Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1Ad Nationes

Caput VIII 第VIII章

Tertullian · Ad Nationes · PL 1, 595C · 12 sectiones

Ad Nationes 2.8.1

1

Superest gentile illud genus inter populos deorum, quos libidine sumptos, non pro notitia veritatis, docet privata notitia. Deum ergo existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum.

PL 1, 595C

残るは、諸々の民の間に見出される、あの民族の類の神々である。それらが恣意によって取り上げられたものであって、真理の認識によるものでないことは、それぞれの民に固有の認識そのものが教えている。それゆえ私は、神とはいたるところで知られ、いたるところに現在し、いたるところを支配し、すべての者から礼拝されるべきであり、すべての者がその恩恵にあずかるよう努めるべき方であると考える。

Ad Nationes 2.8.2

2

At enim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant probationi verae divinitatis, quanto magis isti, quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? Nam quae idonea auctoritas praecucurrit ejusmodi theologiae, quam etiam fama destituit?

PL 1, 595C

だが、全世界がこぞって崇拝するあの神々でさえ、真の神性の証明から漏れ落ちるのであれば、その土地の住民自身すら知らないこれらの神々においては、なおのことそうではないか。実に、このような神学に先立って、いかなる相応しい権威があったというのか。風評でさえこれを見捨てているというのに。

Ad Nationes 2.8.3

3

Quanti sunt, qui norint visu vel auditu Atagartin Syrorum, Coelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusaren Arabum, Belenum Noricum, vel, quos Varro ponit, Casiniensium Delventinum, Narniensium Visidianum, Atheniensium Numentinum, Aesculanorum Anchariam, et quam praevenerim, Volsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat?

PL 1, 596A

誰が、シリア人のアタルガティス、アフリカ人のカエレスティス、マウリ人のワルスティナ、アラビア人のオボダスとドゥサレス、ノリクム人のベレヌスを、あるいはワッロが挙げる、カシヌム人のデルウェンティヌス、ナルニア人のウィシディアヌス、アテナイ人のヌメンティヌス、アエスクルム人のアンカリア、そして私が先に触れておいたウォルシニイ人のノルティアを、目にし、あるいは耳にして知っているだろうか。これらの神名の品位たるや、人間の家名と何ら異なるところがない。

Ad Nationes 2.8.4

4

Satis rideo etiam deos decuriones cujusque municipii, quibus honor intra muros suos determinatur. Haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit, Aegyptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias privatas colunt, p.... crocodilos et anguem suum.

PL 1, 596A

私はまた、それぞれの自治都市の参事会員さながらの神々をも大いに笑う。彼らの誉れは自分たちの城壁の内側に限定されているのである。神々を勝手に採用するこの自由がどこまで進んだかは、エジプト人の迷信が教えている。彼らは自分たち固有の獣までも崇拝している——……鰐や自分たちの蛇である。

Ad Nationes 2.8.5

5

Parum est si etiam hominem consecrarunt. Illum dico, quem non jam Aegyptus aut Graecia, verum totus orbis...... Afri jurant; de cujus statu quid conjici potest apud nostras litteras ut verisimile videtur positum est.

PL 1, 596B

彼らが人間までも神格化したとしても、それだけでは物足りない。私が言うのは、もはやエジプトやギリシアだけではなく、全世界が……、アフリカ人たちがそれにかけて誓うあの者のことである。その素性について推測しうることは、我々の文書のうちに、真実らしく思われる形で記されている。

Ad Nationes 2.8.6

6

Nam Serapis iste quidam olim Joseph...... fuit de genere sanctorum, junior inter caeteros fratres, sed excelsior......... ab iisdem fratribus per livorem venum in Aegyptum datus, saeviebat in familia regis Aegyptorum Pharao, a regina minus pudica desideratus, sed quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus, a rege in carcerem datur.

PL 1, 596B

というのも、あのセラピスなるものは、かつてヨセフ……であった。聖徒たちの家系に属し、他の兄弟たちの中では年若く、しかしより優れた……者であった。その同じ兄弟たちによって妬みゆえにエジプトへ売り渡され、エジプト人の王ファラオの家で〔仕えて〕いたが、貞淑ならざる王妃に懸想され、それに応じなかったために、逆にその王妃から訴えられ、王によって牢獄に投じられた。

Ad Nationes 2.8.7

7

Illic somnia quibusdam non perperam interpretatus, vim spiritus sui ostendit. Interea rex quoque somnia terribilia quaedam illi, detractis quos convocaverat, voluit exponere.

PL 1, 596B

そこで彼は、ある人々の夢を誤らず解釈し、自らの霊の力を示した。その間、王もまた、呼び集めていた者たちを退けたうえで、いくつかの恐ろしい夢を彼に語り聞かせようとした。

Ad Nationes 2.8.8

8

Joseph expedimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit: illos boves septem opimissimos, defluentes, totidem annorum ubertatem significare; posteriores aeque septem ineptos, subsequentium septem annorum inopiam.

PL 1, 596C

ヨセフは牢獄から解き放たれて教え、王に夢を解き明かした。すなわち、〔川から〕流れ出てくる、この上なく肥えたあの七頭の牛は同じ数の年の豊作を意味し、それに続く同じく七頭のやせ細った牛は、その後に続く七年間の欠乏を意味する、と。

Ad Nationes 2.8.9

9

Praedicare itaque saepe de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore, credidit rex; exitus rerum et prudêntem et sanctum semper necessarium probavit. Itaque Pharao universae Aegypto et frumentandae et exinde curandae eum praefecit.

PL 1, 596C

そこでヨセフは、来るべき飢饉に備えて、先の豊作から蓄えを取り分けておくようしばしば予め告げ、王はそれを信じた。事の成り行きは、彼が知恵ある者、聖なる者として常に必要であることを証明した。かくしてファラオは、彼をエジプト全土の穀物調達とそれに続く管理の任に就けた。

Ad Nationes 2.8.10

10

Hunc Serapidem ex suggestu ] , quo caput ejus ornatum, vocaverunt, cujus suggestus modialis figura frumentationis memoriam obsignat, et curam frugum super caput ejus fuisse, ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet.

PL 1, 596C

彼らはこの者を、その頭を飾っていた台座にちなんでセラピスと名づけた。その台座は枡(モディウス)の形をしており、穀物調達の記憶を刻んでいる。そして、穂そのものによって周囲が飾られていることから、彼の頭の上に穀物への配慮があったことが窺える。

Ad Nationes 2.8.11

11

Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera ejus dicaverunt, quod sub manu ejus compressatur Aegyptiorum, et Fariam adjungunt, quam filiam regis Pharao derivatio nominis esse demonstrat; nam et tunc Pharao, inter caetera honorum et remunerationum, filiam quoque in matrimonium ei dederat.

PL 1, 597A

それゆえ、冥界に属すると見なされる犬をも、彼の右手のもとに捧げた。それは、エジプト人が彼の手のもとで統御されていたからである。そして彼らはファリアをも彼に配した。この名の由来が示すところによれば、彼女はファラオ王の娘である。実にその折、ファラオは、その他の栄誉と褒賞の中でも、娘をも彼の妻として与えていたのである。

Ad Nationes 2.8.12

12

Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae conditionisque suae potius argumenta videri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis dejecta, sane et gula et spurcitia...... etiam servi ipsa.

PL 1, 597A

しかし、彼らは獣も人間も崇拝することを引き受けていたので、二つの顔を一つにまとめてアヌビスとした。そこにはむしろ、この喧嘩好きな民族が自らの本性と境遇の証拠を奉献したのだと見ることもできよう——自分たちの王たちには逆らい、外部の者たちの前では卑屈であり、実に大食と汚らわしさにおいても……奴隷たち自身も……