諸家4–15世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio

Testimonium XXX 第XXX項

Various authors · Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio · PL 14, 117A · 1 sectio

Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio 30.0.1

1

Arianis autem seditionem moventibus Ambrosius qui urbi praefectus esset, sedandi tumultus causa supervenit. Quem cum eorum qui aliter sentiunt, turba aspexisset, et fidelium clamorem repulisset, episcopum eum renuntiavit. Quin et divina conveniens synodus, ipso inspectante imperatore, eum comprehendens sacro baptismate initiavit. Electo autem jam eo hujusmodi hymnum Deo imperator coram omnibus cecinit: Gratia tibi, Domine omnipotens et Servator noster, quod cui ego viro corpora, tu animas commiseris; meumque de eo judicium justum esse declaraveris.

PL 14, 117A

アレイオス派が騒動を起こすと、都市の長官であったアンブロシウスが、騒ぎを鎮めるために駆けつけた。異なる考えの者たちの群衆は、彼を見ると、信者たちの叫びを退けて〔この句の文意は定かでない。テオドレトスの伝える話では両派がこぞってアンブロシウスを求めたとされるが、本文のとおり訳した〕、彼を司教と宣した。さらに、神聖な会議が集まり、皇帝自らが見守るなか、彼を捕らえて聖なる洗礼によって入信させた。彼が選ばれたのちに、皇帝は皆の前で、このような賛歌を神に歌った。「汝に感謝する、全能の主、我々の救い主よ。私が体を委ねた人に、汝が魂を委ねたこと、またその人についての私の判断が正しいと汝が明らかにしたことを。」