ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De virginitate

Caput XX 第XX章

Ambrose of Milan · De virginitate · PL 16, 300B · 15 sectiones

De virginitate 20.1

1

Petit preces, piscationem suam cognoscens prosperam esse non posse sine favore Dei, cui gratias quod sibi auxilium mittere sit dignatus, agit. Suis se retibus non uti significat, sed Petri et Pauli, a quibus optat virgines vivificari.

PL 16, 300B

アンブロシウスは祈りを求める。自らの漁が神の好意なしには成功しえないと知り、助けを送ることを良しとした神に感謝する。自分の網を使っているのではなく、ペトロとパウロの網を使っているのだと示し、この二人によっておとめたちが生かされることを願う。

De virginitate 20.2

2

Quam utile Joanni fuerit omnia pro Christo deseruisse, cujus persona quo fuit vilior, eo major illi haberi debet auctoritas. Quantum etiam illud quod Moysi ac Eliae piscatores a Christo sociantur. Horum cum Moyse jucunda instituitur collatio.

PL 16, 300B

ヨハネにとって、キリストのためにすべてを捨てたことがいかに有益であったか。その身分が卑しかったほど、彼に認められるべき権威はそれだけ大きい。また、漁師たちがキリストによってモーセとエリヤに並べられたことは、どれほど大きなことか。この者たちとモーセとの楽しい比較がなされる。

De virginitate 20.3

3

129. Verum ut jam ad superiora redeamus, rogate ut et mihi dicatur: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Quis enim est, qui sine Deo piscetur hanc plebem; praesertim cum tantae tempestates et procellae mundi hujus obsistant?

PL 16, 300B

129. ところで、すでに述べたことに戻ろう。諸君、私にも「深みへ漕ぎ出し、汝らの網を下ろして獲れ」と言われるように願え。神なしにこの民を漁する者が誰かいようか。ことに、この世界のこれほどの嵐と暴風が行く手を阻むのだから。

De virginitate 20.4

4

Sed quando vult Dominus, jubet laxare retia, et capitur multitudo piscium: nec solum una, sed etiam altera navis impletur; quia plures Ecclesiae immaculata plebe complentur. Et bene accidit quia nos laboraturos Dominus sciebat, et auxilium de sociis ministravit.

PL 16, 300C

しかし主が望むとき、網を下ろすよう命じ、多くの魚が捕らえられる。一艘のみならず、もう一艘も満たされる。より多くの教会が汚れなき民で満たされるからである。そしてそれは良いめぐり合わせであった。主は、我々が骨折ることを知っており、仲間たちから助けを送ったからである。

De virginitate 20.5

5

Adest piscator Ecclesiae Bononiensis aptus ad hoc piscandi genus. Da, Domine, pisces; quia dedisti adjutores. 130. Nec tamen nostris, sed apostolicis utimur retibus. In illos sinus, et quosdam apostolicarum disputationum recessus vestrum, o filiae, cogatur agmen.

PL 16, 300C

ボノニア〔今のボローニャ〕の教会の漁師がここにいる。この種の漁に適した者である。主よ、魚を与えよ。助け手を与えたのだから。130. それでも我々は、我々の網ではなく、使徒たちの網を用いる。あの網のふところへ、使徒たちの議論のいくつかの奥まった所へ、娘たちよ、諸君の群れが追い込まれるべきである。

De virginitate 20.6

6

Vivificet vos Petrus, filiae: qui et pro vidua intervenit (Act. IX, 39, 40) , quanto magis pro virgine! Qui diutius viduas flere non passus, motus earum lacrymis, resuscitavit altricem.

PL 16, 300C

ペトロが諸君を生かすように、娘たちよ。彼はやもめのためにも取りなしたのだから(使徒言行録9:39, 40)、おとめのためにはなおさらである。やもめたちがこれ以上泣くのを許さず、彼女たちの涙に心を動かされて、〔彼は〕養い手を甦らせた。

De virginitate 20.7

7

Vivificet vos Paulus, qui vos praecepit honorari (I Tim. V, 3) , qui ait: Bonum est si sic maneant sicut et ego (I Cor. VII, 8) . Honore provocat, magisterio docet, invitat exemplo (Matth. IV, 20 et seq.) .

PL 16, 301A

パウロが諸君を生かすように。彼は諸君を敬うよう命じ(一テモテ5:3)、また言った。「彼らが私のようにそのままでいるなら、それは善いことである」(一コリント7:8)。彼は敬意によって促し、教えによって教え、手本によって招く(マタイ4:20以下)。

De virginitate 20.8

8

Vivificet ille, qui relictis suis omnibus, secutus est Dominum: secutus est Petrus, secutus est Joannes. 131. Vide quid piscator etiam iste profecerit. Dum in mari lucrum suum quaerit, vitam invenit omnium.

PL 16, 301A

あの者が諸君を生かすように。彼はすべてを捨てて主に従った。ペトロが従い、ヨハネが従った。131. この漁師〔ヨハネ〕もまた、いかなる益をもたらしたかを見よ。海で自分の利益を求めながら、彼は万人の生命を見いだした。

De virginitate 20.9

9

Lembum deseruit, Deum reperit: scalmum reliquit, Verbum invenit: lina laxavit, fidem vinxit: plicavit retia, homines elevavit: mare sprevit, coelum acquisivit. Hic ergo piscator dum ipse turbato agitatur salo, mobili mentes statione nutantes fundavit in petra.

PL 16, 301A

小舟を捨てて神を見いだし、櫂座を残して言葉を見いだした。綱を緩めて信仰を結び、網をたたんで人々を引き上げた。海を軽んじて天を得た。この漁師は、自らは荒れた海に揺さぶられながら、揺れる持ち場の上でぐらつく精神を、岩の上に据えたのである。

De virginitate 20.10

10

132. Astruamus igitur piscatoris artem frequentius, ut plenius de virtute credamus. Fuerit minister ignobilis, ut sit evangelista nobilior: paupertate egenus, ut virtute locupletior: vilis ad honorem videatur, sed pretiosus ad fidem.

PL 16, 301B

132. ゆえに、漁師の技のことをいっそうしばしば言い立てよう。その徳についていっそう十分に信じるためである。卑しい奉仕者であったとしてもよい。それは福音書記者がいっそう高貴であるためである。貧しさに乏しくてもよい。それは徳においていっそう豊かであるためである。栄誉のためには卑しく見えるが、信仰のためには尊い。

De virginitate 20.11

11

Quanto minus creditur piscatori, tanto amplius creditur; quia non sua, sed divina sunt, quae locutus est. Obsequitur plebeia conditio, exspectationem aufert sapientiae saecularis, opinionem auget sapientiae spiritalis.

PL 16, 301B

漁師は信じられることが少ないほど、かえっていっそう信じられる。彼が語ったことは自分のものではなく、神のものだからである。平民の身分が役立つ。それは世俗の知恵への期待を取り去り、霊的な知恵への評価を高める。

De virginitate 20.12

12

Qui Legem non didicit, et quae Legis sunt sapit, ipse sibi Lex est: qui Legem non didicit, et ultra Legem loquitur, ab eo accepit, a quo ipsa Lex venit (Rom. II, 14, 15) . 133. Quae tam repentina dignitas?

PL 16, 301B

律法を学ばなかったのに、律法に属することを悟る者は、自らが自分に対する律法である。律法を学ばなかったのに、律法を超えて語る者は、律法そのものが由来する者から受けたのである(ローマ2:14, 15)。133. これほど突然の尊厳とは何か。

De virginitate 20.13

13

Piscatores duo in monte Domini (Matth. XVII, 1 et seq.) , uni latori Legis, exsecutori alteri conferuntur. Videte qualis sit iste piscator.

PL 16, 302A

二人の漁師が主の山で、一方は律法の授与者に、他方は執行者に比べられる(マタイ17:1以下)。諸君、この漁師がどのような者かを見よ。

De virginitate 20.14

14

Moyses quidem terrena omnia et mundanae sapientiae altitudinem supergressus, usque ad coelum et sidera prudentia mentis ascendit: piscatoris istius mens non nubibus caligatur, non temporibus includitur, non mysteriis naturae coelestis excluditur; sed omnem corporalem materiam supergressa, Verbum apud Deum vidit, et quod Verbum ipsum Deus esset, aspexit (Joan. I, 1 et seq.) : nec obtutu carnis in Petro infirmata trepidavit, sed Dei Filium etiam in homine deprehendit (Matth. XVI, 17) ; ut assumptio corporis ad jus divinitatis assumentis adscita, in nomen transiret auctoris.

PL 16, 302A

モーセは確かに、地上のものすべてと、世の知恵の高みを越えて、精神の知恵によって天と星辰にまで上った。しかしこの漁師の精神は、雲に曇ることなく、時に閉じ込められることなく、天上の本性の奥義から閉め出されることもない。あらゆる物体的な物質を越えて、言葉が神のもとにあるのを見、その言葉そのものが神であることを見て取った(ヨハネ1:1以下)。そして、ペトロにおける肉の眼差しによって弱められ、おののくこともなく、神の子を人においてさえ捉えた(マタイ16:17)。それは、体を取ることが、〔体を〕取る者の神性の権利に結び付けられて、創造者の名へと移るためである〔この結びの句は係りが取りにくい。「体を取ること」が「取る者の神性の権利」に加えられ、「創造者」の名に移ると解した〕。

De virginitate 20.15

15

134. Et Moyses quidem cum dicit: Et dixit Deus. . . . et fecit Deus (Gen. I, 3 et seq.) ; Patrem, Filiumque signavit: sed ille non ignorabat, ego adhuc ignorabam. Denique post Legem populus erravit, post Evangelium credidit. Magna in diversis virtutibus Dei gratia. In illo, quia mundum descripsit: in isto, quia mundum ignoravit.

PL 16, 302B

134. モーセもまた、「神は言った。……神は造った」と言うとき(創世記1:3以下)、父と子をしるした。しかし彼は知らなかったのではない。私はなお知らなかった〔「私」が誰を指すかは定かでない。著者自身、あるいは律法のもとにあった人々の側に立つ語りと取った〕。実に、律法ののち民は迷い、福音ののち信じた。さまざまな徳のうちに、神の恩寵は大きい。あの者においては、世界を叙述したことによって。この者においては、世界を知らなかったことによって。