諸家4–15世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio

Testimonium XVI 第XVI項

Various authors · Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio · PL 14, 115B · 1 sectio

Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio 16.0.1

1

Ipsum Ambrosium felicem quemdam hominem secundum saeculum opinabar, quem sic tantae potestates honorarent: coelibatus autem ejus mihi laboriosus videbatur. Quid autem ille spei gereret, et adversus ipsius excellentiae tentamenta quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis, et occultum os ejus quod erat in corde ejus quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret, nec conjicere noveram, nec expertus eram. Et infra hoc eodem capite. Sed certe nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo tuo, pectore illius . . . Et eum quidem in populo verbum veritatis recte tractantem omni die dominico audiebam; et magis magisque mihi confirmabatur omnes versutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri adversus divinos libros innectebant, posse dissolvi.

PL 14, 115B

私はアンブロシウス自身を、世俗の観点からは幸福な人だと思っていた。これほどの権力者たちが彼を敬っていたからである。ただ、彼の独身は私には骨の折れるものに見えた。彼がどんな希望を抱いているのか、その高い地位の誘惑に対してどんな戦いをしているのか、逆境にあってどんな慰めを持つのか、また彼の心の中にある隠れた口が、汝のパンからどれほど味わい深い喜びを反芻しているのか、私は推し量ることもできず、経験したこともなかった。(同じ章のこのあとに言う。)しかし、汝のあのように聖なる託宣である彼の胸に、私が望むことを尋ねる機会は、確かに与えられなかった……そして彼が、民のなかで真理の言葉を正しく説き明かすのを、私は毎主日に聞いていた。また、あの我々を欺く者たちが神の書に向けて結んでいた、ずる賢い中傷のあらゆる結び目は、解きうるのだと、ますます私には確かになっていった。