Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio 47.0.1
Mementote facti memorandi Theodosii et memorabilis viri Ambrosii, et quia excessit ut homo Theodosius, corripuit eum ut verus sacerdos Ambrosius, et recepit patienter atque humiliter per illum divinam correctionem Theodosius . . . . Felix ille imperator qui suo tempore talem habuit sacerdotem . . . . Et felix sacerdos Dei Ambrosius, qui in tempore fuit talis imperatoris; scriptum est enim: Beatus qui enarrat justitiam auri audienti (Eccl. XXV) . Felices quoque ambo et sacerdos et imperator, quia ne ira Dei pro excessu descenderet super imperatorem, habuit suo tempore sacerdotem de quo non questus est Dominus quod de nobis modo queritur dicens: Quaesivi unum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me, ne dissiparem eam, et non inveni (Ezech. XXII) .
PL 14, 119A記憶に値するテオドシウスの行いと、記憶に値する人アンブロシウスを思い起こせ。テオドシウスは人として過ちを犯し、アンブロシウスは真の司教として彼を叱責し、テオドシウスは彼を通して神の矯正を、忍耐と謙遜をもって受け入れた……。自分の時代にこのような司教をもったあの皇帝は幸いである……。そしてこのような皇帝の時代にあった神の司教アンブロシウスもまた幸いである。こう書かれているからである。「正義を聞く耳に語る者は幸いである」(集会の書25)〔底本は Eccl.。引用は集会の書の言葉なので集会の書と取った〕。司教も皇帝も、ともに幸いである。過ちのゆえに神の怒りが皇帝の上に下ることがないよう、彼は自分の時代に、主が今、我々について嘆くようには嘆かなかった司教をもったのである。主は言う。「私は、垣を築き、私に対して立ちはだかって、私がその地を散らさぬようにする者を一人捜したが、見いださなかった」(エゼキエル22)。