Ad Nationes 2.5.1
Quin ergo ad humaniorem aliquanto... imur opinionem, quae de communi omnium sensu et simplici cog.... deducta videatur?
PL 1, 592Aさればなぜ我々は、万人に共通の感覚と単純な認識……から導かれたと見える、幾分か……人間的な世論の方へ進まないのか。
Ad Nationes 2.5.2
Nam et Varro meminit ejus, creditam praeterea dicens elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni, ali, provehi possit ad vitae humanae et terrae sationem, quando ne ipsa quidem corpora aut animas sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo hahitatio ista mundi circulorum conditionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegavit enormitas frigoris aut caloris.
PL 1, 592A実にワッロもこの点に言及しており、元素の神性が信じられているのはこのゆえだと言う。すなわち、それらの支持なしには、人間の生と大地の播種のために何ものも生まれず、養われず、育つことができない、と。なぜなら、元素の調和なしには、肉体も魂もそれ自体では十分でありえなかったであろうからである。その調和によって、天球の条件と結び合わされたこの世界という住まいが与えられている——ただし、寒さあるいは暑さの過度が人間の居住を拒んだ場所は除く。
Ad Nationes 2.5.3
Itaque deos credi: solem, qui diei de suo cumulet, fruges caloribus, p...... et annum stationibus servet; lunam, solatium noctium, patrocinium mensium gubernaculis, item sidera, signacula quaedam temporum ad mutationem notandorum; ipsum denique coelum, sub quo omnia; terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat.
PL 1, 592Bかくして、次のものが神々と信じられている。すなわち太陽——これは自らのものによって昼を満たし、暑熱によって穀物を……し、季節の巡りによって一年を守る——月——これは夜の慰めであり、その舵取りによって月々を庇護する——同様に星々——これは時の変化を記すための徴である——さらに天そのもの——その下にすべてがある——大地——その上にすべてがある——そして、それらが互いに人間の利益のために働き合うものすべてである。
Ad Nationes 2.5.4
Nec tantum beneficiis fidem divinitatis elementis convenire, sed etiam de diversis, quae tanquam de ira et offensa eorum incidere soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae pestilentes, item diluvia, item hiatus motusque terrarum.
PL 1, 592B元素への神性の信頼が生まれるのは恩恵によってのみではなく、あたかもそれらの怒りと不興から生じるものであるかのような様々な災いによってもである。すなわち、雷、雹、酷暑、疫病をもたらす風、さらには洪水、そして地の裂開と震動である。
Ad Nationes 2.5.5
Et jure credi deos, quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in adversis, domina scilicet juvandi et nocendi.
PL 1, 592Cそして、順境にあってはその本性が敬われるべきであり、逆境にあっては恐れられるべきである者たち——すなわち益することと害することとを支配する者たち——が神々と信じられるのは道理にかなっている。
Ad Nationes 2.5.6
Porro, si ita sentiuntur in..... conversatione, non perinde rebus ipsis, quibus juvantur sive laeduntur aut gratias referunt aut querelas intendunt, sed his, sub quorum ducatu et potestate operatio rerum decurrit.
PL 1, 592Cしかも、もし……交わりにおいてそのように感じられるとすれば、人々は自分を益し、あるいは害するその事物自体に対して感謝を捧げたり不満をぶつけたりするのではなく、その事物の働きがその指導と権力のもとに進行する者たちに対してそうするのである。
Ad Nationes 2.5.7
Nam in voluptatibus vestris non tibiae aut citharae coronam ad praemium adjudicatis, sed artifici, qui tibiam et citharam suavitatis temperet vi.
PL 1, 592C実に、諸君は自分たちの快楽において、笛や竪琴に褒賞として冠を授けるのではなく、笛と竪琴を快さの力によって整える技巧者に授けるのである。
Ad Nationes 2.5.8
Aeque cum quis valetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatis ipsis gratiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proveniunt. Item in adversis qui ferro sociantur, non gladium ipsum aut lanceam accusant, sed hostem vel latronem.
PL 1, 592C同様に、誰かが病に苦しむとき、諸君は毛織物や解毒剤や湿布そのものに感謝を覚えるのではなく、その働きと知恵によって治療がもたらされる医者たちに感謝を覚える。同じく、剣を交える戦いに巻き込まれた者たちは、剣そのものや槍を告発するのではなく、敵あるいは盗賊を告発するのである。
Ad Nationes 2.5.9
Et quos... tegulas aut imbrices arguunt, sed vetustatem; sicut et naufragi non petris et fluctibus imputant, sed procellae. Merito.
PL 1, 593Aまた、……者たちも、瓦や屋根板を責めるのではなく、古さを責める。同様に、難破した者たちも岩や波を責めるのではなく、嵐を責める。それは当然である。
Ad Nationes 2.5.10
Certum enim est, quodcumque est, ei adscribendum, non per quod fit, sed a quo fit, quia is est caput facti, qui et ut fiat et per quid fiat, instituit.
PL 1, 593Aなぜなら、およそ物事はすべて、それが何によって成るかにではなく、誰によって成るかに帰せられるべきであるということは確かだからである。というのも、それが成ることも、何によって成るかも定めたその者こそが、成された事の根源だからである。
Ad Nationes 2.5.11
Et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est, et a quo est; quia prius est, qui quid velit fieri, et quod possit, inveniri. Et ita recte in caeteris agitis, auctorem considerantes.
PL 1, 593Aそして、あらゆる事物には次の三つの名目がある。すなわち、成る事柄そのもの、それによって成るもの、そして誰によって成るかである。なぜなら、何かが成ることを欲する者がまずあり、それから、それを成しうるものが見出されるからである。そして、他の事柄においては、諸君は事を成した当の者を考慮に入れることで正しく振る舞っている。
Ad Nationes 2.5.12
At in physicis contra naturam regula vestra, qua in caeteris sapientiam judicatis, auferendo summum gradum auctoris et quae fiunt, non a quo fieri... ita credere contingit elementorum potestates et ar... esse, quae sunt servitutes et officia.
PL 1, 593Aしかし自然学においては、諸君の規範は自然に反している。他の事柄では諸君はこの規範によって知恵を判断するというのに、事の成る次第については創造者の最高の位を取り除き、何によって成るかにのみ目を向けて、誰によって成るかを問わない……。かくして、元素の権力を……でもあると信じるに至るが、それらは実のところ隷属と職務にほかならない。
Ad Nationes 2.5.13
Non in ista investigatione ali.... us artificis intus et domini, servitutis autem non tendimus elementorum.... operis eorum quas facis potestatis. Sed Dei non serviunt; ea igitur, quae serviunt, Dei non sunt.
PL 1, 593Aこの探究においては、……ある技巧者や主のうちに……ではなく、我々が目指すのは元素の隷属……それらの働きの……権力ではない。しかし、神々は仕えることがない。それゆえ、仕えるものは神々ではない。
Ad Nationes 2.5.14
Aut doceant vulgo fieri, ut de licentia passivitatis libertas approbetur, de libertate dominatio de dominatione divinitas intelligatur.
PL 1, 593Bさもなくば、次のことが一般に起こると示すがよい。すなわち、勝手気ままに動きうるという放縦から自由が是認され、自由から支配が、支配から神性が理解される、ということを。
Ad Nationes 2.5.15
Nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis decursibus, propriis spatiis, aequis vicibus sub legis instar constituta volvendis temporibus et exercendis temporibus et exercendis temporum ducatibus occurrere meminerunt, ex ipsa observatione conditionum suarum et fide operum et instantia........ et cura demutationum, memoria reciprocatorum, aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant vobis, cui apparere videatur universa negotiatio mundialis perveniens ad humani generis utilitatem et..... onem?
PL 1, 593Bというのも、もしこれらすべてのものが、定まった運行、法にかなった経過、固有の間隔、等しい交替をもって、我々の上に、法のごとく定められたものとして、巡る時のうちに、営まれる時のうちに、営まれる時の導きのうちに現れることを覚えているのであれば——その状態そのものの観察から、その働きへの信頼から、……の不断さから、変化への配慮から、循環の記憶から——そのことによって、何らかの支配が自らの上に立っていることを諸君に信じさせるとすれば、その支配者にこそ、人類の利益と……とに至る世界全体の営みが帰せられると見えるのではないか。
Ad Nationes 2.5.16
Non enim potest dicere, ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum caussa disponere, cum propterea defendas elementis divinitatem, quod ab aliis aut juvari te aut laedi sentias; nam si sibi praestant, nihil eis debes.
PL 1, 593Cというのも、それ(元素)はこれらのことを自分自身のために行い、自分自身のために配慮しているのであって、人間のために何かを取り計らっているのではない、と言うことはできないからである。なぜなら、お前が元素に神性を弁護するのは、まさに自分が他者によって益され、あるいは害されると感じているからである。もし彼らが自分自身のために事を行っているのであれば、お前は彼らに何も負っていないことになる。