ペタウのウィクトリヌス† 304年頃

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Scholia in Apocalypsin Joannis

Caput X 第X章

Victorinus of Pettau · Scholia in Apocalypsin Joannis · PL 5, 332B · 17 sectiones

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.1

1

1, 2. Vidi alterum angelum fortem descendentem de coelo, amictum nube, et erat iris super caput ejus, et facies ejus tamquam sol, et pedes ejus tamquam columnae ignis: et habebat in manu sua librum apertum, et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram.

PL 5, 332B

1, 2. 「私は、雲をまとって天から降りて来る、もう一人の力強い天使を見た。その頭の上には虹があり、その顔は太陽のようであり、その足は火の柱のようであった。彼は手に開かれた書物を持ち、その右足を海の上に、左足を地の上に置いた。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.2

2

Angelum istum fortem, quem dicit descendisse de coelo amictum nube, Dominum nostrum esse significat, sicut superius enarravimus. Facies ejus sicut sol. Id est, de resurrectione. Super caput ejus iris. Judicium innuit quod per illum factum est, aut futurum est.

PL 5, 332B

雲をまとって天から降りて来たと言われるこの力強い天使は、我々が上で述べたとおり、我々の主を意味している。「その顔は太陽のようであった」とは、すなわち復活について語られている。「その頭の上には虹があった」とは、彼を通してすでになされた、あるいはこれからなされる裁きを示唆している。

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.3

3

Liber apertus. Revelatio operum in futuro judicio, vel Apocalypsis quam accepit Joannes. Pedes ejus. Ut superius diximus, sunt apostoli. Nam calcari ab eo et marina et terrena, omnia pedibus ejus subjecta significat.

PL 5, 332C

「開かれた書物」とは、来たるべき裁きにおいて業が明らかにされることであり、あるいはヨハネが受け取った黙示録のことである。「その足」とは、我々が上で述べたとおり、使徒たちである。彼によって海のものも地のものも踏まれるとは、すべてのものが彼の足の下に服することを意味する。

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.4

4

Angelum autem dicit, id est nuntium, scilicet Patris: vocatur enim magni consilii Nuntius. Clamasse quoque eum voce magna ait.

PL 5, 332C

「天使」と言われるのは、すなわち使者、つまり父の使者のことである。彼は「大いなる計画の使者」と呼ばれるからである。また彼は大いなる声で叫んだとも言われる。

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.5

5

Vox magna est coelestis omnipotentis Dei verba hominibus nuntiare, et contestari, quia post clausam poenitentiam spes postea futura non est. 3. Locuta sunt septem tonitrua voces suas.

PL 5, 332C

大いなる声とは、天にいます全能の神の言葉を人々に告げ知らせ、悔い改めが閉ざされた後にはもはや希望は無いことを証言することである。3. 「七つの雷が、その声を発した。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.6

6

Septem tonitrua locuta voces suas, Spiritus sanctus septiformis virtutis est qui per prophetas protestatus est omnia futura, et voce illius in saeculo testimonium Joannes reddidit: sed quia dicit se scripturum fuisse quanta locuta fuissent tonitrua, id est quaecumque in Veteri Testamento erant obscura praedicata, vetatur ea scribere: sed relinquere ea signata, quia est Apostolus, nec oportebat gratiam sequentis gradus in primo collocari.

PL 5, 332D

「七つの雷がその声を発した」とは、七つの働きを持つ聖なる霊のことであり、預言者たちを通してあらゆる来たるべきことを証しし、その声によってこの世においてヨハネが証しを立てたのである。しかし、彼は雷が語ったことをすべて書き記そうとしたと言うが——それは旧約において漠然と予告されていたことすべてに他ならない——それを書くことを禁じられ、封じたままにしておくよう命じられた。というのも彼は使徒であり、後の段階の恩寵を最初の段階に置くべきではなかったからである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.7

7

Tempus, inquit, prope est (Apoc., I, 3; XXII, 10) . Apostoli enim virtutibus, signis, portentis ac magnalibus factis vicerunt incredulitatem.

PL 5, 333A

「時は近い」と彼は言う(黙示録1:3、22:10)。というのも、使徒たちは力ある業、しるし、不思議、そして偉大な行いによって不信仰に打ち勝ったからである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.8

8

Post illos jam eisdem consummatis Ecclesiis datum est solatium propheticarum scripturarum post interpretandarum: post interpretantes prophetas dixi.

PL 5, 333A

彼らの後、彼らによって諸教会がすでに完成された時、後に解き明かされるべき預言の書という慰めが与えられた〔post が重なり本文が崩れているらしい。post interpretandarum を「後に解き明かされるべき」と解した〕。私が言ったのは、「後に解き明かす預言者たち」ということである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.9

9

Ait enim Apostolus: Et posuit quidem in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores (I Cor., XII, 28) , et reliqua. Et alio loco ait: Prophetae duo vel tres dicant, et caeteri aestiment (I Cor., XXIV, 29).

PL 5, 333A

使徒はこう言うからである。「そして神は教会の中に、第一に使徒たちを、第二に預言者たちを、第三に教師たちを置かれた」(一コリント12:28)、云々。また別の箇所ではこう言う。「預言者は二人か三人が語り、他の者たちはこれを吟味せよ」(一コリント24:29)〔底本の出典表示は XXIV。14:29 の誤りらしい〕。

  • ミーニュは一コリント24章29節と刷るが、同書は十六章までで、引用文は14章29節の文である。

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.10

10

Et ait: Omnis mulier orans vel prophetans, detecto capite, deturpat caput suum (I, Cor., XI, 5) .

PL 5, 333B

そしてまたこう言う。「祈ったり預言したりする女はみな、頭を覆わなければ、その頭を辱めるのである」(一コリント11:5)。

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.11

11

Cum autem dicat, prophetae duo vel tres dicant, et caeteri aestiment, non de catholica prophetia dicit inaudita et incognita, sed et praedicata et nota: aestiment autem utrum ne interpretatio cum testimoniis congruat dictionis propheticae.

PL 5, 333B

しかし、「預言者は二人か三人が語り、他の者たちはこれを吟味せよ」と言う時、彼は、聞いたことも知られたこともない普遍的な預言について言っているのではなく、すでに予告され知られている預言について言っているのである。「吟味せよ」とは、その解釈が預言の言葉の証言と一致しているかどうかを、ということである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.12

12

Constat ergo hoc Joanni non fuisse necessarium superiori virtute armato; cum corpus Christi quae est Ecclesia, suis membris ornatum, suo loco respondere debeat. 10. Accepi librum de manu Angeli, et comedi illum.

PL 5, 333B

したがって、より高い力によって武装していたヨハネにとって、これは必要のないことであったことは明らかである。なぜなら、キリストの体である教会は、その肢体それぞれによって飾られ、各々その場所に応じるべきだからである。10. 「私は天使の手から書物を受け取り、これを食べた。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.13

13

Accipere librum et comedere, ostensione sibi facta memoriae est mandare. Et erat in ore meo tamquam mel dulcis.

PL 5, 333B

書物を受け取って食べるとは、自らに示されたことを記憶に刻むことである。「そしてそれは私の口の中で蜜のように甘かった。」

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.14

14

Dulcem esse in ore praedicationis est fructus loquentis, et audientibus dulcissimus, sed et praedicantibus et perseverantibus in mandatis per passionem amarissimus. 11. Et dicit mihi: oportet te iterum prophetare populis, et linguis, et gentibus, et regibus multis.

PL 5, 333B

口の中で甘いとは、語る者にとっての宣教の実りであって、聞く者にとっては極めて甘美であるが、しかし宣べ伝える者たちにとっては、戒めに堅く留まりながら受苦を通ることになるため、極めて苦いものでもある。11. 「そして彼は私に言った。『汝は再び、諸々の民、言葉、諸国民、そして多くの王たちに預言しなければならない。』」

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.15

15

Hoc dicit, propterea quod quando haec Joannes vidit, erat in insula Pathmos in metallo damnatus a Domitiano Caesare. Ibi ergo vidit Apocalypsin. Et cum jam senior putaret se per passionem accepturum receptionem, interfecto Domitiano, omnia judicia ejus soluta sunt.

PL 5, 333C

これが言われるのは、ヨハネがこれらのことを見た時、彼が皇帝ドミティアヌスによって鉱山送りの刑に処されて、パトモス島にいたからである。そこで彼は黙示録を見たのである。そしてすでに老年に達していた彼が、受苦を通して迎えを受けるであろうと思っていた時、ドミティアヌスが殺されると、彼のすべての判決は無効とされた。

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.16

16

Et Joannes de metallo dimissus, sic postea tradidit hanc eamdem quam acceperat a Deo Apocalypsin.

PL 5, 333C

そしてヨハネは鉱山から解き放たれ、その後、神から受けたこの同じ黙示録を伝えたのである。

Scholia in Apocalypsin Joannis 10.0.17

17

Hoc est ergo quod ait: Oportet te iterum praedicare omnibus gentibus: quia cernis insurgere antichristi turbas, et contra istas staturae sunt, et gladio alterutrum sunt casurae.

PL 5, 333C

それゆえ、こう言われているのは次のことである。「汝は再び、あらゆる諸国民に宣べ伝えなければならない。」なぜなら、反キリストの群衆が立ち上がるのが見えており、それらに立ち向かって立つ群衆があって、剣によって双方が倒れることになるからである。