Ad Nationes 1.11.1
Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. Nam, ut quidam, somniastis caput asinium esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit.
PL 1, 577Aこの名のもとで問われているのは、共同の宗教を捨てたという事だけではなく、怪異な迷信を上乗せしたという事でもある。というのも、ある者たちがそうであるように、諸君は『ロバの頭こそ我々の神である』と夢想したからである。コルネリウス・タキトゥスがこの疑いを生み出した。
Ad Nationes 1.11.2
Is enim in quarta historiarum suarum, ubi de bello judaico digerit, ab origine gentis exorsus et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Judaeos refert in expeditione vastis in Iocis aquae inopia laborantes, onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Judaeis coli, inde opinor praesumptum, nos quoque ut Judaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari.
PL 1, 577A彼は自著『歴史』の第四巻、ユダヤ戦争を扱う箇所で、この民族の起源から説き起こし、その起源についても宗教の名についても思いのままに論じたうえで、こう伝えている。ユダヤ人は遠征の途上、荒涼とした地で水の欠乏に苦しんでいたとき、牧草を離れて水を求めに行くと見られていた野ロバを道しるべとして泉を見つけ、難を逃れたのだ、と。その恩義のゆえにユダヤ人はその獣によく似た姿を崇拝しているのだとし、そこから思うに、我々もまたユダヤの宗教に近しい者として同じ像に入信しているのだと思い込まれたのである。
Ad Nationes 1.11.3
At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae in posterioribus refert, Ponpeium magnum Judaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse.
PL 1, 577Bしかし、その同じコルネリウス・タキトゥス——実に虚言の最も饒舌な語り手である彼——は、自らの断言を忘れて、後の書でこう伝えている。ポンペイウス・マグヌスはユダヤ人を征服しエルサレムを陥落させたのち神殿に入り、くまなく調べ尽くしたが、いかなる像も見出さなかった、と。
Ad Nationes 1.11.4
Ubi ergo is deus fuerit? utique nusquam magis quam in templo tam memorabili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non vererentur extraneum. Sed quid ego defendam, professus interim confessionem temporalem omnium in vobis ex pari transferendorum?
PL 1, 577Bそれならば、その神はどこにいたというのか。当然、これほど名高い神殿の中にこそいたはずである。とりわけ、祭司以外のすべての者に閉ざされ、部外者を恐れる必要のなかったその場所にこそ。しかし私は何を弁護しようというのか。私はさしあたり、そのすべてを一時的に認めておくと明言したのである——それらはことごとく、等しく諸君の側へ移し返されるべきものなのだから。
Ad Nationes 1.11.5
Credatur deus noster asinina aliqua persona; certe negabitis vos eadem habere nobiscum? Sane vos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia jumenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus consecratis.
PL 1, 577C我々の神がロバのような何らかの姿をしていると信じられるがよい。だが諸君は、我々と同じものを持っていることを、果たして否定できるだろうか。実に諸君は、その守護女神エポナともども、ロバを丸ごと崇拝しているではないか。あらゆる駄獣や家畜や獣たちを、その飼い葉桶ともども同様に奉献しているではないか。
Ad Nationes 1.11.6
Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus. Sed et qui nos crucis antistites affirmat, consecraneus erit noster.
PL 1, 577Cそして諸君はおそらくこれを我々への罪状とするのであろう——あらゆるものを崇拝する者たちの中にあって、我々だけがロバ崇拝者であると。だが、我々を十字架の祭司であると言い立てる者もまた、我々と同じ祭儀に与る者となるであろう。