Ad Nationes 2.4.1
Aiunt quidam propterea deos fuisse appellatos, quod θεειν et σειεσθαι, procurrere ac motari interpretatio est. Sane vocabulum istud non est alicujus majestatis; a cursu enim et motu, non ab divinitatis denominatione formatum est.
PL 1, 590Dある者たちは、神々がそう呼ばれたのは、テエイン(走り進む)とセイエスタイ(動かされる)がその語義だからだと言う。実に、この語には何ら威厳あるものはない。神性からの命名ではなく、走ることと動くことから形づくられたものだからである。
Ad Nationes 2.4.2
Sed cum etiam ille unus Deus quem colimus, θεος cognominetur, nec tamen aut motus ullus aut cursus ejus appareat, quia nec visibilis cuiquam sit, palam est, ut vocabulum istud....... sumptum propriumque, quia se nativum, divinitatis inventum........ interpretationis ejus astutia, verisimilius est non a cursu et motu θεους dictos, sed de appellatione veri dei mutuatum, uti quos aeque deos excudissetis, θεους cognominaretis.
PL 1, 590Dしかし、我々が礼拝するかの唯一の神もまた『テオス』と呼ばれているのに、その神にはいかなる動きも走ることも現れない。誰の目にも見えるものではないからである。それゆえ明らかなのは、この語が……取り入れられたものであり、固有のものである、ということである。それが生得のものであり、神性そのものの発見物である……。……その解釈の巧妙さ……。むしろこう見るほうがありそうなことである。すなわち、〔神々が〕テオスと呼ばれたのは、走ることと動くことに由来するのではなく、真の神の呼び名から借用されたのであって、諸君は自分たちが等しくこしらえた神々をも、それゆえテオスと呼んだのだ、と。
Ad Nationes 2.4.3
Denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam universos deos vestros, in quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, θεους communiter appelletis.
PL 1, 591A実に、それがそうであることの証明は十分にある。というのも、諸君は、いかなる走ることや動くことの働きも示されていない諸君のあらゆる神々をも、一様に『テオス』と呼んでいるからである。
Ad Nationes 2.4.4
Itaque si aeque θεους aeque immobiles, disceditur vocabuli interpretatione pariter et divinitatis opinione, quae a cursu et motu modulata rescinditur.
PL 1, 591Aそれゆえ、もし〔神々が〕等しくテオスであり、等しく不動であるならば、語の解釈からも、それと同時に神性についての臆説からも離れることになる。走ることと動くことに合わせて形作られたその臆説は、切り捨てられるのである。
Ad Nationes 2.4.5
Quod si nomen istud proprium divinitatis et simplex, nec interpretatorium in illo deo reprehensum, in caetera, quae deos vultis, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut jure consistat collegium nominis communione substantiae.
PL 1, 591Aもしこの名が、かの神においては神性に固有の単純な名であって、語源的な説明を咎められることがないのだとすれば、諸君が神と見なそうとするその他の者たちについても、彼らの間に性質の共有があることを示すがよい。そうすれば、名の連合が実体の共通性によって正当に成り立つことになろう。
Ad Nationes 2.4.6
Porro θεος ille jam hoc solo, quod non sit in promptu, vacat a comparatione eorum, quae in promptu sunt et visui et sensui; sed sensui satis, quod est testimonii ad diversitatem occulti et manifesti renuntiatio; si elementa palam proposita omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte, quam non vidisti, quae vides, congredi?
PL 1, 591Aしかも、かのテオスは、まさにこの一点、すなわち目の前に現れていないというその一点だけで、目にも感覚にも現れているものとの比較を免れている。しかし感覚にとってはこれで十分である。すなわち、隠れたものと明らかなものとの違いについての証言の宣告があるからである。もし元素がすべての人にあまねく差し出されており、これに対して神がいかなる人にも差し出されていないのだとすれば、お前は見ていないその側から、見ているものへと、いかにして進み出て相まみえることができようか。
Ad Nationes 2.4.7
Cum ergo non habes conjungere sensu.... ratione, quid vocabulo conjungis, ut conjungas etiam potestate? Ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a Deo separat, vel eum per illam, tanquam mel per favos transisse dicit. Itaque materia et Deus duo vocabula, duae res.
PL 1, 591Bそれゆえ、お前が感覚によって結びつけることができない以上——……理によっても〔結びつけることができない以上〕——いったい何をお前は語によって結びつけているのか。それによって権力においても結びつけようとして。見よ、ゼノンもまた、世界の質料を神から分けており、あるいは神がその質料を、蜜が蜂の巣を通り抜けるように通り抜けた、と言っている。それゆえ、質料と神とは二つの語であり、二つの事物なのである。
Ad Nationes 2.4.8
Pro discrimine vocabulorum etiam res separantur, etiam materiae conditio vocabulum sequitur. Quod si materia non est, quia sic et appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia, id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore alig.... esse non possint?
PL 1, 591B語の区別に応じて、事物もまた分けられる。質料の在り方もまた、その語に従う。もし呼び名がそう定めるがゆえに、質料が神ではないのだとすれば、質料のうちにあるもの、すなわち元素が、いかにして神と見なされえようか。肢体が肉体から……ありえないのに。
Ad Nationes 2.4.9
Sed quid ego cum argumentationibus physiologicis? S..... ascendere debuit de statu mundi, non incerta descen........ lo platonica forma quadratum eum angulatumque com....... do circino rotunda ita collegit, quod sine capite solum credi laborat.
PL 1, 591Cしかし、私が自然学の論証などに関わって何になろうか。……世界の状態から昇るべきであった……不確かな……下る……プラトンふうの形において、それを四角く角ばったものと……コンパスで円きものを集めた。それは、頭を持たぬまま信じられるのに苦労するものである。
Ad Nationes 2.4.10
Sed Epicurus, qui dixerat, quae super nos, nihil ad nos, cum et ipse coelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in coelis agebatur.
PL 1, 591Cしかし、我々の上にあるものは我々には関わりがないと言っていたエピクロスでさえ、自ら天を仰ぎ見たいと望んだとき、太陽の円盤を一フィートほどのものと見て取った。そのころはまだ、なるほど天においてさえ質素さが行われていたのであろう。
Ad Nationes 2.4.11
Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit, ita illum orbem majorem peripatetici denotaverunt. Oro vos, quid sapit conjecturarum libido? Quid probat tanta praesumptione asseverationis otium affectatae morositatis eloquii artificio adornatum?
PL 1, 591Cついには、虚栄が進むにつれて、太陽もまたその輝きを広げていった。こうしてペリパトス派の人々は、あの円盤をより大きなものとして示した。私は諸君に問いたい。推測という欲望はいったい何を悟っているのか。これほどの思い込みの断言によって、わざとらしい気難しさの暇な業を、雄弁の技巧で飾り立てたものが、いったい何を証明するというのか。
Ad Nationes 2.4.12
Merito ergo Milesius Thales dum totum coelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit...... r, multum irrisus Aegyptio illi: In terra, inquit, nihil perspiciebas, coelum tibi speculandum existimas?
PL 1, 592Aそれゆえ当然にも、ミレトスのタレスは、天のすべてを調べ、目でさまよい歩いている間に、井戸に落ちた。……大いにあのエジプト人に嘲られて、彼はこう言われた。『お前は地上にあるものすら何一つ見通せなかったのに、天を観測できると思っているのか』と。
Ad Nationes 2.4.13
Itaque casus ejus per figuram...... s notat, scilicet eos qui stupidam exerceant curiositatem..... naturae, quam prius in artificem ejus et praesidem, in vacuum..... n dum habituros.
PL 1, 592Aしたがって、彼の転落は、比喩によって……を示している。すなわち、愚かな好奇心を働かせる者たち……自然について、まずその造り主であり司る方についてよりも……空しいことに……ことになる者たちを。