Selecta veterum testimonia de S. Ambrosio 22.0.1
Quae si approbas tene mecum sancti Ambrosii sententiam, jam non ejus auctoritate, sed ipsa veritate firmatam. Neque enim mihi propterea placet, quia per illius os potissimum me Dominus ab errore liberavit, et per illius ministerium gratiam mihi baptismi indulsit, tamquam plantatori et rigatori meo nimium faveam: sed quia de hac re et ipse hoc dixit, quod pie cogitanti et recte intelligenti loquitur etiam ille, qui incrementum dat, Deus.
PL 14, 116Aこれらをあなたが是認するなら、聖アンブロシウスの見解を私とともに堅持せよ。それはもはや彼の権威によってではなく、真理そのものによって確かにされている。私がこれを好むのは、主がとりわけ彼の口を通して私を誤りから解き放ち、彼の務めを通して洗礼の恩寵を私に与えたからではない。あたかも私の植える者、水を注ぐ者に、度を越して肩入れしているかのように、そう言うのではない。そうではなく、この件について彼自身がこう語ったからであり、敬虔に考え正しく理解する者には、成長を与える神もまた語っているのである。