De virginitate 15.1
Ad quaerendum Deum animam excitat, explicatoque cur ea feminino vocabulo dicatur, monet divinum favorem esse implorandum, ut eadem ab illo gubernetur instar cujusdam currus; illi enim quatuor motus esse tamquam totidem equos, a quibus raptatur: quos docet ratione ac prudentia moderandos.
PL 16, 290A魂を神の探求へと奮い立たせ、なぜ魂が女性名詞で呼ばれるかを説明したのち、魂が一種の戦車のように神に導かれるよう、神の好意を乞い求めねばならないと勧める。魂にとって四つの動きは、いわば同じ数の馬であり、魂はそれらに引きさらわれる。それらは理性と思慮によって制御されねばならないと教える。
De virginitate 15.2
93. Quaere ergo illum, virgo, immo quaeramus omnes; anima enim sexum non habet: sed ideo fortasse femineum nomen accepit, quod eam violentior aestus corporis agit: ipsa autem impetus carnis amore sui molli quadam et blanda ratione demulcet.
PL 16, 290A93. それゆえ、彼を探せ、おとめよ。いや、我々みなで探そう。魂は性を持たないからである。しかし、おそらくそれが女性の名を受けたのは、体のより激しい熱が魂を駆り立てるからである。魂自身は、しかし、自分への愛によって、肉の衝動をある柔らかく優しい理でなだめる。
De virginitate 15.3
94. Ergo orationibus et obsecrationibus Deum invitare debemus ut quasi bonus auster afflare dignetur. Verbique nobis auram coelestis aspiret: quae fructiferas arbores non turbare vento gravi, sed leni spiramine flatuque molli consuevit agitare.
PL 16, 290B94. それゆえ、我々は祈りと願いによって、神がいわば良き南風のように吹き来ることを良しとするよう、神を招かねばならない。また、天の言葉の微風を我々に吹き込むように。その微風は、実をつける木々を重い風で乱すのではなく、穏やかな息吹と柔らかな吹きで揺らすのが常である。
De virginitate 15.4
Unde scriptum est: Posuit me currus Aminadab (Cant. VI, 11) ; eo quod anima nostra dum jungitur corpori, velut quidam equorum frementium currus rectorem sui quaerit aurigam; Aminadab enim pater Naason fuit, sicut in Numeris legimus (Num. I, 7) , qui erat princeps populi Juda: cujus figura refertur ad Christum, qui verus populi princeps animam justi velut currum agitator ascendens, Verbi habenis gubernat; ne violentorum equorum furore in abrupta rapiatur.
PL 16, 290Bそれゆえ書かれている。「アミナダブの戦車が私を置いた」(雅歌6:11)。我々の魂は、体に結びつけられている間、いなないている馬のいわば戦車のように、自らを御する御者を探し求めるからである。アミナダブはナアソンの父であった。ナアソンは、我々が民数記で読むとおり(民数記1:7)、ユダの民の長であった。その象りはキリストに関係づけられる。キリストはまことの民の長であり、正しい者の魂をいわば戦車のように、御者として乗り込み、言葉の手綱で導く。それが荒れ狂う馬の怒りによって断崖へ引きさらわれないようにである。
De virginitate 15.5
95. Sunt enim ejus velut quatuor equi, quatuor affectiones, ira, cupiditas, voluptas, timor.
PL 16, 290B95. 魂にはいわば四頭の馬、四つの情動、すなわち怒り、貪欲、快楽、恐れがある。
De virginitate 15.6
Quibus furentibus cum coeperit agi, nequaquam seipsa cognoscit: corruptibile enim corpus animam gravat, et tamquam irrationabilium animalium currus invitam rapit, volventibus curis velut quodam impetu proruentem, donec memoratae corporis passiones Verbi virtute mitescant.
PL 16, 290Cこれらが荒れ狂うとき、魂がそれらに駆られ始めると、魂は決して自分自身を知らない。朽ちる体が魂を重くし、理性なき動物たちの戦車のように、魂の意に反して引きさらうからである。魂は思い煩いに転がされ、いわば激しい勢いで突き進むが、それは前述の体の情念が言葉の力によって穏やかになるまで続く。
De virginitate 15.7
Haec verbi tamquam boni agitatoris est providentia, ne illi animae quae in se non est morti obnoxia, corpus mortale conjunctum agitationem sui faciat esse difficilem.
PL 16, 290Cこれは、言葉の、いわば良い御者としての配慮である。それ自身においては死に服していないあの魂に、結ばれた死すべき体が、自らを御することを困難にしないようにである。
De virginitate 15.8
96. Primo igitur hos veloces motus corporis domitet, et nexu rationis infrenet: dein caveat ne dispari motu se velut equi implicet, ut bonum aut improbus decoloret, aut tardus impediat, aut turbidus inquietet; fremit enim equus malitiae, seseque jactando currum laedit, gravat jugalem.
PL 16, 290C96. それゆえ、魂はまず、体のこれらの速い動きを馴らし、理性の結びで轡をはめるべきである。次に、馬のように不揃いな動きで自らを絡ませないよう警戒すべきである。善い〔馬〕を邪悪な馬が色褪せさせたり、のろい馬が妨げたり、騒がしい馬が乱したりしないようにである。悪意の馬はいななき、身を投げ出して戦車を傷つけ、くびきを共にする馬を重くするからである。
De virginitate 15.9
Hunc bonus auriga demulcet, et in campum veritatis immittit, fraudis declinat anfractum. Tutus ad superiora cursus est, periculosus ad inferiora descensus.
PL 16, 290Dこの馬を良い御者はなだめ、真理の平野へ解き放ち、欺きの曲がりくねりを避ける。上へ向かう道のりは安全であり、下へ降りる道のりは危険である。
De virginitate 15.10
Inde quasi emeriti qui bene portaverint jugum Verbi, usque ad Domini praesepe ducuntur, in quo non fenum est esca, sed panis qui descendit e coelo.
PL 16, 290Dそこから、いわば務めを果たし終えた者として、言葉のくびきをよく担った者たちが、主の飼い葉桶まで導かれる。そこでは餌は干し草ではなく、天から降るパンである。
De virginitate 15.11
97. Hujus currus rotae sunt, de quibus dixit propheta: Et spiritus vitae erat in rotis (Ezech. I, 20) ; eo quod currus animae teres et rotundus sine ulla offensione volvatur.
PL 16, 290D97. この戦車の車輪については、預言者が言った。「生命の霊が車輪の中にあった」(エゼキエル1:20)。魂の戦車が、少しのつまずきもなく、滑らかに丸く転がるからである。