなたは福音書で学んだ。こう書かれているとおりである。「主であり師である私が汝らの足を洗ったのなら、汝らは互いの足を洗うべきこと、なおさらである」(ヨハネ13:14)。
De virginitate 10.9
Sed hoc ad humilitatem pertinet. Quantum vero ad mysterium, pedes debet lavare suos qui vult partem habere cum Christo: Si enim non lavero, inquit, tibi pedes, non habebis partem mecum (Ibid. 8) . Cum hoc Petro dicitur, quid de nobis censetur?
PL 16, 280Dしかしこれは謙遜に関わることである。奥義に関しては、キリストと共に分け前を得ようとする者は、自分の足を洗わねばならない。「もし私が汝の足を洗わないなら、汝は私と共に分け前を持たない」と彼は言う(ヨハネ13:8)。これがペトロに言われているのなら、我々についてはどう判断されるか。
De virginitate 10.10
58. Qui lavit igitur pedes, non necesse habet iterum lavare; et ideo caveat ne inquinet eos. Et bene sancta Ecclesia dicit: Lavi pedes meos. Non dicit: Quomodo iterum lavabo eos; sed, quomodo iterum inquinabo eos? quasi oblita maculae veteris, oblita contagii.
PL 16, 281A58. したがって、足を洗った者は、再び洗う必要がない。だから、それを汚さぬよう注意するがよい。聖なる教会は正しく言う。「私は足を洗った」。「どうして私は再びそれを洗おうか」とは言わない。そうではなく、「どうして私は再びそれを汚そうか」と言う。あたかも古い汚れを忘れ、汚染を忘れたかのようにである。
De virginitate 10.11
Admonet igitur in ministerio corporali quemadmodum spiritale debeamus actuum nostrorum diluere vestigium.
PL 16, 281Aこのように教会は、体の務めにおいて、我々の行いの跡を霊的にどのように洗い清めるべきかを諭している。
De virginitate 10.12
Itaque pedes cum semel laveris aeterni fontis irriguo, et mysterii mundaveris sacramento; cave ne iterum corporeae cupiditatis illuvie, lutulentique actus terrenis sordibus inquinentur.
PL 16, 281Aだから、あなたが永遠の泉の流れで足を一度洗い、奥義の秘跡で清めたなら、その足が再び体の欲望の汚れによって、泥にまみれた行いの地上の汚物によって汚されないよう、用心せよ。
De virginitate 10.13
59. Isti sunt pedes quos David lavit in spiritu, qui te docet quemadmodum eos inquinare non possis, dicens: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem (Psal. CXXI, 2) . Utique hic non corporis, sed animi intellige pedes.
PL 16, 281A59. これらは、ダビデが霊において洗った足であり、彼はそれを汚しえないようにする方法をあなたに教えて、こう言う。「我々の足は、汝の中庭に立っていた、エルサレムよ」(詩篇121:2)。ここで、体の足ではなく、心の足を理解せよ。
De virginitate 10.14
Quomodo enim terrenus homo in coelo haberet corporis pedes? Hierusalem enim, sicut Paulus te docuit (Hebr. XII, 22) , in coelo est.
PL 16, 281B地上の人間が、どうして天に体の足を持とうか。エルサレムは、パウロがあなたに教えたとおり、天にあるのだから(ヘブライ12:22)。
De virginitate 10.15
Et idem te docuit quemadmodum in coelo stare possis, cum dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) ; conversatio morum, conversatio factorum, conversatio fidei.
PL 16, 281Bそして同じ人が、あなたがどうすれば天に立てるかを教えている。「我々の生活は天にある」(フィリピ3:20)。品行の生活、行いの生活、信仰の生活である。