諸家4–15世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio

Testimonium XXVII 第XXVII項

Various authors · Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio · PL 14, 116D · 1 sectio

Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio 27.0.1

1

Quod indicasti jam de humilitatis nostrae nomine apud Mediolanum te didicisse, cum illic initiareris, fateor curiosius me velle condiscere, ut omni parte te noverim, quo magis gratuler, si a suspiciendo mihi patre nostro Ambrosio, vel ad fidem invitatus es, vel ad sacedotium consecratus, ut eumdem ambo videamur habere auctorem. Nam ego etsi a Delphino Burdigalae baptizatus, a Lampio apud Barcilonem in Hispania per vim inflammatae subito plebis sacratus sim; tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem innutritus sum, et nunc in sacerdotii ordine confoveor. Denique suo me clero vindicare voluit, ut etsi diversis locis degam, ipsius presbyter censear.

PL 14, 116D

あなたが、我々の卑小さの名についてはすでにミラノで、そこで入信されたときに知ったと知らせてくれたことに関して、私は、あなたをあらゆる点で知るために、さらに詳しく知りたいと願うことを告白する。我々の尊ぶべき父アンブロシウスによって、あなたが信仰へ招かれたか、あるいは司祭職〔底本は sacedotium。sacerdotium と読む〕へ聖別されたのなら、私はいっそう喜ぶ。そうなれば二人とも同じ導き手をもつと見えるからである。私自身は、ボルドーでデルフィヌスから洗礼を受け、ヒスパニアのバルセロナで、突然燃え上がった民の力ずくによって、ランピウスから聖別された身ではあるが、それでもつねにアンブロシウスの愛によって信仰に育てられ、いまは司祭職の位において彼に庇護されている。ついに彼は、私が異なる土地に住んでいても、彼自身の司祭と数えられるよう、私を自分の聖職者団に属する者として求めようとした。