ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De virginitate

Caput XIII 第XIII章

Ambrose of Milan · De virginitate · PL 16, 285B · 28 sectiones

De virginitate 13.1

1

Discendum nobis esse ab Ecclesia quo pacto Sponsus teneri queat, vinculis scilicet charitatis et suppliciorum beneficio: introducendum etiam eum in interiorem domum, sed virtute prius exornatam.

PL 16, 285B

我々は教会から、花婿をどのようにして捕らえうるかを学ばねばならない。すなわち、愛の絆により、また責め苦の益によってである。また、花婿を内なる家に導き入れねばならないが、その家はあらかじめ徳で飾られていなければならない。

De virginitate 13.2

2

Per quam fenestram manum mittere dicatur Sponsus, et quemadmodum fenestrae virgini sint parandae? Eam quoque januae suae silentii seras apponere debere, quod magno suo malo Eva non fecit.

PL 16, 285C

花婿はどの窓から手を差し入れると言われるのか。また、窓はおとめのためにどのように整えられねばならないのか。おとめはまた、自分の戸口に沈黙のかんぬきを掛けねばならない。エバはそうしなかったために、大きな災いをこうむった。

De virginitate 13.3

3

Tunc mortificationis ac resurrectionis myrrham sudaturam; si modo virgo illa talis fuerit, qualis esse jubetur ab Apostolo: sed Christum inquiri velle, atque odio habere garrulitatem.

PL 16, 285C

そのとき、死に服することと復活のミルラがにじみ出るであろう。ただし、そのおとめが使徒に命じられているとおりの者であるならばである。しかし、キリストは探し求められることを望み、おしゃべりを憎む。

De virginitate 13.4

4

77. Quis igitur te nisi sancta Ecclesia debet docere quemadmodum Christum teneas? immo jam docuit, si quae legis, intelligas: Quam modicum, inquit, fuit, cum transivi ab ipsis, donec inveni quem dilexit anima mea: tenui eum, et non relinquam eum (Cant. III. 4) .

PL 16, 285C

77. 聖なる教会でなくて誰が、どのようにキリストを捕らえるかをあなたに教えるべきであろうか。いや、あなたが読むことを理解するならば、教会はすでに教えている。言う。「私が彼らのもとから過ぎ去ってから、私の魂が愛した者を見いだすまで、いかにわずかの間であったことか。私は彼を捕らえた。もう彼を離さない」(雅歌3:4)。

De virginitate 13.5

5

Quibus igitur Christus tenetur? Non injuriae nexibus, non restium nodis: sed vinculis charitatis, mentis habenis stringitur, et animae tenetur affectu.

PL 16, 285D

では、キリストは何によって捕らえられるのか。不法な縄目によってでも、綱の結び目によってでもない。愛の絆によって、精神の手綱によって縛られ、魂の情によって捕らえられるのである。

De virginitate 13.6

6

Si vis et tu tenere Christum, quaere jugiter, nec poenam metuas; inter supplicia enim frequenter corporis, inter ipsas persecutorum manus Christus melius invenitur. Quam modicum, inquit, fuit, cum transivi ab ipsis.

PL 16, 285D

あなたもキリストを捕らえたいのなら、絶えず探し求めよ。刑罰を恐れるな。というのも、しばしば体の責め苦のさなかにこそ、迫害者たちの手のただ中にこそ、キリストはいっそうよく見いだされるからである。言う。「彼らのもとから過ぎ去って、いかにわずかの間であったことか」。

De virginitate 13.7

7

Exiguo enim spatio, brevique momento cum persecutorum manus evaseris, nec succubueris potestatibus mundi, tibi Christus occurret, nec te diu tentari patietur.

PL 16, 285D

というのも、わずかな時間、短い瞬間のうちに、あなたが迫害者たちの手を逃れ、世界の諸権力に屈しなかったなら、キリストはあなたに出会い、あなたが長く試みられることを許さないからである。

De virginitate 13.8

8

78. Quae sic Christum requirit, quae Christum invenit, potest dicere: Tenui eum, nec relinquam eum; donec introducam eum in domum matris meae, et in cubiculum ejus quae me concepit (Ibid.) .

PL 16, 286A

78. このようにキリストを探し求め、キリストを見いだした女は、こう言うことができる。「私は彼を捕らえた。もう彼を離さない。私の母の家へ、私を身ごもった女の寝室へ、彼を導き入れるまでは」(雅歌3:4)。

De virginitate 13.9

9

Quae est domus matris tuae et cubiculum ejus, nisi internum tuae secretumque naturae? Hanc domum serva, hujus domus mundato penetralia; ut enim immaculata domus fuerit, nec ullius adulterinae conscientiae sordibus inquinata, spiritalis domus in sacerdotium sanctum lapide angulari coagmentata consurgat, et Spiritus sanctus habitet in ea.

PL 16, 286A

あなたの母の家とその寝室とは、あなたの本性の内奥、秘められた所でなくて何であろうか。この家を守れ。この家の奥まった所を清めよ。家が汚れなく、いかなる不貞の良心の汚れにも染まらないならば、霊の家は隅の石で組み合わされ、聖なる祭司職へと立ち上がり、聖なる霊がその中に住むからである。

De virginitate 13.10

10

Quae sic Christum requirit, quae sic Christum obsecrat, non relinquitur ab eo, immo etiam frequenter revisitur; est enim nobiscum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) .

PL 16, 286A

このようにキリストを探し求め、このようにキリストに願う女は、彼に見捨てられず、むしろしばしば再び訪れられる。実に、彼は世の終わりまで我々とともにいる(マタイ28:20)。

De virginitate 13.11

11

79. Ergo Christus repertus est, et tenetur: et repertus est ille qui per fenestram tuam manum misit. Quae est fenestra nostra (Cant. V, 4) , nisi per quam opera Christi videmus, oculus scilicet animi, et mentis obtutus?

PL 16, 286B

79. こうしてキリストは見いだされ、捕らえられている。そして、あなたの窓から手を差し入れたその者が見いだされたのである。我々の窓(雅歌5:4)とは、それを通してキリストの業を見るもの、すなわち心の目、精神の凝視でなくて何であろうか。

De virginitate 13.12

12

Et ideo, virgo, per fenestram tuam Christus introeat, Christus manum suam mittat per fenestram, tibi veniat Verbi, non corporis amor.

PL 16, 286B

それゆえ、おとめよ、あなたの窓からキリストが入るがよい。キリストが窓から手を差し入れるがよい。あなたに来るのが、言葉への愛であって、体への愛でないように。

De virginitate 13.13

13

Si igitur per fenestram tuam manum mittit Dei Verbum, vide quemadmodum fenestras tuas praepares, vide quemadmodum ab omni pulvere delictorum detergere debeas. Nihil tetrum habeat, nihil adulterinum fenestra virginis.

PL 16, 286B

神の言葉があなたの窓から手を差し入れるのなら、窓をどのように整えるかを見よ。あらゆる罪の塵をどのようにぬぐい去らねばならないかを見よ。おとめの窓には、醜いものも、偽りのものも、何もあってはならない。

De virginitate 13.14

14

Procul stibium et caeteras affectati nugas decoris, procul adulterini amoris illecebras. Similis aurium clausura est, quibus non suspendenda onera, non figenda vulnera: sed unus ornatus est, audire quod prosit.

PL 16, 286B

アンチモン〔目のまわりを彩る化粧墨〕も、気取った美しさのその他のつまらぬ飾りも遠ざけよ。偽りの愛の誘惑も遠ざけよ。耳を閉ざすことも同様である。耳には、重荷を垂らしてはならず、傷を穿ってはならない。ただ一つの飾りは、益になることを聞くことである。

De virginitate 13.15

15

80. Januam quoque tuam disce temporibus obserare nocturnis, non facile quisquam patentem reperiat. Sponsus ipse vult clausam esse, cum pulsat. Janua nostra os nostrum est, Christo propemodum soli debet aperiri: nec aperiatur, nisi ante pulsaverit Dei Verbum.

PL 16, 286C

80. あなたの戸口も、夜のあいだは閂を掛けることを学べ。開いたままのそれを、誰も容易に見いださないように。花婿自身、戸を叩くときには、閉ざされていることを望む。我々の戸口とは我々の口であり、ほとんどキリストだけに開かれるべきである。神の言葉が先に戸を叩くのでなければ、開かれてはならない。

De virginitate 13.16

16

Denique ideo scriptum est: Hortus conclusus, soror mea Sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12) ; ne facile aperiat os suum, nec vulgari designet alloquio. Neque enim de ipsis divinis decet, nisi Verbo Dei interpellata, respondeas.

PL 16, 286C

実に、それゆえ書かれている。「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉」(雅歌4:12)。これは、女が自分の口を安易に開かず、ありふれた語りかけで自分を表に出すこともないようにとの意である〔designet の目的語は書かれていない。彼女自身と取った〕。神の言葉に問いかけられたのでなければ、神的なことそのものについてさえ、あなたは答えるべきではない。

De virginitate 13.17

17

Quid tibi cum caeteris? Soli Christo loquere, soli fabulare Christo. Si enim ut mulieres in Ecclesia taceant, scriptum est (I Cor. XIV, 34) , quanto magis non decet patere virginis januam, non decet viduae patere fores!

PL 16, 286C

他の者たちとあなたに何の関わりがあるか。キリストだけに語れ、キリストだけと語り合え。女たちが教会で黙るようにと書かれている(一コリント14:34)のなら、おとめの戸口が開いていることはなおさらふさわしくない。やもめの扉が開いていることもふさわしくない。

De virginitate 13.18

18

Cito insidiator pudoris obrepit, cito verbum excidit, quod revocare desideres. 81. Si Evae clausa fuisset janua, nec Adam deceptus fuisset, nec respondisset interrogata serpenti (Gen. III, 2 et seq.) .

PL 16, 286D

恥じらいを狙う者はすぐに忍び寄り、取り戻したいと願うような言葉はすぐに口から落ちる。81. もしエバの戸口が閉ざされていたなら、アダムは欺かれなかったであろうし、彼女も問われて蛇に答えはしなかったであろう(創世記3:2以下)。

De virginitate 13.19

19

Introivit mors per fenestram (Jerem. IX, 21) , hoc est, per Evae ostium. Ingreditur mors per ostium tuum, si falsum loquaris, si turpiter, si procaciter, postremo si ubi non oportet loquaris.

PL 16, 286D

「死は窓を通って入った」(エレミヤ9:21)。すなわち、エバの戸口を通ってである。あなたが偽りを語るなら、卑しく語るなら、厚かましく語るなら、結局、語るべきでないときに語るなら、死はあなたの戸口を通って入る。

De virginitate 13.20

20

Clausae sint igitur labiorum fores tuorum, et obseratum maneat vocis vestibulum: tunc fortasse reserandum, cum audieris Dei vocem, cum audieris Dei verbum.

PL 16, 287A

それゆえ、あなたの唇の扉は閉ざされ、声の玄関は閂を掛けられたままであるがよい。おそらく開くべきは、あなたが神の声を聞いたとき、神の言葉を聞いたときであろう。

De virginitate 13.21

21

82. Tunc tibi myrrha sudabit (Cant. V, 5) , tunc tibi baptismatis aspirabit gratia; ut ab elementis mundi commoriare cum Christo, et cum Christo resurgas. Quid adhuc, inquit, velut viventes de hoc mundo decernitis?

PL 16, 287A

82. そのとき、あなたにミルラがにじみ出る(雅歌5:5)。そのとき、洗礼の恩寵があなたに吹き込まれる。世界の諸要素からキリストとともに死に、キリストとともによみがえるためである。言う。「なぜ、なおこの世界のことを、生きている者のように判断するのか」。

De virginitate 13.22

22

Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt ad corruptionem ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.) ; corruptela enim abesse debet a castis: itaque carnis et mundi sepelite curam.

PL 16, 287A

「触れるな、手を付けるな、味わうな。これらは、用いることそのもので滅びに至るものである」(コロサイ2:20以下)。実に、腐敗は貞潔な者から遠くあるべきだからである。それゆえ、肉と世界への思い煩いを葬れ。

De virginitate 13.23

23

Qui cum Christo resurrexistis, quae sursum sunt quaerite ubi Christus est (Coloss. III, 1) . Cum Christum quaeritis, Patrem Deum videtis; Christus enim in dextera Dei sedet.

PL 16, 287A

「キリストとともによみがえった汝らは、上にあるものを求めよ。そこにキリストがいる」(コロサイ3:1)。諸君がキリストを求めるとき、父なる神を見る。キリストは神の右に座しているからである。

De virginitate 13.24

24

83. Sed ea quae Christum requirit, non debet esse vulgaris, non debet esse in foro, non in plateis, voce querula, gressu lubrica, facilis auditu, vilis aspectu.

PL 16, 287A

83. しかし、キリストを探し求める女は、ありふれた女であってはならず、広場にも大通りにもいてはならず、声は愚痴っぽく、足取りは危うく、耳には安易で、見かけは卑しい者であってはならない。

De virginitate 13.25

25

Terrenum tibi Apostolus consortium negat, et ultra naturae propemodum terminos alis ad coelum docet spiritalibus evolandum. Quae sursum sunt, inquit, sapite, non quae super terram (Ibid., 2) .

PL 16, 287B

使徒はあなたに地上の交わりを認めず、ほとんど本性の限界を越えて、霊の翼で天へ飛び上がるべきことを教える。言う。「上にあるものを思え。地上にあるものを思うな」(コロサイ3:2)。

De virginitate 13.26

26

Sed quia hoc impossibile erat in hoc corporis velut claustro reclusis; et quia defunctis corporibus, anima fertur ad superiora revolare, alligata dum vivimus quadam nostrae lege naturae, ideo addidit: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Ibid., 3) .

PL 16, 287B

しかし、体というこの囲いのようなものに閉じ込められた者にとって、これは不可能であった。また、体が死んでのちに魂は上方へ飛び戻ると言われるが、我々が生きている間は、我々の本性のある法に縛られている。それゆえ、使徒は付け加えた。「汝らは死んだのであり、汝らの命はキリストとともに神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。

De virginitate 13.27

27

Si abscondita est cum Christo in Deo, non appareat mundo; Christus enim mortuus est mundo, vivit Deo. 84. Vide nunc quemadmodum desiderari amet Christus, confabulationes non amet.

PL 16, 287B

その命がキリストとともに神のうちに隠されているのなら、世界に現れてはならない。キリストは世界に対して死んだのであり、神に対して生きているからである。84. 今、キリストが求められることを愛し、おしゃべりを愛さないことを見よ。

De virginitate 13.28

28

Aperuit ergo virgo illa suas fores Dei Verbo: sed transivit, inquit, et exivit anima mea in verbo ejus (Cant. V, 6) . Exivit a mundo, exivit a saeculo, remansit in Christo. Quaesivi, inquit, eum, et non inveni eum (Ibid.) ; amat enim Christus diu requiri.

PL 16, 287C

それゆえ、あのおとめは自分の扉を神の言葉に開いた。しかし言う。「彼は過ぎ去った。私の魂は彼の言葉に出て行った」(雅歌5:6)。魂は世界から出て、世から出て、キリストのうちにとどまった。言う。「私は彼を求めたが、彼を見いださなかった」(雅歌5:6)。キリストは、長く求められることを愛するからである。