諸家4–15世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio

Testimonium XLVI 第XLVI項

Various authors · Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio · PL 14, 118C · 1 sectio

Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio 46.0.1

1

Sed et beatissimum Ambrosium ex catechumeno, divino oraculo ad episcopatum promotum, nihil est quod exempli causa proferas (etenim ibi satis est divina, non humana jussio), cujus adhuc infantis in cunis jacentis examen apum repente advolans vultum obsedit, atque os, ingredientibus aliis, aliis egredientibus, implevit. Quod pater cum videret: Si vixerit, praesagus inquit, infans, magnus erit. Qui postea adultus Mediolanum perrexit tunc episcopo destitutum. Cum autem populus ad electionem pastoris convenisset, ecce tibi infans quispiam Ambrosium episcopum proclamavit. Populus vocem non sine numine missam arripuit; simulque ut virum raperet, irruit. Subducebat ille se, et omni ratione latebras quaerebat; tametsi latere non potuit, populo illum toto cum clero simul deligente. Ergo ex catechumeno per singulos gradus ecclesiasticos progressus, octavo demum die, tota catholica consentiente Ecclesia, divino jam oraculo designatus, episcopus est consecratus. Leguntur plane similia in ejusdem Pontificis epist. V, ad Michaelem imp., pag. 280, ubi subditur: Ecclesiasticarum regularum normam toto vitae suae tempore custodivit, omnes haereses debellans, Verbi Dei zelo succinctus. Adi etiam epist. VI, ad Photium, pag. 284, ubi haec ipsa fusius adhuc pertractat idem Nicolaus, Ambrosiumque nostrum clarissimam et splendidissimam lucernam Ecclesiae vocat.

PL 14, 118C

さらに、いとも至福のアンブロシウスが洗礼志願者から神の託宣によって司教職へ進められたことも、あなたが例として持ち出す理由は何も無い(実際そこでは、人間の命令ではなく神の命令で足りたのである)。彼がまだ揺りかごに横たわる幼子であったとき、蜜蜂の群れが突然飛んできて、その顔にとまり、ある蜂が入り、ある蜂が出て、口を満たした。父はこれを見て、「この子が生きるなら」と予感して言った、「偉大な者となるだろう」と。のち彼は成人して、そのとき司教を欠いていたミラノへ赴いた。民が牧者を選ぶために集まったとき、見よ、ある幼子がアンブロシウスを司教と叫んだ。民は、神意なしに発せられたのではないその声をつかみ、同時に、この人を奪い取ろうと押し寄せた。彼は身を引き、あらゆる手を尽くして隠れ場を探した。しかし隠れることはできなかった。民が聖職者たちとともにこぞって彼を選んだからである。こうして、洗礼志願者から教会の諸段階を一つずつ進み、ついに八日目に、公同の教会全体が同意するなか、すでに神の託宣によって指名されていた彼は、司教に叙階された。(同じ教皇の書簡5、皇帝ミカエル宛て、280頁にも明らかに似た記述が読まれる。そこにはこう付け加えられている。「彼は生涯のすべての時期にわたって、教会の規則の規範を守り、神の言葉への熱意を身にまとい、あらゆる異端を征服した。」書簡6、フォティオス宛て、284頁も見よ。そこで同じニコラウスは、これと同じことをなおいっそう詳しく述べ尽くし、我々のアンブロシウスを教会のいとも明るく輝くともしびと呼んでいる。)