ペタウのウィクトリヌス† 304年頃

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Scholia in Apocalypsin Joannis

Caput III 第III章

Victorinus of Pettau · Scholia in Apocalypsin Joannis · PL 5, 322C · 11 sectiones

Scholia in Apocalypsin Joannis 3.0.1

1

Quinta classis collectio vel conversatio sanctorum declarat homines negligentes, et alias quam quas oportet in saeculo agentes operationes, nomine tantummodo christianos. Et ideo hortatur illos si quomodo reversi a negligentia possint salvi esse, et ideo ait: 2.

PL 5, 322C

第五の部類、すなわち聖徒たちの集まりないし生き方は、怠惰な人々、この世にあってなすべきこととは異なる行いをなす人々、ただ名ばかりのキリスト教徒である人々を示している。それゆえ彼は、もし彼らが怠惰から立ち返ることによって救われうるならばと、彼らを勧める。それゆえこう言う。2.

Scholia in Apocalypsin Joannis 3.0.2

2

Esto vigilans et confirma caetera que moritura erant: non enim inveni opera tua plena coram Deo.

PL 5, 322D

「目覚めておれ。そして死にゆこうとしている残りのものを強めよ。私は汝の行いが神の御前に満ちているのを見出さなかったからである。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 3.0.3

3

Non enim satis est arborem vivere, et fructum non habere; sicut non satis est christianum dici, et Christum confiteri, ipsum vero in opere non habere, id est ejus praecepta non facere. Sexta classis est conversatio electionis optimae.

PL 5, 322D

木が生きていて実を持たないのでは十分でないのと同様、キリスト教徒と呼ばれ、キリストを告白しながらも、その方御自身を行いのうちに持たない、すなわちその戒めを行わないのでは十分でない。第六の部類は、最も善き選びの生き方である。

Scholia in Apocalypsin Joannis 3.0.4

4

Consuetudo sanctorum declaratur, horum scilicet qui humiles sunt in saeculo, et rusticani in scripturis, et fidem immobiliter tenent, nec omnino ullo casu fracti aut timore, retrahuntur a fide. Ideo ait ad illos: 8.

PL 5, 322D

聖徒たちの習わしが示される。すなわち、この世にあってへりくだり、聖典において素朴でありながらも、信仰を揺るぎなく保ち、いかなる出来事や恐れによっても、決して信仰から引き戻されることのない者たちのことである。それゆえ彼は彼らにこう言う。8.

Scholia in Apocalypsin Joannis 3.0.5

5

Dedi ante te ostium apertum, et quoniam servasti verbum patientiae meae. In tam parvis viribus. 10. Et ego te servabo ab hora tentationis. Ut sciant hujusmodi gloriam suam: nec quidem in tentationem eos tradi permitti. 12. Qui vicerit fiet columna in templo Dei.

PL 5, 323A

「私は汝の前に開かれた門を与えた。汝が私の忍耐の言葉を守ったからである。」ごくわずかな力しか持たぬ中にあってのことである。「10. そして私は試みの時から汝を守るであろう。」このような者たちが自らの栄光を知るためであり、彼らが試みに渡されることは決して許されないということである。「12. 勝利を得る者は神の神殿における柱となるであろう。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 3.0.6

6

Sicut enim columna decor est aedificii, sic qui perseveraverit, nobilitatem in Ecclesia consequetur.

PL 5, 323A

柱が建物の飾りであるように、堅忍する者は教会において高貴さを得るであろう。

Scholia in Apocalypsin Joannis 3.0.7

7

Septima quoque Ecclesiae collectio declarat, homines locupletes in dignitatibus collocatos, sed credentes ut locupletes, apud quos in cubiculo scripturae quidem tractantur, foris autem sunt fideles, et a nemine intelliguntur, jactantes scilicet se, et dicentes se omnia cognoscere, praediti fiducia litteraturae, opere autem vacantes, et ideo ait: 15.

PL 5, 323A

第七の教会の集まりもまた、位にあって富める人々、しかし富める者として信じている人々を示している。彼らのもとでは私室において聖典が論じられてはいるが、外においては信徒であり、誰にも理解されない。すなわち自らを誇り、すべてを知っていると言い、学識への自負に満ちながらも、行いには携わらない。それゆえ彼はこう言う。15.

Scholia in Apocalypsin Joannis 3.0.8

8

Neque frigidos neque ferventes illos esse. Id est neque incredulos, neque fideles: ad omnes enim omnia sunt. Et quoniam qui non frigidus est nec calidus, sed tepidus est, nauseam facit, ait: 16. Vomam te de ore meo.

PL 5, 323B

「彼らは冷たくもなく熱くもない。」すなわち、不信者でもなく信徒でもないということである。すべての者にとってすべてのものであるからだ。そして冷たくも熱くもなく生ぬるい者は吐き気を催させるので、彼はこう言う。「16. 私は汝を私の口から吐き出すであろう。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 3.0.9

9

Nausea quamvis odibilis sit, tamen neminem laedit: sic et hujusmodi homines cum fuerint projecti. Sed quia tempus est poenitentiae, ait: 18. Suadeo tibi ut emas a me aurum conflatum. Id est, quo modo poteris pro nomine Domini pati tribulationes et passiones.

PL 5, 323B

吐き気は忌まわしいものではあるが、それでも誰も傷つけない。このような人々が退けられるときも同様である。しかし悔悛の時であるから、彼はこう言う。「18. 私は汝に勧める、私から精錬された金を買うようにと。」すなわち、いかにして主の御名のために苦難と受難とに耐えられるか、ということである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 3.0.10

10

Et collyrio inunge oculos tuos. Ut quod libenter cognoscis per scripturam, hujus etiam opus facere coneris.

PL 5, 323B

「そして目薬で汝の目に油を塗れ。」すなわち、聖典を通して喜んで知ることを、その行いをも試みるようにということである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 3.0.11

11

Et quoniam si his modis homines de magno excidio ad magnam redeant poenitentiam, non solum sibi sunt utiles, sed et multis prodesse possunt; mercedem non mediocrem eis promisit, nimirum sedere in solio judicii.

PL 5, 323C

そしてもしこのようにして人々が大いなる堕落から大いなる悔悛へと立ち返るならば、彼らは自らにとって有益であるのみならず、多くの人々にも益をもたらしうる。それゆえ彼は彼らに、並々ならぬ報いを約束した。すなわち裁きの座に座ることである。