Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.1
1. Et vidi de mari ascendentem bestiam similem pardo. Regnum illius temporis Antichristi, cum varietate gentium et populum commixtum, significat. 2. Pedes ejus tamquam ursi. Fortis et spurcissimae bestiae: pedes, duces ejus intelligendi sunt.
PL 5, 337D1.「私は、海から上って来る、豹に似た獣を見た」。諸国民と民との多様さをもって入り混じった〔底本は populum。populorum の崩れと見て、commixtum を Regnum に係けた〕、反キリストのその時代の王国を意味する。2.「その足は熊のようであった」。強く、この上なく汚れたその獣について、足とはその指揮官たちと解されるべきである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.2
Et os ejus tamquam leonem. Id est, ad sanguinem armatum os ejus, jussio illius est, et lingua quae ad nihilum aliud processura est, nisi ad sanguinem effundendum. XVII, 9. Septem capita septem montes sunt, in quibus mulier sedet. Id est, civitas Romana. 10.
PL 5, 338A「その口は獅子のようであった」。すなわち、血に向けて武装されたその口とは、彼の命令のことであり、また血を流すこと以外の何ものへも進み出ることのない舌のことである。17:9.「七つの頭とは、その上に女が座る七つの山である」。すなわち、ローマという都市のことである。10.
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.3
Et reges septem sunt: quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit; et cum venerit, brevi tempore erit.
PL 5, 338A「また七人の王がいる。五人は倒れ、一人は今おり、もう一人はまだ来ていない。彼が来るとき、しばらくの間だけであろう」。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.4
Intelligi oportet tempus quo scripta Apocalypsis edita est: quoniam tunc erat Caesar Domitianus; ante illum autem fuerat Titus frater illius, et Vespasianus, Otho, Vitellius et Galba. Isti sunt quinque qui ceciderunt.
PL 5, 338A黙示録が記され公にされた時を理解しなければならない。すなわち、その時の皇帝はドミティアヌスであった。彼より前には、その兄弟ティトゥス、そしてウェスパシアヌス、オト、ウィテリウス、ガルバがいた。これらが、倒れた五人である。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.5
Unus exstat, sub quo scripta est Apocalypsis, Domitianus scilicet. Alius nondum venit, Nervam dicit: et cum venerit, brevi tempore erit, biennium enim non implevit. 11. Et bestia quam vidisti, de septem est. Quoniam ante istos reges, Nero regnavit. Et octava est.
PL 5, 338B一人は今おり、その治世下で黙示録が記された、すなわちドミティアヌスである。もう一人はまだ来ていない。ネルウァのことを言っているのであり、彼が来るとき、しばらくの間だけであろう、というのも彼は二年の治世を満たさなかったからである。11.「汝が見た獣は、七人のうちの者である」。というのも、これらの王たちより前に、ネロが統治していたからである。「そして彼は八人目である」。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.6
Ait modo: cum illa advenerit, computa locum octavum, quoniam in illo est consummatio, adjecit. Et in interitum vadet. Nam decem Reges accepisse regalem potestatem, cum ille moverit ab Oriente, ait: Mittetur ab urbe Roma cum exercitibus suis.
PL 5, 338B彼は今こう言う。「彼が来るとき、八番目の位置を数えよ。その者において完成があるからだ」と付け加えたのである。「そして彼は滅びへと去るであろう」。なぜなら、十人の王たちが王的な権力を受け取ったのは、彼が東方から動き出すときであると、彼は言う——彼はその軍勢とともにローマの都市から送り出されるであろう、と〔Mittetur 以下の主語と前文との関係は定かでない。直訳にとどめた〕。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.7
Et cornua decem et decem diademata Daniel ostendit. Et tria eradicari de prioribus, hoc est, tres duces primarios ab Antichristo interfici. Caeteros septem dare illi honorem, et consilium, et potestatem, de quibus ait: 16.
PL 5, 338Bまた十の角と十の王冠を、ダニエルは示している。そしてそのうち三つが以前のものから根こそぎにされること、すなわち、三人の主だった指揮官たちが反キリストによって殺されることを。残りの七人は彼に誉れと、助言と、権力とを与える。これについてこう言われている。16.
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.8
Hi odient meretricem, urbem scilicet, et carnes ejus comburent igni. Unum autem de capitibus quasi occisum in mortem, et plagam mortis ejus curatam, Neronem dicit. Constat enim, dum insequeretur eum equitatus missus a senatu, ipsum sibi gulam succidisse.
PL 5, 338C「この者たちは娼婦を」——すなわちかの都市を——「憎み、その肉を火で焼き尽くすであろう」。頭の一つが死に至るまで撃たれたかのようであり、その死の傷が癒やされたというのは、ネロのことを言っているのである。というのも、元老院から遣わされた騎兵隊が彼を追跡していたとき、彼自身が自らの喉を切ったことが知られているからである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.9
Hunc ergo suscitatum Deus mittet regem dignum, sed dignum qualem meruerunt Judaei. Et quoniam aliud nomen habiturus est, aliud etiam instituturus, ut sic eum tamquam Christum excipiant Judaei, ait Daniel (Dan., XI, 37) , Desideria mulierum non cognoscet, cum prius fuerit impurissimus, et nullum Deum patrum suorum cognoscet.
PL 5, 338Cかくして、この呼び起こされた者を、神は相応しい王として遣わすであろう、ただしユダヤ人たちが受けるに値する相応しさにおいてである。そして彼は別の名を持つことになり、また別のものを立てることになろう、ユダヤ人たちが彼をキリストであるかのように迎え入れるように。ダニエルはこう言っている、「彼は女たちの欲望を顧みることなく、それ以前にこの上なく汚れた者となっており、その父祖たちのいかなる神をも認めないであろう」(ダニエル11:37)。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.10
Non enim seducere poterit populum circumcisionis, nisi legis sit judicator. Denique et sanctos non ad idola colenda revocaturus est, sed ad circumcisionem suscipiendam, et si quos potuerit seducere; ita enim faciet sibi, ut Christus ab eis appelletur.
PL 5, 338Cというのも、彼が律法の審判者でなければ、割礼の民を惑わすことはできないからである。実に、彼は聖徒たちを偶像崇拝へと引き戻すのではなく、割礼を受け入れることへと、また彼が惑わすことのできる者があればその者たちをも、引き戻そうとするであろう。彼はこのようにして、自分がキリストと呼ばれるように仕向けるのである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.11
De inferno autem illum resurgere, superius diximus verbo Esaiae, Aqua nutriet illum, et infernus auxit illum; qui tamen licet et nomine immutato et actu immutato veniat, ait Spiritus: XIII, 18. Numerus ejus nomen hominis est, et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.
PL 5, 338D彼が陰府からよみがえることについては、我々は先に、イザヤの言葉によってこう述べた、「水が彼を養い、陰府が彼を育てた」。しかし彼は、名を変え、行いを変えて来るとはいえ、霊はこう言う。13:18.「その数は人の名であり、その数は六百六十六である」。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.12
Sicut ex litteris graecis computum habent, sic in compluribus τειταν inveniuntur. τειταν enim hunc numerum habet, quem gentiles Solem Phaebumque appellant, computaturque graece sic: τ trecenti, ε quinque, ι decem, τ trecenti, α unum, ν quinquaginta; qui simul ducti fiunt sexcenti sexaginta sex: quantum enim attinet ad litteras graecas, hunc numerum nomenque explent: quod nomen si velis in latinum convertere, intelligitur per antiphrasin DICLVX; quae litterae hoc modo computantur: D quippe quingenti figurat, I unum, C centum, L quinquaginta, V quinque, X decem; quod computatis litteris facit similiter sexcenti sexaginta sex, id est quod graece sonat τειταν, nempe id quod latine dicitur DICLVX, quo nomine per antiphrasin expresso intelligimus antichristum, qui cum a luce superna abscissus sit et ea privatus, transfigurat tamen se in angelum lucis, audens sese dicere lucem.
PL 5, 339Aギリシア文字によって数が得られるのと同じ仕方で、多くの写本には τειταν(ティタン)が見出される〔この一文は主語と数の対応が取りにくい。in compluribus を多くの写本においての意に取った〕。というのも、諸国民が太陽とも、またポイボスとも呼ぶこの名が、この数を持っているからである。ギリシア語では次のように数えられる、τ=300、ε=5、ι=10、τ=300、α=1、ν=50。これらを合わせると六百六十六になる。ギリシア文字に関する限り、これがその数と名とを満たすのである。もしこの名をラテン語に置き換えようとするなら、換称(アンティフラシス)によってDICLVXと解される。この文字は次のように数えられる、Dはすなわち500を表し、Iは1、Cは100、Lは50、Vは5、Xは10。これらの文字を数え合わせると同じく六百六十六となる。これはすなわち、ギリシア語では τειταν と響き、ラテン語ではDICLVXと言われるものである。この名は換称によって表され、我々はこれによって反キリストを理解する。彼は天上の光から断ち切られ、それを奪われていながら、なお自らを光の天使に変えて、自分を光であると名乗ることを敢えてするのである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.13
Item invenimus in quodam codice graeco αντεμος: quibus computatis litteris invenies numerum ut supra, α unum, ν quinquaginta, τ trecenti, ε quinque, μ quadraginta, ο septuaginta, ς ducenti; quae simul sexcenti sexaginta sex secundum graecos faciunt.
PL 5, 339B同様に、ある一つのギリシア語写本のうちに、αντεμος(アンテモス)という語を我々は見出す。この文字を数えると、上と同じ数が見出されるであろう、α=1、ν=50、τ=300、ε=5、μ=40、ο=70、ς=200。これらを合わせると、ギリシア人の数え方に従って六百六十六となる。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.14
Item aliud ejus nomen gothice quod per se liquebit, id est γενσήρικος, quod eodem modo graecis litteris computabis, γ tres, ε quinque, ν quinquaginta, σ ducenti, η octo, ρ centum, ι decem, κ vigenti, ο septuaginta, ς item ducenti; quae ut supra dictum est sexcenti sexaginta sex faciunt.
PL 5, 339B同様に、それ自体で明らかになるであろう、ゴート語での彼の別の名がある、すなわち γενσήρικος(ゲンセリコス)であり、これも同じ仕方でギリシア文字によって数えられる、γ=3、ε=5、ν=50、σ=200、η=8、ρ=100、ι=10、κ=20、ο=70、ς=同じく200。これらは、既に述べたとおり、六百六十六となる。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.15
11. Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra. Magnum falsumque prophetam dicit, qui facturus est signa et portenta, et mendacia ante illum in conspectu hominum. Et habebat cornua duo similia agno, id est speciem intus hominis, et loquebatur quasi draco.
PL 5, 339C11.「私はまた別の獣が地から上って来るのを見た」。偉大な、そして偽りの預言者について彼は語っている。この者は、彼〔反キリスト〕に先立ち、人々の前でしるしと不思議と偽りとを行うことになる。「そして子羊に似た二本の角を持ち」——すなわち内には人間の姿をしており——「竜のように語っていた」。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.16
Loquitur autem diabolus malitia plenus; haec enim facturus est in conspectu hominum, ut et mortui videantur resurgere. 13. Et ignem de coelo descendere faciet in conspectu hominum. Sed (ut dixi etiam) in conspectu hominum.
PL 5, 339Cしかし語るのは、悪意に満ちた悪魔である。彼はこれらのことを人々の前で行い、死者たちさえもよみがえるように見せかけるであろう。13.「そして彼は人々の前で、天から火を降らせるであろう」。だが(既に述べたように)それは人々の前でのことにすぎない。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.17
Haec magi per angelos refugas et usque hodie faciunt. Faciet et ut imago aurea Antichristi in templo Hierosolymis ponatur.
PL 5, 339Cこれらのことを魔術師たちは、離反した天使たちを通じて、今日に至るまで行っている。彼はまた、反キリストの黄金の像がエルサレムの神殿に据えられるようにするであろう。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.18
Et intret angelus refuga, et inde voces et sortes reddat: faciet etiam hoc ipse, ut accipiant servi et liberi notam in frontibus aut in manibus dextris numerum nominis ejus, ne quis emat vel vendat.
PL 5, 339Dそして離反した天使がそこに入り込み、そこから声や託宣を発するであろう。彼自身はまた、次のことをも行うであろう——奴隷も自由人も、額に、あるいは右手に、彼の名の数という印を受けるようにし、誰もそれなしには売り買いできないようにするのである。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.19
Aspernationem Dei et exacerbationem Daniel ante praedixerat (Dan., XI, 45) . Et statuet, inquit, templum suum inter Samariam, super montem inclytum et sanctum, id est Hierosolymis, imaginem, sicut fecerat Nabuchodonosor.
PL 5, 340A神への軽蔑と、神を怒らせることについては、ダニエルが以前に予告していた(ダニエル11:45)。「彼はサマリアのただなかに、かの誉れ高く聖なる山の上に」——すなわちエルサレムに——「自らの神殿を、すなわち像を〔templum suum と imaginem の関係は定かでない。同格に取った〕据えるであろう、ちょうどネブカドネザルがそうしたように」と彼は言う。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.20
Tunc heic substituit, modo autem heic recolit, quod Dominus admonens Ecclesias suas de novissimis temporibus et periculis ait: Cum autem videritis aspernationem quae dicta est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit intelligat (Matth., XXIV, 15; Dan., IX, 27) .
PL 5, 340Aその時、彼はここでこれを述べ〔Tunc heic substituit, modo autem heic recolit は構文が崩れており、主語も取り方も定まらない〕、しかし今ここで思い起こしているのは、我々の主が、終わりの時と危難についてご自分の諸教会に訓戒しつつ、こう言われたことである、「預言者ダニエルによって語られた軽蔑が聖なる場所に立つのを見るとき、読む者は悟れ」(マタイ24:15、ダニエル9:27)。
Scholia in Apocalypsin Joannis 13.0.21
Aspernatio dicitur quando exasperatur Deus, eo quod idola pro Deo colantur, vel cum dogma haereticorum introducitur in ecclesiis. Aversio autem quod stabiles homines signis falsis et portentis seducti avertantur de salute.
PL 5, 340A「軽蔑」と言われるのは、偶像が神の代わりに崇拝されることによって神が怒らせられるとき、あるいは異端者たちの教説が諸教会に持ち込まれるときのことである。他方「離反」とは、堅固であった人々が偽りのしるしと不思議とによって惑わされ、救いから引き離されることである。