Ad Nationes 1.13.1
Alii plane humanius solem Christianum deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos precationem vel die solis laetitiam curare. Quid vos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam coelestia ad solis initium labra vibratis?
PL 1, 579A確かに、他の者たちはもっと人間味のある考え方をして、太陽をキリスト教徒の神と見なしている。というのも、我々が東の方角に向かって祈りを行い、太陽の日には喜びを大切にすることが知られているからである。だが諸君は、それより少ないことをしているだろうか。諸君の多くも、崇拝を気取って、時には天上のものにまで、太陽の昇り始めに向かって唇を動かしているではないか。
Ad Nationes 1.13.2
Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et ex diebus ipsum praelegistis, quo die lavacrum substrahatis, aut in vesperam differatis, aut otium et prandium curetis.
PL 1, 579A諸君こそまさに、七日の表の中に太陽を組み入れ、日々の中からその日を選び出して、その日には湯浴みを控えるか、あるいは夕方まで延ばすか、あるいは休息と食事を大切にするかを定めた者たちなのである。
Ad Nationes 1.13.3
Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a vestris ad alienas religiones. Judaei enim festi, sabbata et coena pura, et judaici ritus lucernarum et jejunia cum azymis et orationes litorales, quae utique aliena sunt a diis vestris.
PL 1, 579Bしかも諸君は、そうすることによって、自分自身も自分たちの宗教から他人の宗教へと逸脱しているのである。というのも、安息日や清められた食事といったユダヤ人の祝祭日、灯火をめぐるユダヤの祭儀、種なしパンを伴う断食、海辺での祈りなどは、いずれも当然、諸君の神々には無縁のものだからである。
Ad Nationes 1.13.4
Quare, ut ab excessu revertar, qui solem et diem ejus nobis exprobratis, agnoscite vicinitatem; non longe a Saturno et sabbatis vestris sumus.
PL 1, 579Bそれゆえ——脱線から本筋へ戻るなら——太陽とその日をもって我々を非難する諸君は、両者の近さを認めるがよい。我々は、諸君のサトゥルヌスや安息日から、そう遠くはないところにいるのである。