ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De virginitate

Caput V 第V章

Ambrose of Milan · De virginitate · PL 16, 272A · 7 sectiones

De virginitate 5.1

1

Redit a digressione ad suam defensionem, et sibi objecta non tantum agnoscit, verum etiam ulterius intendit, cupere etiam nupturas ad virginitatis studium revocare sponte professus.

PL 16, 272A

脇道から自らの弁明へ戻り、自分に向けられた非難を認めるだけでなく、さらに進んで、嫁ごうとする女たちをもおとめの身への熱意へ呼び戻したいと、自ら進んで表明する。

De virginitate 5.2

2

24. Et vere Deus noster factus est nobis, ex quo passus est Christus; quando, ut alia omittam, pro integritate servanda mori virgines sunt paratae. Nihil de causa, nihil de persona loquor; ubi enim Domini gratia, ibi debet esse pax Domini.

PL 16, 272A

24. まことに、キリストが苦しみを受けてこのかた、神は我々にとって我々の神となった。ほかのことは措くとしても、おとめたちは無傷の身を守るために死ぬ覚悟でいるのだ。私は件そのもの〔causa。著者が非難を受けている件を言う〕についても人についても何も語らない。主の恩寵のあるところには、主の平和がなければならないからである。

De virginitate 5.3

3

Nec quemquam publice arguo, sed me ipsum defensatum venio. Accusati enim sumus, et nisi fallor, accusatores nostri plerique de vobis sunt. Horum ego affectus redarguere malo, quam personas prodere. Criminis autem invidia haec est, quia suadeo castitatem.

PL 16, 272B

私は誰をも公に非難せず、自分自身を弁護するために来たのである。我々は告発されており、間違いでなければ、我々を告発する者の多くは諸君のなかにいる。私は、彼らの人物を暴くよりも、その心情を論駁したい。この罪状に向けられる憎しみとは、私が貞潔を勧めるということである。

De virginitate 5.4

4

Qui hoc non libenter accipit, ipse se prodit. 25. Virginitatem, inquit, doces, et persuades plurimis. Utinam convincerer, utinam tanti criminis probaretur effectus! Non vererer invidiam, si efficaciam recognoscerem.

PL 16, 272B

これを喜んで受け取らない者は、自ら正体を明かす。25. 「あなたはおとめの身を教え、多くの者を説き伏せている」と人は言う。私が有罪とされればよいのに。これほどの罪の成果が証明されればよいのに。その効き目を認められるのなら、私は憎しみを恐れない。

De virginitate 5.5

5

Atque utinam me exemplis potius argueretis, quam sermonibus caederetis! Sed vereor ne praevaricatores mihi apposuisse videar, qui me alienis commendent laudibus. 26. Initiatas, inquit, sacris mysteriis, et consecratas integritati puellas nubere prohibes.

PL 16, 272B

そして諸君が、言葉で私を打つよりも、むしろ実例で私を責めてくれればよいのに。だが私は、他人の称賛で私を推す背反者たち〔訴訟で相手方と通じる者の意か〕を、自分のそばにあてがったように見られはしまいかと恐れる。26. 「聖なる奥義に入信し、無傷の身に奉献された少女たちが嫁ぐのを、あなたは禁じている」と人は言う。

De virginitate 5.6

6

Utinam possem revocare nupturas! utinam possem flammeum nuptiale pio integritatis mutare velamine! An indignum videtur, ut sacratae virgines a sacrosanctis altaribus non abducantur ad nuptias? Et quibus licet sponsum eligere, non licet Deum praeferre?

PL 16, 272C

嫁ごうとする女たちを呼び戻せたなら。花嫁のヴェールを、無傷の身の敬虔なヴェールに替えられたなら。献げられたおとめたちが、至聖なる祭壇から連れ去られて婚礼へ向かうことがないのは、けしからぬことと見えるのか。花婿を選ぶことが許される者に、神を優先することは許されないのか。

De virginitate 5.7

7

In me ergo facti conditio mutatur, ut pro opprobrio mihi cedat, quod semper spectavit ad gratiam sacerdotum, jacere semina integritatis, et virginitatis studia provocare.

PL 16, 272C

ゆえに私においては、事の条件が変えられる。司教たちの誉れとして常に目指されてきたこと、すなわち、無傷の身の種を蒔き、おとめの身への熱意を呼び起こすことが、私には恥辱として返ってくるというのか。