ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De virginitate

Caput XVII 第XVII章

Ambrose of Milan · De virginitate · PL 16, 293A · 15 sectiones

De virginitate 17.1

1

Cavendam jactantiam suadet cum aliis exemplis, tum potissimum apiculae; habere enim animam nostram suos volatus, quibus mundo facta superior, Deo aeternisque virtutibus jungatur.

PL 16, 293A

自慢を避けるべきことを、他の例とともに、とりわけ小さなミツバチの例をもって勧める。我々の魂には固有の飛翔があり、それによって世界の上に出て、神と永遠の徳に結ばれるからである。

De virginitate 17.2

2

Has supra mundum esse docet exemplo Christi, ad cujus atque apostolorum imitationem animam urget. Ne tamen videatur exemplar sublimius, hortatur ut fiat Christi discipula, quo oratione adjuvetur: interim diligentiam adhibeat, ac vitia varia relinquat foris.

PL 16, 293B

この飛翔が世界の上にあることを、キリストの例をもって教え、キリストと使徒たちを倣うよう魂に迫る。しかし、その模範があまりに高すぎると見えないよう、キリストの弟子となるよう勧める。祈りによって助けられるためである。その間、魂は勤勉を用い、さまざまな悪徳を外に残すべきである。

De virginitate 17.3

3

106. Ergo et tu si munera divina superfluere in te et redundare cognoveris, tuam metire virtutem, gratiam Deo redde, contemplationemque corporis, velut navis saburram suscipe; ne te in tantis mundi fluctibus jactantiae alicujus aura circumferat.

PL 16, 293B

106.〔底本は前の段落と同じく 106 と刷る〕それゆえ、あなたも、神の賜物があなたのうちにあふれ出ていることを知ったなら、あなたの徳を測れ。神に感謝を返せ。体についての観想を、船が底荷を積むように受け入れよ。世界の大波の中で、何らかの自慢の風があなたを振り回すことのないようにである。

De virginitate 17.4

4

Apis illa sapiens cum aeris motus suspectos habet, lapillis saepe sublatis, per inania se librat nubila; ne leve alarum remigium praecipitent flabra ventorum. Paulus et Barnabas putaverunt se gravari, cum cernerent adorari (Act. XIV, 12, 13) .

PL 16, 293B

あの賢いミツバチは、空気の動きを疑うとき、しばしば小石を持ち上げ、空虚な雲の中を舞う。風の突風が、軽い翼の櫂を押し倒さないようにである。パウロとバルナバは、人々に崇拝されるのを見たとき、自分たちが重荷を負わされていると思った(使徒言行録14:12, 13)。

De virginitate 17.5

5

Et tu cave, virgo, illius apiculae modo, ne alarum tuarum volatum aura mundi hujus extollat. 107. Habet enim anima volatus suos. Et ideo dictum est: Qui sunt isti, qui sicut nubes volant, et sicut columbae cum pullis suis (Esai. LX, 8) ?

PL 16, 293C

あなたも用心せよ、おとめよ。あの小さなミツバチのように、この世界の風があなたの翼の飛翔を持ち上げないようにである。107. 魂には自分の飛翔があるからである。それゆえ言われた。「雲のように、ハトが雛とともにそうするように飛ぶ、これらの者は誰か」(イザヤ60:8)。

De virginitate 17.6

6

Habet ergo anima spiritales volatus, quae brevi momento totum percurrit orbem; liberae enim sunt cogitationes prudentium: quanto ad altiora et diviniora se subrigunt, tanto magis sine ullo terrenae molis impedimento feruntur.

PL 16, 293C

ゆえに魂は霊的な飛翔を持つ。魂は短い瞬間に全地を走り抜ける。賢い者たちの思いは自由だからである。それらがより高く、より神的なものへと身を起こすほど、地上の重みの妨げなしに運ばれる。

De virginitate 17.7

7

Itaque adhaerens Deo, et imaginis in se referens coelestis effigiem, ubi cursus suos ab equorum perturbatione placidaverit, in illum aethereum purumque locum plausu spiritalium evecta pennarum, despicit omnia quae in hoc mundo sunt: et aeternis intenta virtutibus, supra mundum labitur.

PL 16, 293C

こうして、神に付き従い、自らのうちに天の像の姿を帯びる魂は、馬たちの乱れから自らの走りを静めたなら、あの澄んだ清い天空の場所へ、霊の翼の羽ばたきで運ばれ、この世界にあるすべてを見下ろす。そして永遠の徳に心を向け、世界の上をすべるように進む。

De virginitate 17.8

8

Supra mundum enim justitia est, supra mundum charitas, supra mundum castitas, supra mundum bonitas, supra mundum sapientia: et si in hoc mundo sit, supra mundum tamen est.

PL 16, 293D

世界の上には正義があり、世界の上には愛があり、世界の上には貞潔があり、世界の上には善良さがあり、世界の上には知恵がある。そして、この世界の中にあるとしても、なお世界の上にある。

De virginitate 17.9

9

108. Supra mundum erat justitia, cum omnia regna mundi et universam ejus gloriam diabolus offerret (Matth. IV, 8) . Supra mundum fuit, qui de mundo nihil attigit. Denique ait: Venit hujus mundi princeps, et in me, inquit, inveniet nihil (Joan. XIV, 30) .

PL 16, 294A

108. 正義は世界の上にあった。悪魔が世界のすべての王国とその栄光のすべてを差し出したときにである(マタイ4:8)。世界の何にも手を触れなかった者が、世界の上にいた。実に、彼は言う。「この世界の君が来る。彼は私のうちに何も見いださない」(ヨハネ14:30)。

De virginitate 17.10

10

Discite ergo in hoc mundo supra mundum esse: et si corpus geritis, volitet in vobis ales interior. Supra mundum est ille, qui tollit Deum in corpore suo. 109. Sed Deum imitari non possumus.

PL 16, 294A

それゆえ、この世界にあって、世界の上にいることを学べ。諸君が体をまとっていても、諸君のうちで内なる翼ある者が飛ぶように。自分の体の中に神を担う者は、世界の上にいる。109. しかし、我々は神を倣うことはできない。

De virginitate 17.11

11

Imitemur apostolos, quos mundus odio habuit; quia non erant de hoc mundo (Joan. XV, 19) . Hos imitare, hos sequere. Sed arduum putas humana virtute supra mundum ascendere.

PL 16, 294A

使徒たちを倣おう。世界は彼らを憎んだ。彼らはこの世界のものではなかったからである(ヨハネ15:19)。彼らを倣え、彼らに従え。しかし、あなたは、人の力で世界の上に昇ることは険しいと思う。

De virginitate 17.12

12

Bene asseris; nam et apostoli non quasi consortes, sed quasi discipuli sequendo Dominum, supra mundum esse meruerunt. Et tu esto Christi discipula, Christi aemula: et pro te rogat, qui pro illis rogavit.

PL 16, 294A

あなたの言うことは正しい。実際、使徒たちも、仲間としてではなく弟子として主に従うことによって、世界の上にいるにふさわしい者となった。あなたもキリストの弟子であれ、キリストを競い倣う者であれ。そうすれば、彼らのために祈った者が、あなたのためにも祈る。

De virginitate 17.13

13

Non enim pro apostolis tantum, inquit, rogo; sed pro iis qui credent per sermonem eorum in me; ut omnes unum sint. Unum igitur nos esse vult Dominus, ut supra mundum simus omnes; ut una sit castitas, una voluntas, una bonitas, una gratia.

PL 16, 294B

言う。「私が祈るのは、使徒たちのためだけではない。彼らの言葉を通して私を信じる者たちのためでもある。すべての者が一つとなるためである」。それゆえ、主は我々が一つであることを望む。我々のすべてが世界の上にあるように、貞潔が一つ、意志が一つ、善良さが一つ、恩寵が一つであるようにである。

De virginitate 17.14

14

His enim alitur et augetur animae volatus. 110. Ergo non pigrescamus, sed de terrenis consurgamus; ea est enim natura pennarum, ut agitando se virtutem capiant.

PL 16, 294B

魂の飛翔は、これらによって養われ、増すからである。110. それゆえ、怠けず、地上のものから身を起こそう。翼の本性は、動かすことによって力を得ることだからである。

De virginitate 17.15

15

Eo juvatur volatus, quo anima delectatur, quae si semper Deum sequatur, atque in domo Domini habitare desideret, et ejus delectatione pascatur, ac miraculis virtutum alatur coelestium; foris relinquet invidiam, quae extra chorum est angelorum, foris cupiditates corporis, quae templum Dei maculare non debent. Et ideo quoniam templum Dei sumus, materiales a nobis sollicitudines abdicemus.

PL 16, 294B

魂が喜ぶものによって、飛翔は助けられる。魂がつねに神に従い、主の家に住むことを望み、その喜びによって養われ、天の力の奇跡によって育まれるならば、天使たちの合唱の外にある妬みを外に残し、神の神殿を汚してはならない体の貪欲を外に残すであろう。それゆえ、我々は神の神殿であるのだから、物質的な思い煩いを我々から捨て去ろう。