De virginitate 7.1
Tertium caput aggressus, nempe virginitatem non esse inutilem, negat ullum hinc reipublicae afferri damnum; quin immo ubi maxime ille status floreat, ibi copiosissimam civium esse frequentiam docet: quod ut secus esset, hunc tamen eo non improbandum; cum in uxoribus caste viventibus id non culpetur.
PL 16, 274D第三の論点に取りかかり、すなわちおとめの身は無益ではないと述べて、そこから国家にいかなる損害ももたらされることはないと否定する。それどころか、この身分が最も盛んなところでこそ市民の数が最も豊かであると教える。仮にそうでないとしても、これを非難すべきではない。貞潔に生きる妻たちにおいては、そのことが咎められないからである。
De virginitate 7.2
Postquam vero eorum qui juventuti nuptias hinc fieri difficiliores objiciebant, demonstravit inanitatem, iis qui virgines serius velandas esse contendebant, respondet hic episcopi requiri prudentiam: at solam aetatem considerandam non esse martyrum exemplis, ac puerorum ad Christum accedentium, probat.
PL 16, 275A次いで、おとめの身のせいで若者に婚姻がいっそう難しくなると反論する者たちの主張の空しさを示したあと、おとめたちにはもっと遅くヴェールを被せるべきだと主張する者たちには、ここで、司教に求められるのは思慮であると答える。しかし年齢だけを考えるべきでないことを、殉教者たちの例と、キリストのもとへ近づく子供たちの例によって論証する。
De virginitate 7.3
35. Nec improbum igitur, nec novum integritatis est studium. Videamus ne forte inutile judicetur; nonnullos enim dixisse audivi quod periit mundus, defecit genus humanum, conjugia labefacta sunt. Quaero quis tandem quaesivit uxorem, qui non invenerit?
PL 16, 275A35. 無傷の身への熱意は、したがって、不当でも新奇でもない。だが無益と判断されはしないか、見ておこう。実際、世は滅びた、人類は絶えた、結婚は崩れたと言った者が何人かいると聞いた。私は問う、いったい誰が妻を求めて、見つけられなかったのか。
De virginitate 7.4
Quando fuerint bella pro virgine? Quis umquam pro virgine sit peremptus? De conjugiis autem ista nascuntur, ut perimatur adulter uxoris, raptor praeliis appetatur. Ista reipublicae semper damno fuerunt.
PL 16, 275Aおとめをめぐって戦争が起こったことがいつあったか。おとめのために殺された者がかつていたか。ところが結婚からはこういうことが生じる。妻の姦夫が殺され、略奪した者が戦いで攻められる。こうしたことは常に国家の損害であった。
De virginitate 7.5
Pro virgine sacra nemo damnatus est; quia castitatem non poena cohibet, sed religio auget, fidesque conservat.
PL 16, 275B奉献されたおとめのために断罪された者は一人もいない。貞潔をつなぎ止めるのは刑罰ではなく、宗教がこれを増し、信仰がこれを守るからである。
De virginitate 7.6
36. Si quis igitur putat consecratione virginum minui genus humanum, consideret quia ubi paucae virgines, ibi etiam pauciores homines: ubi virginitatis studia crebriora, ibi numerum quoque hominum esse majorem.
PL 16, 275B36. したがって、おとめたちの奉献によって人類が減ると考える者がいるなら、次のことを考えてみるがよい。おとめが少ないところでは、人もまた一層少なく、おとめの身への熱意が盛んなところでは、人の数もまた多いのである。
De virginitate 7.7
Discite quantas Alexandrina, totiusque Orientis, et Africana Ecclesia quotannis sacrare consueverint. Pauciores hic homines prodeunt, quam illic virgines consecrantur.
PL 16, 275Bアレクサンドリアの教会、また東方全体の教会、アフリカの教会が、毎年どれほど〔のおとめ〕を献げる習わしであるかを学べ。ここで生まれ出る人の数は、あちらで奉献されるおとめの数より少ない。
De virginitate 7.8
Ex ipsius igitur orbis terrarum usu non inutilis virginitas existimatur, praesertim cum per virginem salus venerit, orbem fecundatura Romanum. 37. Quod si quis hoc prohibet, prohibeat igitur pudicas uxores degere, quia frequentius possunt parere incontinentes.
PL 16, 275Bしたがって、世界そのものの慣行から見て、おとめの身は無益とは考えられない。とりわけ、おとめを通して救いが来て、ローマ世界を実り豊かにしようとしていたのだから。37. もしこれを禁じる者がいるなら、貞潔な妻たちがそのまま暮らすことをも禁じるがよい。自制のない女たちのほうが、より頻繁に産めるからである。
De virginitate 7.9
Nulla peregrinanti marito fidem servet; ne damnum faciat prolis futurae, et partus frequentioris amittat aetatem. 38. Sed difficilior fit via adolescentibus ad nuptias impetrandas. Quid si forte commodior?
PL 16, 275C旅に出ている夫に対して、いかなる妻も信義を守ってはならないことになる。将来の子孫を損なうことのないように、またより頻繁な出産の年ごろを失わないように。38. だが、若者たちにとって婚姻を得る道がいっそう難しくなる、と言う。もしそれが、かえっていっそう都合のよいことだとしたらどうか。
De virginitate 7.10
Quaero enim cum his aliquem habere tractatum, qui arcendae virginitatis sententiam gerunt. Itaque qui sunt isti, discutere debemus: utrum qui uxores habent, an qui non habent? Si qui habent, timere non debent; uxores enim eorum jam virgines esse non possunt.
PL 16, 275C私は、おとめの身を遠ざけようという意見を持つ者たちと、いささか論じ合いたい。それゆえ、この者たちが何者であるかを吟味せねばならない。妻のある者か、ない者か。妻のある者なら、恐れるにはおよばない。彼らの妻はもはやおとめではありえないからである。
De virginitate 7.11
Si qui non habent, non sibi injuriam faciant, quod ejus tantum nuptias speraverint, quae nuptura non esset. An fortasse patres pro filiarum conjunctione solliciti, moleste ferunt virgines consecrari? Nec hi quod vereantur, habent; si sequantur consilium.
PL 16, 276A妻のない者なら、自分で自分を損なわないがよい。嫁ぐはずのない女との婚姻だけを望んだのだから。それとも、娘たちの縁組を気にかける父親たちが、おとめたちが奉献されることを不快に思うのだろうか。彼らも、助言に従うなら、恐れるべきものを何も持たない。
De virginitate 7.12
Inter paucas suae citius eligentur. 39. Aiunt etiam plerique maturioris aetatis virgines esse velandas. Neque ego abnuo sacerdotalis cautionis esse debere, ut non temere puella veletur. Spectet plane, spectet aetatem sacerdos, sed fidei vel pudoris.
PL 16, 276A少数のおとめの中にあって、自分の娘のほうがいっそう早く選ばれるであろう。39. また多くの者は、おとめたちにはもっと成熟した年齢でヴェールを被せるべきだと言う。少女が軽率にヴェールを被せられてはならないということが、司教の慎重さに属さねばならないことを、私も否定しない。司教は確かに見るがよい、年齢を見るがよい。ただし、信仰あるいは恥じらいの〔年齢〕を。
De virginitate 7.13
Spectet maturitatem verecundiae, examinet gravitatis canitiem, morum senectam, pudicitiae annos, animos castitatis: tum deinde si matris tuta custodia, comitum sobria sedulitas.
PL 16, 276A慎みの成熟を見て、重厚さの白髪、品行の老成、貞潔の歳月、貞潔な心を吟味するがよい。そのうえで、母の守りが確かか、付き添いの者たちの勤勉が節度あるものかを〔見るがよい〕。
De virginitate 7.14
Si haec praesto sunt, non deest virgini longaeva canities: si haec desunt, differatur puella moribus quam annis adolescentior. 40. Non ergo aetas rejicitur florentior, sed animus examinatur. At certe Theclam non senectus, sed virtus probavit.
PL 16, 276Bこれらが備わっているなら、そのおとめには長寿の白髪が欠けていない。これらが欠けているなら、年齢よりも品行のほうが若い少女は、〔奉献を〕延期されるがよい。40. したがって、盛りの年ごろが退けられるのではなく、心が吟味されるのである。確かにテクラを認めさせたのは、老いではなく徳であった。
De virginitate 7.15
Et hinc quid plura contexam, cum omnis aetas habilis Deo, perfecta sit Christo? Denique non virtutem aetatis appendicem dicimus, sed virtutis aetatem.
PL 16, 276Bここからさらに何を織り込む必要があろうか。あらゆる年齢が神に適い、キリストにあって完全でありうるのだから。実に我々は、徳を年齢の付属物とは言わず、徳の年齢と言う。
De virginitate 7.16
Nec mirere in adolescentulis professionem, cum legeris in parvulis passionem; scriptum est enim: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3) .
PL 16, 276B若い者たちの誓願を不思議に思うな。幼い者たちの受難を読んでいるのだから。こう書かれている。「幼子と乳飲み子の口から、汝は賛美を完成させた」(詩篇8:3)。
De virginitate 7.17
An dubitamus si eum usque ad continentiam sequatur adolescentia, quem usque ad mortem confitetur infantia?
PL 16, 276B幼年期が死に至るまで告白する者に、青年期が自制に至るまで従うことを、我々は疑うだろうか。
De virginitate 7.18
Et quasi incredibile putamus, si puellae nubiles Christum sequantur ad regnum, quem etiam pueri sequebantur in deserto; sicut legimus quia saturata sunt de quinque panibus quatuor millia hominum, exceptis inquit, pueris et mulieribus (Matth. XIV, 21) .
PL 16, 276Cまた、嫁ぐ年ごろの少女たちが王国へとキリストに従うことを、あたかも信じがたいことのように考えている。子供たちでさえ荒れ野でキリストに従っていたのに。こう読んでいる。五つのパンから四千人が満腹した、「子供たちと女たちを除いて」と言う(マタイ14:21)〔マタイ14:21は五千人と記す。ここは底本のまま写す〕。
De virginitate 7.19
41. Nolite ergo a Christo arcere infantes; quia et ipsi pro Christi nomine subiere martyrium: Talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14) . Vocat eos Dominus, et tu prohibes? De ipsis enim Dominus ait: Sinite eos venire ad me.
PL 16, 276C41. だから、幼子たちをキリストから遠ざけるな。彼らもキリストの名のために殉教に身を投じたのだから。「天の国は、このような者たちのものである」(マタイ19:14)。主が彼らを呼ぶのに、汝は妨げるのか。実に彼らについて主は言う。「彼らを私のもとに来させよ」。
De virginitate 7.20
Nolite adolescentulas arcere, de quibus scriptum est: Propterea adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 2) . Et induxerunt te in domum matris suae (Cant. VIII, 2) .
PL 16, 277Aおとめたちを遠ざけるな。彼女たちについてこう書かれている。「それゆえ、おとめたちは汝を愛した」(雅歌1:2)。「そして汝を自分の母の家に導き入れた」(雅歌8:2)。
De virginitate 7.21
Nolite postremo a Christi charitate etiam parvulos separare, quem etiam intra matris uterum adhuc positi exsultatione prophetica fatebantur. (Luc. I, 41) .
PL 16, 277A最後に、キリストへの愛から幼子たちさえも引き離すな。まだ母の胎内にあったときですら、預言的な歓喜によって彼を告白していた子らを(ルカ1:41)。