De virginitate 18.1
Quod a poetis animae currus, equi et alae attribuuntur, id petitum a propheta Ezechiele. Hujus quatuor animalium formas quibus quatuor exprimuntur Evangelistae, quatuor etiam cardinalium virtutum figuras esse ostenditur. David etiam de animae alis pulchre dixisse.
PL 16, 294C詩人たちが魂に戦車、馬、翼を帰していることは、預言者エゼキエルから取られたものである。この四つの生き物の姿は四人の福音書記者を表すが、同時に四つの枢要徳の象りでもあることが示される。ダビデもまた魂の翼について美しく語った。
De virginitate 18.2
Accendit ergo nos ad volatum sanctus Antistes, et quae fugienda moneat Icari lapsus, nobis aperit.
PL 16, 294Cこうして聖なる司教は我々を飛翔へと燃え立たせ、何を避けるべきかをイカロスの墜落によって戒めつつ、我々に示す。
De virginitate 18.3
Deinde volandi difficultate proposita, docet si actus nostri sibi consenserint, fore ut videamus Christum in throno, qui nos dirigat: cum vero legatur modo montem solitus ascendere, modo navim; hac ansam nactus, navis ac piscationis Petri mysticam enodat sententiam.
PL 16, 294C次いで、飛ぶことの困難を示したうえで、我々の行いが互いに調和するなら、我々を導くキリストが玉座にいるのを見るようになると教える。さらに、〔キリストが〕ときに山に登り、ときに舟に乗るのが常であったと読まれるので、これを機として、舟とペトロの漁についての奥義の意味を解き明かす。
De virginitate 18.4
111. Ac ne forte philosophica alicui aut poetica usurpasse videamur, ut currus, equos, alas animae diceremus, quae illi magis assumpsere de nostris; domesticis nos usos subsidiis propheticae series lectionis ostendit, quae in hunc modum a sancto Ezechiele scripta est: Et facta est illic super me manus Domini, et vidi, et ecce spiritus surgens veniebat ab Aquilone, et nubes magna erat in eo, et ignis refulgens, et lumen in circuitu ejus sicut lumen electri in medio ignis, et lumen in eo, et in medio sicut similitudo quatuor animalium (Ezech. I, 3 et seq.) .
PL 16, 294D111. 我々が魂に戦車、馬、翼があると言ったのは、哲学者や詩人の言い回しを用いたからだと、誰かに思われることのないように――むしろ彼らのほうが、我々のものから取り入れたのである――、我々が自前の助けを用いたことを、預言書の朗読の連なりが示す。それは聖なるエゼキエルによって次のように書かれている。「そこで、私の上に主の手が臨んだ。私は見た。見よ、霊が北から立ち上って来て、その中に大いなる雲があり、輝く火があり、その周りに光があった。その光は火の中のエレクトロン〔金と銀の合金〕の光のようで、その中に光があり、真ん中には四つの生き物の似姿のようなものがあった」(エゼキエル1:3以下)。
De virginitate 18.5
112. Vides igitur animalia jam quatuor esse descripta. Cujusmodi sint animalia ista debemus advertere: Similitudo, inquit, vultus eorum facies hominis, facies leonis a dextris illis quatuor, et facies vituli a sinistris illis quatuor, et facies aquilae desuper illis quatuor, et alae eorum extensae (Ibid. 10, 11) .
PL 16, 295A112. あなたは、すでに四つの生き物が描かれているのを見る。この生き物たちがどのようなものか、我々は注意せねばならない。彼は言う。「彼らの顔の似姿は、人の顔であった。四つのそれぞれの右側には獅子の顔、四つのそれぞれの左側には子牛の顔、四つのそれぞれの上にはワシの顔があり、その翼は広げられていた」(エゼキエル1:10, 11)。
De virginitate 18.6
113. Hic quoque animam describi accepimus, cujus quatuor animalia, quatuor affectiones sunt: sed non ita, ut illae quas supra descripsimus; adhuc enim illae erudiuntur animae, processumque accipiunt: hic jam perfecta describitur.
PL 16, 295A113. ここでもまた魂が描かれていると我々は解した。その四つの生き物は四つの情動である。ただし、先に我々が描いたものとは同じではない。あちらの魂はなお教えられ、進歩を受けている途上にあるが、ここでは、すでに完成した魂が描かれているからである。
De virginitate 18.7
Denique illae invitantur ad coelum, haec in coelo est cum Dei verbo. Habet autem quatuor affectiones, id est, similitudini hominis, leonis, vituli, et aquilae comparandas. Quas formas pro librorum Evangelicorum proprietate accepimus figuratas.
PL 16, 295B実に、あちらは天へと招かれているが、こちらは神の言葉とともに天にある。この魂は四つの情動をもち、それは人、獅子、子牛、ワシの似姿に比べられる。これらの姿は、福音書それぞれの特質に応じて象られたものと我々は受け取った。
De virginitate 18.8
Et ideo hic quoque in homine rationabilis, in leone impetibilis, in vitulo concupiscibilis, in aquila visibilis per figuras animalium species affectionis expressa est.
PL 16, 295Bそれゆえここでも、人においては理性的なもの、獅子においては激しやすいもの、子牛においては欲望的なもの、ワシにおいては見通すもの、という情動の種が、生き物の象りによって表されたのである〔底本の rationabilis, impetibilis, concupiscibilis, visibilis は魂の四つの部分を形容詞で言う。visibilis はもと「見られうる」の意の語だが、次節の「洞察する部分(ディオラティコン)」に当たるので「見通すもの」と訳した〕。
De virginitate 18.9
114. Nam in omni sapiente viro Prudentes Graeciae esse memoraverunt λογιστικὸν, θυμηθικὸν, ἐπιθυμητικὸν, διορατικὸν: Latini vero prudentiam, fortitudinem, temperantiam, atque justitiam.
PL 16, 295B114. 実に、ギリシアの賢者たちは、すべて賢い人には、理を働かせる部分(ロギスティコン)、気概の部分(テューメーティコン)、欲望の部分(エピテューメーティコン)、洞察する部分(ディオラティコン)があると言い伝えた〔ギリシア語の四語を意味で訳して音写を添えた。第二の語の底本の綴りは崩れているらしく、「気概の部分」を言う語と解した〕。ラテン人は、これを思慮、勇気、節制、そして正義と呼ぶ。
De virginitate 18.10
Prudentia enim rationis humanae est: fortitudo vim quamdam ferocientis virtutis habet, mortisque contemptum: temperantia sacratae vinculo charitatis, mysteriorumque contemplatione coelestium, negligit corporis voluptates: justitia in alto quodam suggestu locata videt, exploratque omnia: quae aliis potius nata quam sibi, non tam suas utilitates quam publica emolumenta rimatur.
PL 16, 295C思慮とは人間の理性に属するものである。勇気は、猛り立つ力のようなものと、死への侮りを備えている。節制は、聖別された愛の絆によって、また天上の奥義の観想によって、体の快楽を顧みない。正義は高い壇の上に据えられて、すべてを見、見極める。それは自分のためよりもむしろ他の者たちのために生まれついたものとして、自分の益よりも公の利益を探る。
De virginitate 18.11
Meritoque anima operata justitiam, formam aquilae accipit, quod terrena defugiens, totaque coelesti sublimis et intenta mysterio, resurrectionis gloriam pretio aequitatis adipiscitur.
PL 16, 295Cそれゆえ、正義を行った魂は、当然のことながらワシの姿を受ける。地上のものを避け、全く高められて天の奥義に心を注いでいるので、公正さを代価として復活の栄光を得るからである。
De virginitate 18.12
Propter quod ad eam dictum est: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5) .
PL 16, 296Aこのゆえに、この魂に向かって言われた。「汝の若さは、ワシのように新しくされる」(詩篇102:5)。
De virginitate 18.13
115. Est ergo et juxta David, alis spiritalibus anima fulta, quam eousque volucrem nobis voluit declarare, ut alibi quoque diceret: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7) .
PL 16, 296A115. ダビデによっても、魂は霊的な翼に支えられたものである。彼は魂を飛ぶ鳥として我々に示そうと欲したので、別の箇所でもこう言ったほどである。「我々の魂は、狩人たちの罠から逃れたスズメのようである」(詩篇123:7)。
De virginitate 18.14
Et alibi: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 2) . Habet igitur alas anima suas, quibus se possit libera levare de terris.
PL 16, 296Aまた別の箇所ではこう言う。「私は主に信頼する。どうして汝らは私の魂に言うのか。『スズメのように山へ移れ』と」(詩篇10:2)。したがって魂は自分の翼をもち、それによって自由に地上から身を持ち上げることができる。
De virginitate 18.15
Alarum autem remigium non materialis compago pennarum, sed continuus ordo bonorum factorum est; qualis ille Dominicus, cui bene dicitur: Et in umbra alarum tuarum sperabo (Psal. LVI, 2).
PL 16, 296A翼の羽ばたきとは、羽が物質として組み合わさったものではなく、善き行いの絶え間ない連なりである。主のそれがそうであり、主に向かって正しく言われる。「私は汝の翼の陰に望みをかける」(詩篇56:2)。
De virginitate 18.16
Non solum enim manus illae Domini affixae cruci in modum volantis extentae, sed etiam facta coelestia, velut umbra refrigerante salutis aeternae, mundi ferventis incendia temperarunt.
PL 16, 296A十字架に付けられ、飛ぶ者のように広げられた主のあの手のみならず、天上の業もまた、永遠の救いの涼を与える陰のように、燃え立つ世界の火を和らげたからである。
De virginitate 18.17
116. Ergo quia volandi nobis data est copia, excitet in se unusquisque gratiam Dei, ac posteriora obliviscens, priora appetens, ad destinata contendat (Phil. III, 13) .
PL 16, 296B116. それゆえ、飛ぶ力が我々に与えられているのだから、各人が自分の内に神の恩寵を奮い起こし、後ろのものを忘れ、前のものを追い求めて、定められたものへ向かって駆けるべきである(フィリピ3:13)。
De virginitate 18.18
Procul a militiae honoribus, procul ab aestibus mundi; ne quod fabulae ferunt, aestu solis cera resoluta Icareos volatus penna relabente destituat.
PL 16, 296B軍務の栄誉から遠ざかれ。世の熱から遠ざかれ。物語の伝えるとおり、太陽の熱で蝋が溶け、羽根が抜け落ちて、イカロスの飛翔が見捨てられることのないようにせよ。
De virginitate 18.19
Nam licet gravitas dictorum absit; poetico tamen sale declarare voluerunt prudentium maturitati tutos esse volatus per saeculum, juvenilem vero levitatem obnoxiam cupiditatibus mundi, refluentibus pennis, et, per oblivia veritatis, meritorum compage resoluta, majore pernicie in terram relabi.
PL 16, 296Bたしかに、その物語に重々しさはない。しかし詩人たちは詩的な機知をもって、こう示そうとしたのである。慎重な者たちの成熟にとって、世を飛ぶ道は安全である。しかし若者の軽薄は世の欲望に陥りやすく、羽根が抜け落ち、真理を忘れて功の組み合わせが解けるために、いっそう大きな破滅のうちに地へ落ちる、と。
De virginitate 18.20
117. Haud facilis volatus omnibus: difficilis etiam discordantibus internis animalibus vitae cursus humanae est. At si sibi actus nostri ordo conveniat, videbit et in nobis propheta rotam illam unam super terram conjunctam animalibus quatuor.
PL 16, 296C117. 飛ぶことは、すべての者にたやすいのではない。内なる生き物たちが調和しないときには、人の生の歩みさえ困難である。しかし、もし我々の行いの秩序が互いに合っていれば、預言者は我々のうちにも、四つの生き物に結ばれて地の上にあるあの一つの車輪を見るであろう。
De virginitate 18.21
Videbit ergo rursus Ezechiel; videt enim adhuc et viget, et vigebit. Videbit, inquam, rotam in medio rotae super terram sine offensione labentem (Ezech. I, 15, 16) .
PL 16, 296Cエゼキエルは再び見るであろう。彼は今もなお見ており、生きており、これからも生きるからである。私は言う、彼は、車輪の中の車輪が、つまずくことなく地の上を滑って行くのを見るであろう(エゼキエル1:15, 16)。
De virginitate 18.22
Rota enim super terram vita est corporis ad animae aptata virtutem, et ad Evangelicum cohaerenti cursu formata praeceptum: rota autem in medio rotae, veluti vita intra vitam; quod sanctorum sibi vita non dissonet, sed qualis fuerit superioris aetatis, talis sit et sequentis: vel quod in hac vita corporis vitae volvatur usus aeternae.
PL 16, 296C地の上の車輪とは、魂の徳に適合させられた体の生活であり、福音の戒めに合わせて、連なる走りによって形づくられたものである。車輪の中の車輪とは、いわば生の内なる生である。それは、聖なる者たちの生が自らと不協和をなさず、前の年代がどのようであったか、後の年代もそのようであるということ、あるいは、この体の生のうちに、永遠の生命の営みが巡っているということである。
De virginitate 18.23
118. Cum ista congruerint, tunc divina vox resultabit, tunc super similitudinem throni similitudo sicut species hominis apparebit (Ezech. I, 26) . Hic homo Verbum est, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14) .
PL 16, 297A118. これらが一致したとき、そのとき神の声が響き返り、そのとき玉座の似姿の上に、「人の姿のような似姿」が現れる(エゼキエル1:26)。この人とは言葉である。「言葉は肉となった」からである(ヨハネ1:14)。
De virginitate 18.24
Hic homo nostrorum est agitator animalium, nostrorum rector est morum, qui pro nostrorum ratione meritorum, aut currum plerumque aut montem ascendit, aut navim: sed navim in qua aut apostoli navigant, aut piscatur Petrus (Luc. V, 3 et seq.); nec enim vilis est navis, quae ducitur in altum (Matth. XVII, 1) , hoc est, ab incredulis separatur.
PL 16, 297Aこの人は我々の生き物たちの御者であり、我々の振る舞いの導き手である。彼は我々の功の道理に応じて、しばしば戦車に乗り、あるいは山に登り、あるいは舟に乗る。ただし舟といっても、使徒たちが航海する舟、あるいはペトロが漁をする舟である(ルカ5:3以下)。深みへ引き出される舟は卑しいものではない(マタイ17:1)〔ミーニュはここにマタイ17:1を刷る。イエスが弟子たちを「高い山に、離れて」連れて行く句で、「高み(altum)へ導かれる」「切り離される」をこの句に重ねていると見られる〕。すなわち、不信の者たちから切り離されるのである。
De virginitate 18.25
Cur enim navis eligitur in qua Christus sedeat, turba doceatur, nisi quia navis Ecclesia est, quae pleno Dominicae crucis velo sancti Spiritus flatu in hoc bene navigat mundo? 119. In hac navi piscatur Petrus: et nunc retibus, nunc hamo piscari jubetur.
PL 16, 297Bなぜ、キリストが座し、群衆が教えられる舟が選ばれるのか。舟が教会だからにほかならない。教会は、主の十字架という満ちた帆をもち、聖なる霊の息によって、この世界をうまく航海している。119. この舟でペトロは漁をする。ときに網で、ときに釣り針で漁をするよう命じられる。
De virginitate 18.26
Grande mysterium! Spiritalis enim videtur esse piscatio, qua doctrinae hamum mittere jubetur in saeculum; ut primum illum martyrem Stephanum de mari elevet, qui censum Christi in interioribus contineret; martyr enim Christi thesaurus Ecclesiae.
PL 16, 297B大いなる奥義である。それは霊的な漁と見えるからである。この漁によって、教えの釣り針を世に投じるよう命じられている。それは、あの最初の殉教者ステファノを海から引き上げるためであり、彼はキリストの財を内に収めていた。キリストの殉教者は教会の宝だからである。
De virginitate 18.27
Martyr igitur ille qui de mari ad coelum primus ascendit, captus a Petro ministrer altaris, non reti, sed hamo levatur; ut rivo sui sanguinis elevaretur ad coelum. Cujus in ore thesaurus erat, cum Christum in confessione loqueretur.
PL 16, 297B海から天へ最初に上ったあの殉教者は、ペトロに捕らえられた祭壇の奉仕者として、網ではなく釣り針で引き上げられた〔底本は ministrer。minister と読む。ミーニュの脚注 b もこの語を minister altaris と引く〕。それは自らの血の流れによって天へ引き上げられるためであった。その口には宝があった。告白のうちにキリストを語ったからである。
De virginitate 18.28
Quis enim thesaurus in nobis est, nisi Dei Verbum? Dei ergo et retibus et hamo piscatur perfectior; ut reti concludat, hamo adurat: sed reti turba concluditur, hamo singularis elegitur.
PL 16, 297C我々のうちにある宝とは、神の言葉のほかに何があろうか。それゆえ、より完全な者は、神の網でも釣り針でも漁をする〔Dei の係りは定かでない。網と釣り針に係ると取った〕。網で囲い込み、釣り針で焼くためである。ただし、網では群衆が囲われ、釣り針では一人が選び出される。
De virginitate 18.29
O si mihi liceret illum hamum vorare, qui adureret os meum, et levi daret salutem vulnere!
PL 16, 297Cああ、あの釣り針を私がのみ込むことが許されるなら。それは私の口を焼き、軽い傷によって救いを与えるであろう。